Egressus Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron

Layer G/A
Fulltext Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius Sciebat autem et Iudas qui tradebat eum locum quia frequenter Iesus illuc convenerat cum discipulis suis Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros venit illuc cum laternis et facibus et armis Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis Quem quaeritis Responderunt ei Iesum Nazarenum Dicit eis Iesus Ego sum Stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis Ut ergo dixit ei ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram Iterum ergo interrogavit eos Quem quaeritis Illi autem dixerunt Iesum Nazarenum Respondit Iesus Dixi vobis quia ego sum Si ergo me quaeritis sinite hos abire Ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis quemquam Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit servum pontificis et abscidit auriculam eius dextram Erat autem nomen servo Malchus Dixit ergo Iesus Petro Mitte gladium tuum in vaginam Calicem quem dedit mihi Pater non vis ut bibam illum Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehendentes Iesum ligaverunt eum et adduxerunt eum ad Annam primum Erat enim socer Caiphae qui erat pontifex anni illius Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Petrus autem stabat ad ostium foris Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae Et introduxit Petrum Dicit ergo Petro ancilla ostiaria Numquid et tu ex discipulis es hominis istius Dicit ille Non sum Stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefaciebant se Erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius Respondit ei Iesus Ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil Quid me interrogas Interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis Ecce hi sciunt quae dixerim ego Haec autem cum dixisset unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens Sic respondes pontifici Respondit ei Iesus Si male locutus sum testimonium perhibe de malo Si autem bene quid me caedis Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se Dixerunt ergo ei Numquid et tu ex discipulis eius es Negavit ille et dixit Non sum Dicit ei unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam Nonne ego te vidi in horto cum illo Iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium erat autem mane Et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha Exivit ergo foras Pilatus ad eos et dixit Quam accusationem affertis adversus hominem hunc Responderunt et dixerunt ei Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum Dixit ergo eis Pilatus Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum Dixerunt ergo Iudaei Nobis non licet interficere quemquam Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset moriturus Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei Tu es rex Iudaeorum Respondit Iesus A temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me Respondit Pilatus Numquid ego Iudaeus sum Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi Quid fecisti Respondit Iesus Regnum meum non est de hoc mundo Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis Nunc autem regnum meum non est hinc Dixit itaque ei Pilatus Ergo rex es tu Respondit Iesus Tu dicis quia rex sum ego Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati Omnis qui est ex veritate audit vocem meam Dicit ei Pilatus Quid est veritas Et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis Ego nullam causam invenio in eo est autem consuetudo ut unum dimittam vobis in Pascha Vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum Clamaverunt rursum omnes dicentes Non hunc sed Barabbam Erat autem Barabbas latro Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum et veniebant ad eum et dicebant Ave rex Iudaeorum Et dabant ei alapas Exivit iterum Pilatus foras et dicit eis Ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio Exivit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum Et dicit eis Ecce homo Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes Crucifige crucifige eum Dicit eis Pilatus Accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam Responderunt ei Iudaei Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum Unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei Dicit ergo ei Pilatus Mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te Respondit Iesus Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper Propterea qui me tradidit tibi maius peccatum habet Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes Si hunc dimittis non es amicus Caesaris Omnis enim qui se regem facit contradicit Caesari Pilatus autem cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Lithostrotos Hebraice autem Gabbatha Erat autem Parasceve Paschae hora quasi sexta Et dicit Iudaeis Ecce rex vester Illi autem clamabant Tolle tolle crucifige eum Dicit eis Pilatus Regem vestrum crucifigam Responderunt pontifices Regem non habemus nisi Caesarem Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur Susceperunt autem Iesum et eduxerunt Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum Hebraice autem Golgotha ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum Scripsit autem titulum Pilatus et posuit super crucem Erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus Et erat scriptum Hebraice Graece et Latine Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum Noli scribere Rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum Respondit Pilatus Quod scripsi scripsi Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum Dixerunt ergo adinvicem Non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit Ut Scriptura impleretur dicens Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem Et milites quidem haec fecerunt Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleophae et Maria Magdalene Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae Mulier ecce filius tuus deinde dicit discipulo Ecce mater tua Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam Postea sciens Iesus quia omnia consummata sunt ut consummaretur Scriptura dixit Sitio Vas ergo positum erat aceto plenum Illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes obtulerunt ori eius Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit Consummatum est Et inclinato capite tradidit spiritum Iudaei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium eius Et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur Os non comminuetis ex eo Et iterum alia Scriptura dicit Videbunt in quem transfixerunt Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu Et permisit Pilatus Venit ergo et tulit corpus Iesu Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus sicut mos est Iudaeis sepelire Erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus fuerat Ibi ergo propter Parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum
Text Source J 18,1–19,42

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 T Qu H6 f6 Ev M2 92 (30r)
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Qu H6 f6 Ev M2 194 (85v)
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 T Qu H6 f6 Ev M2 174 (82r)
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Qu H6 f6 Ev M2 195 (88v)
DE Köln 1487, Missal, Missale Coloniense | 3 T Qu H6 f6 Ev M2 227 (97r)
FR Agde 1300-1400, Evangeliary, Sacramentary, BM Montpellier Ms. 28 | 158 T Qu H6 f6 Ev M2 283 (138v)
FR Agen 1531, Missal, Missale Agenense | 159 T Qu H6 f6 Ev M2 81 (70r)
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H6 f6 Ev M2 297 ()
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Qu H6 f6 Ev M2 150 ()
FR Amiens 1487, Missal, Missale Ambianense | 70 T Qu H6 f6 Ev M2 139 ()
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Qu H6 f6 Ev M2 165 ()
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Qu H6 f6 Ev M2 132 (59v)
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Qu H6 f6 Ev M2 189 (93v)
FR Arles 1200-1300, Missal, BNF Paris Lat. 00839 | 168 T Qu H6 f6 Ev M2 142 (67v)
FR Arras 1508, Missal, Missale Atrebatense | 171 T Qu H6 f6 Ev M2 143 (62r)
FR Auch 1495, Missal, Missale Auxitanum | 173 T Qu H6 f6 Ev M2 81 ()
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Qu H6 f6 Ev M2 122 (117r)
ES Ávila 1510, Missal, Missale Abulense | 190 T Qu H6 f6 Ev M2 156 ()
FR Avranches 1534, Missal, Missale Abrincense | 191 T Qu H6 f6 Ev M2 133 (59v)
ES Badajoz 1529, Missal, Missale Pacense | 64 T Qu H6 f6 Ev M2 95 (81v)
CH Basel 1479 (before), Missal, Missale Basiliense | 14 T Qu H6 f6 Ev M2 161 (71v)
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Qu H6 f6 Ev M2 507 (43)
FR Bordeaux 1399-1498, Missal, Arch. Dép. Bordeaux G903 | 208 T Qu H6 f6 Ev M2 125 (111v)
FR Bordeaux 1475 (after), Missal, BNF Paris Lat. 00871 | 209 T Qu H6 f6 Ev M2 220 (107v)
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T Qu H6 f6 Ev M2 158 (65r)
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 T Qu H6 f6 Ev M2 173 (68r)
DE Brandenburg 1494, Missal, Missale Brandenburgense | 21 T Qu H6 f6 Ev M2 194 (88r)
DE Bremen 1511, Missal, Missale Bremense | 106 T Qu H6 f6 Ev M2 169 (80v)
ES Calahorra 1554, Missal, Missale Calagurritanum et Calciatense | 66 T Qu H6 f6 Ev M2 106 (81v)
FR Chartres 1490, Missal, Missale Carnotense | 233 T Qu H6 f6 Ev M2 133 (h1r)
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 T Qu H6 f6 Ev M2 172 (68r)
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal, Missale Claromontense et Sancti Flori | 109 T Qu H6 f6 Ev M2 115 (n6r)
ES Córdoba 1561, Missal, Missale Cordubense | 65 T Qu H6 f6 Ev M2 113 (94v)
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Qu H6 f6 Ev M2 65 ()
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Qu H6 f6 Ev M2 176 (80v)
HU Esztergom 1484, Missal, Missale Strigoniense | 248 T Qu H6 f6 Ev M2 194 ()
PT Évora 1509, Missal, Missale Elborense | 103 T Qu H6 f6 Ev M2 165 (81r)
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 T Qu H6 f6 Ev M2 159 (71)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 f6 Ev M2 142 (61r)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H6 f6 Ev M2 142 (61r)
PL Kraków 1492, Missal, Missale Gnesnense-Cracoviense | 99 T Qu H6 f6 Ev M2 159 (72v)
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Qu H6 f6 Ev M2 169 (63v)
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 T Qu H6 f6 Ev M2 76 (76r)
PL Kamień Pomorski 1506, Missal, Missale Caminense | 40 T Qu H6 f6 Ev M2 229 (104v)
CH Lausanne 1493, Missal, Missale Lausannense | 17 T Qu H6 f6 Ev M2 141 (64v)
SE Linköping 1400-1500, Missal, KB Stockholm A 97 | 336 T Qu H6 f6 Ev M2 71 (58r)
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Qu H6 f6 Ev M2 128 (61v)
DE Lübeck 1486, Missal, Missale Lubicense | 41 T Qu H6 f6 Ev M2 78 (41r)
DE Lebus 1484-1491 (about), Missal, Missale Lubucense | 101 T Qu H6 f6 Ev M2 96 (43v)
SE Lund 1514, Missal, Missale Lundense | 45 T Qu H6 f6 Ev M2 194 (85r)
DE Minden 1513, Missal, Missale Mindense | 31 T Qu H6 f6 Ev M2 106 (46r)
DE Münster 1520, Missal, Missale Monasteriense | 105 T Qu H6 f6 Ev M2 163 (72v)
FR Nantes 1482, Missal, Missale Nannetense | 396 T Qu H6 f6 Ev M2 117 (55r)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Qu H6 f6 Ev M2 74 (81r)
FR OCart 1496, Missal, Missale Carthusiense | 414 T Qu H6 f6 Ev M2 215 ()
FR OCist 1486-1487, Missal, Missale Cisterciense | 423 T Qu H6 f6 Ev M2 165 (70v)
HU DU 1480, Missal, Missale Dominorum Ultramontanorum | 434 T Qu H6 f6 Ev M2 261 (130r)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Qu H6 f6 Ev M2 189 (81r)
PL OT 1499, Missal, Missale Dominorum Teutonicorum | 137 T Qu H6 f6 Ev M2 190 (77v)
DE Passau 1491, Missal, Missale Pataviense | 33 T Qu H6 f6 Ev M2 236 (102r)
HU Pécs 1487, Missal, Missale Quinqueecclesiense | 91 T Qu H6 f6 Ev M2 223 (102r)
FR Poitiers 1498, Missal, Missale Pictaviense | 80 T Qu H6 f6 Ev M2 151 (63r)
PL Poznań 1524, Missal, Missale Posnaniense | 543 T Qu H6 f6 Ev M2 107 ()
DE Ratzeburg 1492-1493, Missal, Missale Raceburgense | 42 T Qu H6 f6 Ev M2 103 ()
FR Reims 1505, Missal, Missale Remense | 111 T Qu H6 f6 Ev M2 133 (57r)
FR Rennes 1485 (about), Missal, Missale Redonense | 556 T Qu H6 f6 Ev M2 132 (63v)
LV Rīga 1450 (about), Missal, Akad. Rïga Ms. 1 (R 2665) | 560 T Qu H6 f6 Ev M2 155 (76v)
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 T Qu H6 f6 Ev M2 166 (74r)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Qu H6 f6 Ev M2 76 ()
DE Schwerin 1479, Missal, Missale Swerinense | 11 T Qu H6 f6 Ev M2 81 (38v)
FR Sens 1400-1500, Missal, BNF Paris Lat. 00864(2) | 584 T Qu H6 f6 Ev M2 237 (108r)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Qu H6 f6 Ev M2 74 (70r)
SE Strängnäs 1487, Missal, Missale Strengnense | 104 T Qu H6 f6 Ev M2 100 ()
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 T Qu H6 f6 Ev M2 73 (65r)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H6 f6 Ev M2 159 (87r)
FR Thérouanne 1491, Missal, Missale Morinense | 87 T Qu H6 f6 Ev M2 165 (72r)
DE Trier 1547, Missal, Missale Treverense | 37 T Qu H6 f6 Ev M2 212 (92v)
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Qu H6 f6 Ev M2 211 (95r)
SE Uppsala 1513, Missal, Missale Upsalense | 652 T Qu H6 f6 Ev M2 85 ()
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Qu H6 f6 Ev M2 130 (59v)
ES València 1492, Missal, Missale Valentinum | 62 T Qu H6 f6 Ev M2 156 (58r)
ES Valladolid 1499, Missal, Missale Vallisoletanum | 668 T Qu H6 f6 Ev M2 179 (85r)
FR Verdun 1481, Missal, Missale Virdunense | 84 T Qu H6 f6 Ev M2 141 (60v)
DK Viborg 1500, Missal, Missale Viburgense | 47 T Qu H6 f6 Ev M2 80 ()
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Qu H6 f6 Ev M2 94 ()
PL Wrocław 1483, Missal, Missale Vratislaviense | 98 T Qu H6 f6 Ev M2 78 ()
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Qu H6 f6 Ev M2 220 (91v)
CZ Olomouc 1400-1500, Missal, VK Olomouc M III 8 | 18 T Qu H6 f6 Ev M2 197 (96v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Qu H6 f6 Ev M2 162 (69r)
DE Bamberg 1490, Missal, Missale Bambergense | 20 T Qu H6 f6 Ev M2 206 (93r)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Qu H6 f6 Ev M2 69 (59v)
FR Bazas 1503, Missal, Missale Vasatense | 201 T Qu H6 f6 Ev M2 126 (56r)
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 T Qu H6 f6 Ev M2 174 (75v)
FR Cambrai 1507, Missal, Missale Cameracense | 88 T Qu H6 f6 Ev M2 160 (68v)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Qu H6 f6 Ev M2 269 (118r)
IT Bressanone 1511, Missal, Missale Brixinense | 94 T Qu H6 f6 Ev M2 160 (68r)
ES Burgos 1507 (about), Missal, Missale Burgense | 217 T Qu H6 f6 Ev M2 110 ()
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 T Qu H6 f6 Ev M2 73 (60v)
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Qu H6 f6 Ev M2 190 (82r)
DE Freising 1502, Missal, Missale Frisingense | 23 T Qu H6 f6 Ev M2 160 (66r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 f6 Ev M2 171 (78r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H6 f6 Ev M2 171 (78r)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Qu H6 f6 Ev M2 77 ()
PL Kraków 1493 (after), Missal, Missale Cracoviense | 100 T Qu H6 f6 Ev M2 185 (84r)
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 T Qu H6 f6 Ev M2 175 (70v)
FR Langres 1520, Missal, Missale Lingonense | 318 T Qu H6 f6 Ev M2 190 (76v)
FR Le Puy-en-Velay 1543, Missal, Missale Aniciense | 10 T Qu H6 f6 Ev M2 204 (75v)
BE Liège 1495, Missal, Missale Leodiense | 115 T Qu H6 f6 Ev M2 184 (87r)
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 T Qu H6 f6 Ev M2 164 (72v)
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H6 f6 Ev M2 214 (77v)
GB Hereford 1502, Missal, Missale Herfordense | 89 T Qu H6 f6 Ev M2 146 (92)
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Qu H6 f6 Ev M2 90 (77r)
DE Mainz 1482, Missal, Missale Moguntinum | 28 T Qu H6 f6 Ev M2 219 (100v)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H6 f6 Ev M2 89 (71r)
FR Meaux 1492, Missal, Missale Meldense | 372 T Qu H6 f6 Ev M2 95 (77r)
DE Merseburg 1502, Missal, Missale Merseburgense | 30 T Qu H6 f6 Ev M2 180 (79r)
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal, Missale Numburgense | 32 T Qu H6 f6 Ev M2 213 (101v)
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 T Qu H6 f6 Ev M2 177 (85v)
FR OP 1500, Missal, Missale Dominicanum | 441 T Qu H6 f6 Ev M2 158 (70r)
FR OPraem 1510, Missal, Missale Praemonstratense | 456 T Qu H6 f6 Ev M2 179 (79v)
HU OSPPE 1514, Missal, Missale Paulinum | 472 T Qu H6 f6 Ev M2 83 (29r)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Qu H6 f6 Ev M2 244 (108v)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H6 f6 Ev M2 168 (77v)
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 T Qu H6 f6 Ev M2 158 (69v)
ES Plasencia 1554, Missal, Missale Placentinum | 67 T Qu H6 f6 Ev M2 117 (128r)
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T Qu H6 f6 Ev M2 216 (98r)
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 T Qu H6 f6 Ev M2 168 (70r)
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 T Qu H6 f6 Ev M2 182 (75v)
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 T Qu H6 f6 Ev M2 85 (70r)
ES Sevilla 1565, Missal, Missale Hispalense | 57 T Qu H6 f6 Ev M2 219 (93r)
DE Speyer 1501, Missal, Missale Spirense | 36 T Qu H6 f6 Ev M2 150 (65r)
FR Strasbourg 1486-1490, Missal, Missale Argentinense | 12 T Qu H6 f6 Ev M2 205 (95r)
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 T Qu H6 f6 Ev M2 188 (82v)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Qu H6 f6 Ev M2 102 (91r)
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Qu H6 f6 Ev M2 160 (70v)
NL Utrecht 1495, Missal, Missale Traiectense | 96 T Qu H6 f6 Ev M2 165 (74v)
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 T Qu H6 f6 Ev M2 206 (87v)
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Qu H6 f6 Ev M2 151 (64r)
PL Lidzbark Warmiński 1497, Missal, Missale Warmiense | 102 T Qu H6 f6 Ev M2 181 (82r)
DE Worms 1490 (about), Missal, Missale Wormatiense | 38 T Qu H6 f6 Ev M2 143 (65r)
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Qu H6 f6 Ev M2 155 ()
HR Zagreb 1511, Missal, Missale Zagrabiense | 92 T Qu H6 f6 Ev M2 153 ()
DK København 1510, Missal, Missale Hafniense | 44 T Qu H6 f6 Ev M2 214 (94r)
DE Schleswig 1486, Missal, Missale Slesvicense | 46 T Qu H6 f6 Ev M2 178 (d16r)
FR Laon 1491, Missal, Missale Laudunense | 320 T Qu H6 f6 Ev M2 87 (70v)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Qu H6 f6 Ev M2 124 ()
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Qu H6 f6 Ev M2 154 (64v)