Scitis quia post biduum Pascha fiet

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Scitis quia post biduum Pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiphas et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent Dicebant autem Non in die festo Ne forte tumultus fieret in populo Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes Ut quid perditio haec Potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus Sciens autem Iesus ait illis Quid molesti estis huic mulieri Opus enim bonum operata est in me Nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habebitis Mittens enim haec mulier unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit Amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius Tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum et ait illis Quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam At illi constituerunt ei triginta argenteos Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes Ubi vis paremus tibi comedere pascha At Iesus dixit Ite in civitatem ad quendam et dicite ei Magister dicit Tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha Vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis suis et edentibus illis dixit Amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est Et contristati valde coeperunt singuli dicere Numquid ego sum Domine At ille respondens ait Qui intingit mecum manum in parapside hic me tradet Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo Vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur Bonum erat ei si natus non fuisset homo ille Respondens autem Iudas qui tradidit eum et dixit Numquid ego sum rabbi Ait illi Tu dixisti Cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait Accipite et comedite hoc est corpus meum Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens Bibite ex hoc omnes Hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum Dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti Tunc dicit illis Iesus Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte Scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis Postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam Respondens autem Petrus ait illi Et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor Ait illi Iesus Amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis Ait illi Petrus Etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo Similiter et omnes discipuli dixerunt Tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis Sedete hic donec vadam illuc et orem Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse Tunc ait illis Tristis est anima mea usque ad mortem Sustinete hic et vigilate mecum Et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens Mi Pater si possibile est transeat a me calix iste Verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu Et venit ad discipulos suos et invenit eos dormientes Et dixit Petro Sic non potuisti una hora vigilare mecum Vigilate et orate ut non intretis in tentationem Spiritus quidem promptus est caro autem infirma Iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua Et venit iterum et invenit eos dormientes Erant enim oculi eorum gravati Et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens Tunc venit ad discipulos suos et dicit eis Dormite iam et requiescite Ecce appropinquabit hora et Filius hominis tradetur in manus peccatorum Surgite eamus Ecce appropinquabit qui me tradet Adhuc eo loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus missi a principibus sacerdotum et senioribus populi Qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens Quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum Et confestim accedens ad Iesum dixit Ave rabbi Et osculatus est eum Dixitque illi Iesus Amice ad quid venisti Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum Et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram Tunc ait illi Iesus Converte gladium tuum in locum suum Omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt An putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Quomodo ergo implebuntur Scripturae Quia sic oportet fieri In illa hora dixit Iesus turbis Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me Cottidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis Hoc autem totum factum est ut adimplerentur Scripturae prophetarum Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt At illi tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant Petrus autem sequebatur eum alonge usque in atrium principis sacerdotum Et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent Novissime autem venerunt duo falsi testes et dixerunt Hic dixit Possum destruere templum Dei et post triduum reaedificare illud Et surgens princeps sacerdotum ait illi Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur Iesus autem tacebat Et princeps sacerdotum ait illi Adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei Dicit illi Iesus Tu dixisti Verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem in nubibus caeli Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens Blasphemavit Quid adhuc egemus testibus Ecce nunc audistis blasphemiam Quid vobis videtur At illi respondentes dixerunt Reus est mortis Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt Alii autem palmas in faciem eius dederunt dicentes Prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit Petrus vero sedebat foris in atrio Et accessit ad eum una ancilla dicens Et tu cum Iesu Galilaeo eras At ille negavit coram omnibus dicens Nescio quid dicis Exeunte autem illo ianuam vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi Et hic cum Iesu Nazareno erat Et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem Et post pusillum accesserunt qui astabant et dixerunt Petro Vere et tu ex illis es Nam et loquela tua manifestum te facit Tunc coepit detestari et iurare quia non novissem hominem Et continuo gallus cantavit Et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis Et egressus foras flevit amare Mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi Tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens Peccavi tradens sanguinem iustum At illi dixerunt Quid ad nos Tu videris Et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt Non licet mittere eos in corbonam quia pretium sanguinis est Consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum Propter hoc vocatus est ager ille Haceldama hoc est Ager sanguinis usque in hodiernum diem Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati quem appretiaverunt a filiis Israel et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus Iesus autem stetit ante praesidem Et interrogavit eum praeses dicens Tu es rex Iudaeorum Dicit ei Iesus Tu dicis Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit Tunc dicit illi Pilatus Non audis quanta adversum te dicunt testimonia Et non respondit ei ad unum verbum ita ut miraretur praeses vehementer Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent Habebat autem tunc unum vinctum insignem qui dicebatur Barabbas qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem Congregatis ergo illis dixit Pilatus Quem vultis dimittam vobis Barabbam an Iesum qui dicitur Christus Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum Sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens Nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter illum Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populo ut peterent Barabbam Iesum vero perderent Respondens autem praeses ait illis Quem vultis vobis de duobus dimitti At illi dixerunt Barabbam Dicit illis Pilatus Quid ergo faciam de Iesu qui dicitur Christus Dicunt omnes Crucifigatur Ait illis praeses Quid enim mali fecit At illi magis clamabant dicentes Crucifigatur Videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus suas coram populo dicens Innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis Et respondens universus populus dixit Sanguis eius super nos et super filios nostros Tunc dimisit illis Barabbam Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem et exuentes eum chlamydem coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum illudebant ei dicentes Ave rex Iudaeorum Et exspuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius Et postquam illuserunt ei exuerunt eum chlamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigeretur Et exeuntes invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem Hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus Et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum Et cum gustasset noluit bibere Postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem Et sedentes servabant eum Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam Hic est Iesus Nazarenus rex Iudaeorum Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes Vah qui destruis templum Dei et in triduo reaedificas illud Salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant Alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere Si rex Israel est descendat nunc de cruce et credimus ei Confidit in Deo liberet nunc eum si vult Dixit enim quia Filius Dei sum Id ipsum autem et latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant ei A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terra usque ad horam nonam Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Eli Eli lamma sabacthani Hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me Quidam autem illic stantes et audientes dicebant Eliam vocat iste Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit harundini et dabat ei bibere Ceteri vero dicebant Sine videamus an veniat Elias liberans eum Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum Flecte genua, lege Credo in Deum – Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum Et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis Centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes Vere Filius Dei erat iste Erant autem ibi mulieres multae alonge quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei Inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei Cum autem sero factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Tunc Pilatus iussit reddi corpus Et accepto corpore Ioseph involvit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit Erant autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulcrum Altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum dicentes Domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis Et erit novissimus error peior priore Ait illis Pilatus Habetis custodiam ite custodite sicut scitis Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum Signantes lapidem cum custodibus
Text Source Mt 26,2–27,66

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 T Qu H6 D Ev M2 81 ()
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Qu H6 D Ev M2 165 (71r)
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 T Qu H6 D Ev M2 146 ()
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Qu H6 D Ev M2 163 (72v)
DE Köln 1487, Missal, Missale Coloniense | 3 T Qu H6 D Ev M2 195 (81r)
FR Agde 1300-1400, Evangeliary, Sacramentary, BM Montpellier Ms. 28 | 158 T Qu H6 D Ev M2 252 (123r)
FR Agen 1531, Missal, Missale Agenense | 159 T Qu H6 D Ev M2 67 (55v)
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 D Ev M2 246 ()
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Qu H6 D Ev M2 128 ()
FR Amiens 1487, Missal, Missale Ambianense | 70 T Qu H6 D Ev M2 114 ()
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Qu H6 D Ev M2 163 (291)
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Qu H6 D Ev M2 101 (44r)
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Qu H6 D Ev M2 156 (77r)
FR Arles 1200-1300, Missal, BNF Paris Lat. 00839 | 168 T Qu H6 D Ev M2 122 (57v)
FR Arras 1508, Missal, Missale Atrebatense | 171 T Qu H6 D Ev M2 120 (50v)
FR Auch 1495, Missal, Missale Auxitanum | 173 T Qu H6 D Ev M2 68 (54r)
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Qu H6 D Ev M2 100 (94v)
ES Ávila 1510, Missal, Missale Abulense | 190 T Qu H6 D Ev M2 132 ()
FR Avranches 1534, Missal, Missale Abrincense | 191 T Qu H6 D Ev M2 113 (49v)
ES Badajoz 1529, Missal, Missale Pacense | 64 T Qu H6 D Ev M2 80 ()
CH Basel 1479 (before), Missal, Missale Basiliense | 14 T Qu H6 D Ev M2 137 (59v)
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Qu H6 D Ev M2 504 (40)
FR Bordeaux 1399-1498, Missal, Arch. Dép. Bordeaux G903 | 208 T Qu H6 D Ev M2 104 (91v)
FR Bordeaux 1475 (after), Missal, BNF Paris Lat. 00871 | 209 T Qu H6 D Ev M2 181 (88r)
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T Qu H6 D Ev M2 134 (52v)
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 T Qu H6 D Ev M2 149 (56r)
DE Brandenburg 1494, Missal, Missale Brandenburgense | 21 T Qu H6 D Ev M2 165 (73v)
DE Bremen 1511, Missal, Missale Bremense | 106 T Qu H6 D Ev M2 142 (67r)
ES Calahorra 1554, Missal, Missale Calagurritanum et Calciatense | 66 T Qu H6 D Ev M2 89 ()
FR Chartres 1490, Missal, Missale Carnotense | 233 T Qu H6 D Ev M2 113 (f7r)
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 T Qu H6 D Ev M2 148 (56r)
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal, Missale Claromontense et Sancti Flori | 109 T Qu H6 D Ev M2 97 (l3v)
ES Córdoba 1561, Missal, Missale Cordubense | 65 T Qu H6 D Ev M2 96 (77v)
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Qu H6 D Ev M2 57 ()
HR Dubrovnik 1100-1200, Missal, Bodleian Oxford Ms. Canon. Liturg. 342 | 278 T Qu H6 D Ev M2  ()
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Qu H6 D Ev M2 137 (61r)
HU Esztergom 1484, Missal, Missale Strigoniense | 248 T Qu H6 D Ev M2 170 ()
PT Évora 1509, Missal, Missale Elborense | 103 T Qu H6 D Ev M2 137 (67r)
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 T Qu H6 D Ev M2 134 (58v)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 D Ev M2 122 (51r)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 D Ev M2 122 (51r)
PL Kraków 1492, Missal, Missale Gnesnense-Cracoviense | 99 T Qu H6 D Ev M2 134 (60r)
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Qu H6 D Ev M2 147 (52v)
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 T Qu H6 D Ev M2 61 ()
PL Kamień Pomorski 1506, Missal, Missale Caminense | 40 T Qu H6 D Ev M2 196 (88v)
CH Lausanne 1493, Missal, Missale Lausannense | 17 T Qu H6 D Ev M2 119 (53v)
SE Linköping 1400-1500, Missal, KB Stockholm A 97 | 336 T Qu H6 D Ev M2 64 (51r)
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Qu H6 D Ev M2 108 (51v)
DE Lübeck 1486, Missal, Missale Lubicense | 41 T Qu H6 D Ev M2 65 (34v)
DE Lebus 1484-1491 (about), Missal, Missale Lubucense | 101 T Qu H6 D Ev M2 82 ()
SE Lund 1514, Missal, Missale Lundense | 45 T Qu H6 D Ev M2 164 (70r)
DE Minden 1513, Missal, Missale Mindense | 31 T Qu H6 D Ev M2 89 (37v)
DE Münster 1520, Missal, Missale Monasteriense | 105 T Qu H6 D Ev M2 141 (61v)
FR Nantes 1482, Missal, Missale Nannetense | 396 T Qu H6 D Ev M2 98 (45v)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Qu H6 D Ev M2 61 (67v)
FR OCart 1496, Missal, Missale Carthusiense | 414 T Qu H6 D Ev M2 182 ()
FR OCist 1486-1487, Missal, Missale Cisterciense | 423 T Qu H6 D Ev M2 140 (58r)
HU DU 1480, Missal, Missale Dominorum Ultramontanorum | 434 T Qu H6 D Ev M2 214 (106v)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Qu H6 D Ev M2 154 (64v)
PL OT 1499, Missal, Missale Dominorum Teutonicorum | 137 T Qu H6 D Ev M2 159 (62r)
DE Passau 1491, Missal, Missale Pataviense | 33 T Qu H6 D Ev M2 201 (84v)
HU Pécs 1487, Missal, Missale Quinqueecclesiense | 91 T Qu H6 D Ev M2 184 (82v)
FR Poitiers 1498, Missal, Missale Pictaviense | 80 T Qu H6 D Ev M2 129 (52r)
PL Poznań 1524, Missal, Missale Posnaniense | 543 T Qu H6 D Ev M2 93 ()
DE Ratzeburg 1492-1493, Missal, Missale Raceburgense | 42 T Qu H6 D Ev M2 88 ()
FR Reims 1505, Missal, Missale Remense | 111 T Qu H6 D Ev M2 114 (47v)
FR Rennes 1485 (about), Missal, Missale Redonense | 556 T Qu H6 D Ev M2 109 (52r)
LV Rīga 1450 (about), Missal, Akad. Rïga Ms. 1 (R 2665) | 560 T Qu H6 D Ev M2 129 (63v)
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 T Qu H6 D Ev M2 139 (60v)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Qu H6 D Ev M2 66 ()
DE Schwerin 1479, Missal, Missale Swerinense | 11 T Qu H6 D Ev M2 69 ()
FR Sens 1400-1500, Missal, BNF Paris Lat. 00864(2) | 584 T Qu H6 D Ev M2 200 (89v)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Qu H6 D Ev M2 62 (58r)
CH Sion 1439, Missal, Chapitre Sion Ms. 19 | 120 T Qu H6 D Ev M2 250 (123r)
SE Strängnäs 1487, Missal, Missale Strengnense | 104 T Qu H6 D Ev M2 83 ()
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 T Qu H6 D Ev M2 62 (54r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H6 D Ev M2 130 (72v)
FR Thérouanne 1491, Missal, Missale Morinense | 87 T Qu H6 D Ev M2 139 (59r)
DE Trier 1547, Missal, Missale Treverense | 37 T Qu H6 D Ev M2 181 (77r)
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Qu H6 D Ev M2 178 (78v)
SE Uppsala 1513, Missal, Missale Upsalense | 652 T Qu H6 D Ev M2 71 ()
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Qu H6 D Ev M2 110 (48v)
ES València 1492, Missal, Missale Valentinum | 62 T Qu H6 D Ev M2 134 (47r)
ES Valladolid 1499, Missal, Missale Vallisoletanum | 668 T Qu H6 D Ev M2 149 (70r)
FR Verdun 1481, Missal, Missale Virdunense | 84 T Qu H6 D Ev M2 116 (49r)
DK Viborg 1500, Missal, Missale Viburgense | 47 T Qu H6 D Ev M2 68 (b9v)
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Qu H6 D Ev M2 79 (71r)
PL Wrocław 1483, Missal, Missale Vratislaviense | 98 T Qu H6 D Ev M2 66 (25v)
DE Würzburg 1495 (after), Missal, Missale speciale Herbipolense | 39 T Qu H6 D Ev M2 97 (35r)
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Qu H6 D Ev M2 189 (76r)
CZ Olomouc 1400-1500, Missal, VK Olomouc M III 8 | 18 T Qu H6 D Ev M2 164 (80r)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Qu H6 D Ev M2 138 (57r)
DE Bamberg 1490, Missal, Missale Bambergense | 20 T Qu H6 D Ev M2 173 (76v)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Qu H6 D Ev M2 57 (48r)
FR Bazas 1503, Missal, Missale Vasatense | 201 T Qu H6 D Ev M2 93 (45v)
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 T Qu H6 D Ev M2 147 (62r)
FR Cambrai 1507, Missal, Missale Cameracense | 88 T Qu H6 D Ev M2 137 (57r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Qu H6 D Ev M2 227 (97r)
IT Bressanone 1511, Missal, Missale Brixinense | 94 T Qu H6 D Ev M2 137 (56v)
ES Burgos 1507 (about), Missal, Missale Burgense | 217 T Qu H6 D Ev M2 93 (42v)
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 T Qu H6 D Ev M2 63 (54v)
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Qu H6 D Ev M2 161 (66v)
DE Freising 1502, Missal, Missale Frisingense | 23 T Qu H6 D Ev M2 138 (55r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 D Ev M2 144 (64v)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 D Ev M2 144 (64v)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Qu H6 D Ev M2 67 (57r)
PL Kraków 1493 (after), Missal, Missale Cracoviense | 100 T Qu H6 D Ev M2 156 (69v)
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 T Qu H6 D Ev M2 151 (58v)
FR Langres 1520, Missal, Missale Lingonense | 318 T Qu H6 D Ev M2 163 (63r)
FR Le Puy-en-Velay 1543, Missal, Missale Aniciense | 10 T Qu H6 D Ev M2 177 (62r)
BE Liège 1495, Missal, Missale Leodiense | 115 T Qu H6 D Ev M2 153 (70v)
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 T Qu H6 D Ev M2 138 (59v)
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H6 D Ev M2 186 (63v)
GB Hereford 1502, Missal, Missale Herfordense | 89 T Qu H6 D Ev M2 137 ()
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Qu H6 D Ev M2 77 (64r)
DE Mainz 1482, Missal, Missale Moguntinum | 28 T Qu H6 D Ev M2 181 (81v)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H6 D Ev M2 76 (57v)
FR Meaux 1492, Missal, Missale Meldense | 372 T Qu H6 D Ev M2 84 (66r)
DE Merseburg 1502, Missal, Missale Merseburgense | 30 T Qu H6 D Ev M2 152 (65r)
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal, Missale Numburgense | 32 T Qu H6 D Ev M2 178 (84r)
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 T Qu H6 D Ev M2 149 (72v)
FR OP 1500, Missal, Missale Dominicanum | 441 T Qu H6 D Ev M2 131 (56v)
FR OPraem 1510, Missal, Missale Praemonstratense | 456 T Qu H6 D Ev M2 149 (65v)
HU OSPPE 1514, Missal, Missale Paulinum | 472 T Qu H6 D Ev M2 65 (20r)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Qu H6 D Ev M2 206 (89v)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H6 D Ev M2 140 (63v)
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 T Qu H6 D Ev M2 134 (56v)
ES Plasencia 1554, Missal, Missale Placentinum | 67 T Qu H6 D Ev M2 99 (110r)
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T Qu H6 D Ev M2 183 (81v)
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 T Qu H6 D Ev M2 145 (58v)
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 T Qu H6 D Ev M2 152 (61v)
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 T Qu H6 D Ev M2 72 (57r)
ES Sevilla 1565, Missal, Missale Hispalense | 57 T Qu H6 D Ev M2 186 (76v)
DE Speyer 1501, Missal, Missale Spirense | 36 T Qu H6 D Ev M2 130 (54r)
FR Strasbourg 1486-1490, Missal, Missale Argentinense | 12 T Qu H6 D Ev M2 172 (78v)
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 T Qu H6 D Ev M2 159 (68r)
ES Tortosa 1524, Missal, Missale Dertusiense | 61 T Qu H6 D Ev M2 157 (76r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Qu H6 D Ev M2 86 (74v)
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Qu H6 D Ev M2 137 (59r)
NL Utrecht 1495, Missal, Missale Traiectense | 96 T Qu H6 D Ev M2 138 (61r)
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 T Qu H6 D Ev M2 176 (72v)
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Qu H6 D Ev M2 126 (51v)
PL Lidzbark Warmiński 1497, Missal, Missale Warmiense | 102 T Qu H6 D Ev M2 150 (66v)
DE Worms 1490 (about), Missal, Missale Wormatiense | 38 T Qu H6 D Ev M2 120 (53v)
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Qu H6 D Ev M2 143 ()
HR Zagreb 1511, Missal, Missale Zagrabiense | 92 T Qu H6 D Ev M2 124 ()
DK København 1510, Missal, Missale Hafniense | 44 T Qu H6 D Ev M2 184 (79r)
DE Schleswig 1486, Missal, Missale Slesvicense | 46 T Qu H6 D Ev M2 154 (d4r)
FR Laon 1491, Missal, Missale Laudunense | 320 T Qu H6 D Ev M2 74 (57v)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Qu H6 D Ev M2 108 (96r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Qu H6 D Ev M2 137 (56r)