Appropinquabat autem dies festus azymorum

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Appropinquabat dies festus azymorum qui dicitur Pascha Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo Iesum interficerent Timebant vero plebem Intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Iscariotes unus de duodecim et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis Et gavisi sunt et pacti sunt illi pecuniam dare Et spopondit Et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis Venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha Et misit Petrum et Ioannem dicens Euntes parate nobis pascha ut manducemus At illi dixerunt Ubi vis paremus Et dixit ad eos Ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans Sequimini eum in domum in quam intrat et dicetis patri familias domus Dicit tibi magister Ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem Et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate Euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha Et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo Et ait illis Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar Dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei Et accepto calice gratias egit et dixit Accipite et dividite inter vos dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat Et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur hoc facite in meam commemorationem Similiter et calicem postquam cenavit dicens Hic est calix novum testamentum in sanguine meo qui pro vobis fundetur Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa Et quidem Filius hominis secundum quod diffinitum est vadit Verumtamen vae homini illi per quem Filius hominis tradetur Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset Facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior Dixit autem eis Reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur Vos autem non sic Sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior Et qui praecessor est sicut ministrator Nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat Nonne qui recumbit Ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat Vos autem estis qui permansistis mecum in tentationibus meis Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel Ait autem Dominus Simoni Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos Qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire Et ille dixit Dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me Et dixit eis Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis Numquid aliquid defuit vobis At illi dixerunt Nihil Dixit ergo eis Sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram Et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium Dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniquis deputatus est Etenim ea quae sunt de me finem habent At illi dixerunt Domine ecce duo gladii hic At ille dixit eis Satis est Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum Secuti sunt autem illum et discipuli Et cum pervenisset ad locum dixit illis Orate ne intretis in tentationem Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat dicens Pater si vis transfer calicem istum a me Verumtamen non mea voluntas sed tua fiat Apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum Et factus in agonia prolixius orabat Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram Et cum surrexisset ab oratione venit ad discipulos et invenit eos dormientes prae tristitia Et ait illis Quid dormitis Surgite orate ne intretis in tentationem Adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum Iesus autem dixit illi Iuda osculo Filium hominis tradis Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram Respondens autem Iesus ait Sinite usque huc Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me Cum cottidie vobiscum fuerim in templo et non extendistis manus in me Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur eum alonge Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit Et hic cum illo erat At ille negavit eum dicens Mulier non novi illum Et post pusillum alius videns eum dixit Et tu de illis es Petrus vero ait O homo non sum Et intervallo facto quasi horae unius alius quidam affirmabat dicens Vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est Et ait Petrus Homo nescio quid dicis Et continuo adhuc illo loquente gallus cantavit Conversus Iesus respexit Petrum Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat quia priusquam gallus cantet ter me negabis Et egressus foras Petrus flevit amare Et viri qui tenebant illum illudebant ei caedentes Et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes Prophetiza Quis est qui te percussit Et alia multa blasphemantes dicebant in eum Et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et adduxerunt illum in concilium suum dicentes Si tu es Christus dic nobis Et ait illis Si vobis dixero non creditis mihi si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei Dixerunt autem omnes Tu ergo es Filius Dei Qui ait Vos dicitis quia ego sum At illi dixerunt Quid adhuc desideramus testimonium Ipsi enim audivimus de ore eius Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum Coeperunt autem illum accusare dicentes Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse Pilatus autem interrogavit eum dicens Tu es rex Iudaeorum At ille respondens ait Tu dicis Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas Nihil invenio causae in hoc homine At illi invalescebant dicentes Commovit populum docens per universam Iudaeam incipiens a Galilaea usque huc Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus Herodes autem viso Iesu gavisus est valde Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audierat multa de illo et sperabat signum aliquod ab eo fieri Interrogabat autem eum multis sermonibus At ipse nihil illi respondebat Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die Nam antea inimici erant adinvicem Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis sed neque Herodes Nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei Emendatum ergo illum dimittam Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum Exclamavit autem simul universa turba dicens Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam Qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum At illi succlamabant dicentes Crucifige crucifige eum Ille autem tertio dixit ad illos Quid enim mali fecit iste Nullam causam mortis invenio in eo Corripiam ergo illum et dimittam At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur Et invalescebant voces eorum Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum Et cum ducerent eum apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabantur eum Conversus autem ad illas Iesus dixit Filiae Ierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros Quoniam ecce venient dies in quibus dicent Beatae steriles et ventres quae non genuerunt et ubera quae non lactaverunt Tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus cooperite nos Quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ubi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes Et stabat populus exspectans Et deridebant eum principes cum eis dicentes Alios salvos fecit se ipsum salvum faciat si hic est Christus Dei electus Illudebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi et dicentes Si tu es rex Iudaeorum salvum te fac Erat et superscriptio scripta super eum litteris Graecis et Latinis et Hebraicis Hic est rex Iudaeorum Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens Si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos Respondens autem alter increpabat eum dicens Neque tu times Deum quod in eadem damnatione es Et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit Et dicebat ad Iesum Domine memento mei dum veneris in regnum tuum Et dixit illi Iesus Amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso Erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam Et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium Et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum Et haec dicens exspiravit Videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens Vere hic homo iustus erat Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur Stabant autem omnes noti eius alonge et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes Et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui exspectabat et ipse regnum Dei Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Et depositum involvit in sindone et posuit eum in monumento exciso In quo nondum quisquam positus fuerat
Text Source L 22,1–23,53

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 T Qu H6 f4 Ev M2 88 (28r)
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Qu H6 f4 Ev M2 183 (80r)
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 T Qu H6 f4 Ev M2 159 (73v)
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Qu H6 f4 Ev M2 183 (82v)
DE Köln 1487, Missal, Missale Coloniense | 3 T Qu H6 f4 Ev M2 215 (91r)
FR Agde 1300-1400, Evangeliary, Sacramentary, BM Montpellier Ms. 28 | 158 T Qu H6 f4 Ev M2 273 (133v)
FR Agen 1531, Missal, Missale Agenense | 159 T Qu H6 f4 Ev M2 75 (63v)
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 f4 Ev M2 280 ()
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Qu H6 f4 Ev M2 141 ()
FR Amiens 1487, Missal, Missale Ambianense | 70 T Qu H6 f4 Ev M2 128 ()
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Qu H6 f4 Ev M2 164 (293)
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Qu H6 f4 Ev M2 114 (50v)
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Qu H6 f4 Ev M2 172 (85r)
FR Arles 1200-1300, Missal, BNF Paris Lat. 00839 | 168 T Qu H6 f4 Ev M2 134 (63v)
FR Arras 1508, Missal, Missale Atrebatense | 171 T Qu H6 f4 Ev M2 133 (57r)
FR Auch 1495, Missal, Missale Auxitanum | 173 T Qu H6 f4 Ev M2 76 (62r)
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Qu H6 f4 Ev M2 110 (105r)
ES Ávila 1510, Missal, Missale Abulense | 190 T Qu H6 f4 Ev M2 145 (-)
FR Avranches 1534, Missal, Missale Abrincense | 191 T Qu H6 f4 Ev M2 125 (55v)
ES Badajoz 1529, Missal, Missale Pacense | 64 T Qu H6 f4 Ev M2 89 (76r)
CH Basel 1479 (before), Missal, Missale Basiliense | 14 T Qu H6 f4 Ev M2 152 (67r)
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Qu H6 f4 Ev M2 505 ()
FR Bordeaux 1399-1498, Missal, Arch. Dép. Bordeaux G903 | 208 T Qu H6 f4 Ev M2 116 (103r)
FR Bordeaux 1475 (after), Missal, BNF Paris Lat. 00871 | 209 T Qu H6 f4 Ev M2 204 (99v)
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T Qu H6 f4 Ev M2 149 (60v)
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 T Qu H6 f4 Ev M2 165 (64r)
DE Brandenburg 1494, Missal, Missale Brandenburgense | 21 T Qu H6 f4 Ev M2 183 (82v)
DE Bremen 1511, Missal, Missale Bremense | 106 T Qu H6 f4 Ev M2 159 (75v)
ES Calahorra 1554, Missal, Missale Calagurritanum et Calciatense | 66 T Qu H6 f4 Ev M2 97 (72v)
FR Chartres 1490, Missal, Missale Carnotense | 233 T Qu H6 f4 Ev M2 125 (g5r)
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 T Qu H6 f4 Ev M2 163 (63v)
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal, Missale Claromontense et Sancti Flori | 109 T Qu H6 f4 Ev M2 107 (m5v)
ES Córdoba 1561, Missal, Missale Cordubense | 65 T Qu H6 f4 Ev M2 106 (87v)
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Qu H6 f4 Ev M2 62 (52r)
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Qu H6 f4 Ev M2 167 (76r)
HU Esztergom 1484, Missal, Missale Strigoniense | 248 T Qu H6 f4 Ev M2 184 (182)
PT Évora 1509, Missal, Missale Elborense | 103 T Qu H6 f4 Ev M2 154 (75v)
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 T Qu H6 f4 Ev M2 148 (65v)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 f4 Ev M2 134 (57r)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 f4 Ev M2 134 (57r)
PL Kraków 1492, Missal, Missale Gnesnense-Cracoviense | 99 T Qu H6 f4 Ev M2 150 (68r)
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Qu H6 f4 Ev M2 161 (59v)
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 T Qu H6 f4 Ev M2 70 (69v)
PL Kamień Pomorski 1506, Missal, Missale Caminense | 40 T Qu H6 f4 Ev M2 216 (98v)
CH Lausanne 1493, Missal, Missale Lausannense | 17 T Qu H6 f4 Ev M2 133 (61r)
SE Linköping 1400-1500, Missal, KB Stockholm A 97 | 336 T Qu H6 f4 Ev M2 69 (56r)
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Qu H6 f4 Ev M2 119 (57r)
DE Lübeck 1486, Missal, Missale Lubicense | 41 T Qu H6 f4 Ev M2 74 ()
DE Lebus 1484-1491 (about), Missal, Missale Lubucense | 101 T Qu H6 f4 Ev M2 91 (41r)
SE Lund 1514, Missal, Missale Lundense | 45 T Qu H6 f4 Ev M2 184 (80r)
DE Minden 1513, Missal, Missale Mindense | 31 T Qu H6 f4 Ev M2 99 (42v)
DE Münster 1520, Missal, Missale Monasteriense | 105 T Qu H6 f4 Ev M2 155 (68v)
FR Nantes 1482, Missal, Missale Nannetense | 396 T Qu H6 f4 Ev M2 110 (51v)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Qu H6 f4 Ev M2 70 (76v)
FR OCart 1496, Missal, Missale Carthusiense | 414 T Qu H6 f4 Ev M2 204 ()
FR OCist 1486-1487, Missal, Missale Cisterciense | 423 T Qu H6 f4 Ev M2 156 (66r)
HU DU 1480, Missal, Missale Dominorum Ultramontanorum | 434 T Qu H6 f4 Ev M2 246 (122v)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Qu H6 f4 Ev M2 177 (75r)
PL OT 1499, Missal, Missale Dominorum Teutonicorum | 137 T Qu H6 f4 Ev M2 177 (71r)
DE Passau 1491, Missal, Missale Pataviense | 33 T Qu H6 f4 Ev M2 223 (95v)
HU Pécs 1487, Missal, Missale Quinqueecclesiense | 91 T Qu H6 f4 Ev M2 208 (94v)
FR Poitiers 1498, Missal, Missale Pictaviense | 80 T Qu H6 f4 Ev M2 142 (58v)
PL Poznań 1524, Missal, Missale Posnaniense | 543 T Qu H6 f4 Ev M2 101 ()
DE Ratzeburg 1492-1493, Missal, Missale Raceburgense | 42 T Qu H6 f4 Ev M2 98 ()
FR Reims 1505, Missal, Missale Remense | 111 T Qu H6 f4 Ev M2 125 (53r)
FR Rennes 1485 (about), Missal, Missale Redonense | 556 T Qu H6 f4 Ev M2 123 (59r)
LV Rīga 1450 (about), Missal, Akad. Rïga Ms. 1 (R 2665) | 560 T Qu H6 f4 Ev M2 145 (71v)
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 T Qu H6 f4 Ev M2 155 (68v)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Qu H6 f4 Ev M2 72 (58r)
DE Schwerin 1479, Missal, Missale Swerinense | 11 T Qu H6 f4 Ev M2 77 ()
FR Sens 1400-1500, Missal, BNF Paris Lat. 00864(2) | 584 T Qu H6 f4 Ev M2 224 (101v)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Qu H6 f4 Ev M2 70 (66r)
SE Strängnäs 1487, Missal, Missale Strengnense | 104 T Qu H6 f4 Ev M2 94 (b16r)
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 T Qu H6 f4 Ev M2 69 (60v)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H6 f4 Ev M2 149 (82r)
FR Thérouanne 1491, Missal, Missale Morinense | 87 T Qu H6 f4 Ev M2 154 (66v)
DE Trier 1547, Missal, Missale Treverense | 37 T Qu H6 f4 Ev M2 200 (86v)
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Qu H6 f4 Ev M2 199 (89r)
SE Uppsala 1513, Missal, Missale Upsalense | 652 T Qu H6 f4 Ev M2 80 ()
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Qu H6 f4 Ev M2 123 (56r)
ES València 1492, Missal, Missale Valentinum | 62 T Qu H6 f4 Ev M2 148 (54r)
ES Valladolid 1499, Missal, Missale Vallisoletanum | 668 T Qu H6 f4 Ev M2 167 (79r)
FR Verdun 1481, Missal, Missale Virdunense | 84 T Qu H6 f4 Ev M2 132 (56r)
DK Viborg 1500, Missal, Missale Viburgense | 47 T Qu H6 f4 Ev M2 76 ()
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Qu H6 f4 Ev M2 89 (80v)
PL Wrocław 1483, Missal, Missale Vratislaviense | 98 T Qu H6 f4 Ev M2 73 ()
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Qu H6 f4 Ev M2 206 (84v)
CZ Olomouc 1400-1500, Missal, VK Olomouc M III 8 | 18 T Qu H6 f4 Ev M2 185 (90v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Qu H6 f4 Ev M2 152 (64r)
DE Bamberg 1490, Missal, Missale Bambergense | 20 T Qu H6 f4 Ev M2 194 (87r)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Qu H6 f4 Ev M2 63 (54r)
FR Bazas 1503, Missal, Missale Vasatense | 201 T Qu H6 f4 Ev M2 112 (52r)
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 T Qu H6 f4 Ev M2 160 (68v)
FR Cambrai 1507, Missal, Missale Cameracense | 88 T Qu H6 f4 Ev M2 151 (64r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Qu H6 f4 Ev M2 254 (110v)
IT Bressanone 1511, Missal, Missale Brixinense | 94 T Qu H6 f4 Ev M2 151 (63v)
ES Burgos 1507 (about), Missal, Missale Burgense | 217 T Qu H6 f4 Ev M2 104 ()
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 T Qu H6 f4 Ev M2 69 (60v)
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Qu H6 f4 Ev M2 178 (76r)
DE Freising 1502, Missal, Missale Frisingense | 23 T Qu H6 f4 Ev M2 152 (62r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 f4 Ev M2 161 (73r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 f4 Ev M2 161 (73r)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Qu H6 f4 Ev M2 73 (62v)
PL Kraków 1493 (after), Missal, Missale Cracoviense | 100 T Qu H6 f4 Ev M2 173 (78r)
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 T Qu H6 f4 Ev M2 166 (66r)
FR Langres 1520, Missal, Missale Lingonense | 318 T Qu H6 f4 Ev M2 180 (71v)
FR Le Puy-en-Velay 1543, Missal, Missale Aniciense | 10 T Qu H6 f4 Ev M2 193 (70r)
BE Liège 1495, Missal, Missale Leodiense | 115 T Qu H6 f4 Ev M2 171 (80r)
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 T Qu H6 f4 Ev M2 152 (66v)
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H6 f4 Ev M2 203 (72r)
GB Hereford 1502, Missal, Missale Herfordense | 89 T Qu H6 f4 Ev M2 140 ()
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Qu H6 f4 Ev M2 85 (72r)
DE Mainz 1482, Missal, Missale Moguntinum | 28 T Qu H6 f4 Ev M2 206 (94r)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H6 f4 Ev M2 84 (66r)
FR Meaux 1492, Missal, Missale Meldense | 372 T Qu H6 f4 Ev M2 91 (73r)
DE Merseburg 1502, Missal, Missale Merseburgense | 30 T Qu H6 f4 Ev M2 170 (74r)
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal, Missale Numburgense | 32 T Qu H6 f4 Ev M2 200 (95r)
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 T Qu H6 f4 Ev M2 167 (80v)
FR OP 1500, Missal, Missale Dominicanum | 441 T Qu H6 f4 Ev M2 148 (65)
FR OPraem 1510, Missal, Missale Praemonstratense | 456 T Qu H6 f4 Ev M2 167 (74v)
HU OSPPE 1514, Missal, Missale Paulinum | 472 T Qu H6 f4 Ev M2 76 ()
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Qu H6 f4 Ev M2 225 (99r)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H6 f4 Ev M2 157 (72r)
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 T Qu H6 f4 Ev M2 148 (63v)
ES Plasencia 1554, Missal, Missale Placentinum | 67 T Qu H6 f4 Ev M2 109 (120r)
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T Qu H6 f4 Ev M2 204 (92r)
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 T Qu H6 f4 Ev M2 159 (65v)
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 T Qu H6 f4 Ev M2 167 (69r)
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 T Qu H6 f4 Ev M2 79 (63v)
ES Sevilla 1565, Missal, Missale Hispalense | 57 T Qu H6 f4 Ev M2 206 (86v)
DE Speyer 1501, Missal, Missale Spirense | 36 T Qu H6 f4 Ev M2 142 (61r)
FR Strasbourg 1486-1490, Missal, Missale Argentinense | 12 T Qu H6 f4 Ev M2 193 (89r)
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 T Qu H6 f4 Ev M2 174 (75v)
ES Tortosa 1524, Missal, Missale Dertusiense | 61 T Qu H6 f4 Ev M2 176 (85v)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Qu H6 f4 Ev M2 96 ()
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Qu H6 f4 Ev M2 151 (66r)
NL Utrecht 1495, Missal, Missale Traiectense | 96 T Qu H6 f4 Ev M2 155 (69v)
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 T Qu H6 f4 Ev M2 196 (82v)
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Qu H6 f4 Ev M2 140 (58v)
PL Lidzbark Warmiński 1497, Missal, Missale Warmiense | 102 T Qu H6 f4 Ev M2 169 (76r)
DE Worms 1490 (about), Missal, Missale Wormatiense | 38 T Qu H6 f4 Ev M2 134 (60v)
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Qu H6 f4 Ev M2 146 (94)
HR Zagreb 1511, Missal, Missale Zagrabiense | 92 T Qu H6 f4 Ev M2 138 ()
DK København 1510, Missal, Missale Hafniense | 44 T Qu H6 f4 Ev M2 205 (89v)
DE Schleswig 1486, Missal, Missale Slesvicense | 46 T Qu H6 f4 Ev M2 170 (d12r)
FR Laon 1491, Missal, Missale Laudunense | 320 T Qu H6 f4 Ev M2 81 (64v)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Qu H6 f4 Ev M2 117 (106r)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Qu H6 f4 Ev M2 146 (60v)