Erat vir in Babylone

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Erat vir in Babylone et nomen eius Ioachim Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum Parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi Erat autem Ioachim dives valde et erat ei pomerium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium Et constituti sunt duo senes iudices in anno illo de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus qui videbantur regere populum Isti frequentabant domum Ioachim et conveniebant ad eos omnes qui habebant iudicia Cum autem populus revertisset post meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui Et videbant eam senes cottidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius Et averterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum Factum est autem cum observarent diem aptum quando eam possent invenire solam ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio Aestus quippe erat Et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos Dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomerii claudite ut laver Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt Quamobrem assentire nobis et commiscere nobiscum Quod si nolueris dicemus testimonium contra te quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te Ingemuit Susanna et ait Angustiae mihi sunt undique Si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam Cum autem audissent clamorem in pomerio famuli domus irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina Cumque venisset populus ad virum eius Ioachim venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam ut interficerent eam Et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioachim Et statim miserunt Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis Flebant igitur sui et omnes qui noverant eam Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus super caput eius Quae flens respexit ad caelum Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino Et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomerio soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et aperto ostio exsilivit Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis Huius rei testes sumus Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus et condemnaverunt eam ad mortem Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant tu scis quod falsum contra me tulerunt testimonium Et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me Exaudivit autem Dominus vocem eius Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum pueri iunioris cui nomen Daniel Et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius Et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est sermo iste quem tu locutus es Qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel Revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam Reversus est ergo populus cum festinatione et dixit ad eos Daniel Separate eos abinvicem procul et diiudicabo eos Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius iudicans iudicia iniusta innocentem opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum Sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis Sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum Manet enim angelus Dei gladium habens ut secet te medium et interficiat vos Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in se Et consurrexerunt adversos duos presbyteros convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium Feceruntque eis sicuti male egerant adversus proximum et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
Text Source Dn 13,1–9.15–17.19–30.33–62

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 T Qu H3 S Lc M2 65 (16v)
CZ Praha 1498, Missal, Missale Pragense | 2 T Qu H3 S Lc M2 132 (54v)
GB Salisbury 1516, Missal, Missale Sarum | 7 T Qu H3 S Lc M2 117 (51v)
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Qu H3 S Lc M2 127 (54v)
DE Köln 1487, Missal, Missale Coloniense | 3 T Qu H3 S Lc M2 151 (59r)
FR Agen 1531, Missal, Missale Agenense | 159 T Qu H3 S Lc M2 51 ()
FR Aix-en-Provence 1466, Missal, BNF Paris NAL 2661 | 69 T Qu H3 S Lc M2 189 ()
FR Angers 1489, Missal, Missale Andegavense | 71 T Qu H3 S Lc M2 104 ()
FR Amiens 1487, Missal, Missale Ambianense | 70 T Qu H3 S Lc M2 90 ()
IT Aosta 1000-1600, Missal, Missale Augustanum | 93 T Qu H3 S Lc M2 160 (285)
PT Braga 1538, Missal, Missale Bracarense | 9 T Qu H3 S Lc M2 75 (31r)
FR Besançon 1485, Missal, Missale Bisuntinense | 6 T Qu H3 S Lc M2 123 (60v)
FR Arles 1200-1300, Missal, BNF Paris Lat. 00839 | 168 T Qu H3 S Lc M2 100 (46v)
FR Arras 1508, Missal, Missale Atrebatense | 171 T Qu H3 S Lc M2 96 (38v)
FR Auch 1495, Missal, Missale Auxitanum | 173 T Qu H3 S Lc M2 52 (38r)
FR Auxerre 1366-1400, Missal, BNF Paris Lat. 17316 | 188 T Qu H3 S Lc M2 77 ()
ES Ávila 1510, Missal, Missale Abulense | 190 T Qu H3 S Lc M2 103 ()
FR Avranches 1534, Missal, Missale Abrincense | 191 T Qu H3 S Lc M2 91 (38v)
ES Badajoz 1529, Missal, Missale Pacense | 64 T Qu H3 S Lc M2 61 (47v)
CH Basel 1479 (before), Missal, Missale Basiliense | 14 T Qu H3 S Lc M2 109 (45v)
FR Bayonne 1543, Missal, Missale Baionense | 73 T Qu H3 S Lc M2 499 (35)
FR Bordeaux 1399-1498, Missal, Arch. Dép. Bordeaux G903 | 208 T Qu H3 S Lc M2 75 (64r)
FR Bordeaux 1475 (after), Missal, BNF Paris Lat. 00871 | 209 T Qu H3 S Lc M2 132 (63v)
DE Augsburg 1510, Missal, Missale Augustense | 19 T Qu H3 S Lc M2 109 (40v)
FR Bourges 1547, Missal, Missale Bituricense | 74 T Qu H3 S Lc M2 120 (41v)
DE Brandenburg 1494, Missal, Missale Brandenburgense | 21 T Qu H3 S Lc M2 125 (53v)
DE Bremen 1511, Missal, Missale Bremense | 106 T Qu H3 S Lc M2 105 (48v)
ES Calahorra 1554, Missal, Missale Calagurritanum et Calciatense | 66 T Qu H3 S Lc M2 71 (46v)
FR Chartres 1490, Missal, Missale Carnotense | 233 T Qu H3 S Lc M2 92 (e4v)
CH Chur 1497, Missal, Missale Curiense | 15 T Qu H3 S Lc M2 123 (43v)
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal, Missale Claromontense et Sancti Flori | 109 T Qu H3 S Lc M2 76 (h8r)
ES Córdoba 1561, Missal, Missale Cordubense | 65 T Qu H3 S Lc M2 74 ()
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal, Missale Dolense | 112 T Qu H3 S Lc M2 47 (36r)
FR Embrun 1512, Missal, Missale Ebredunense | 244 T Qu H3 S Lc M2 105 (45r)
HU Esztergom 1484, Missal, Missale Strigoniense | 248 T Qu H3 S Lc M2 132 (130)
PT Évora 1509, Missal, Missale Elborense | 103 T Qu H3 S Lc M2 101 (49r)
FR Évreux 1497, Missal, Missale Ebroicense | 75 T Qu H3 S Lc M2 109 (46)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H3 S Lc M2 95 (38r)
CH Genève 1508, Missal, Missale Gebennense | 16 T Qu H3 S Lc M2 95 (38r)
PL Kraków 1492, Missal, Missale Gnesnense-Cracoviense | 99 T Qu H3 S Lc M2 100 (43r)
DE Halberstadt 1511, Missal, Missale Halberstadense | 24 T Qu H3 S Lc M2 121 (39v)
ES Jaén 1499, Missal, Missale Giennense | 49 T Qu H3 S Lc M2 44 (43v)
PL Kamień Pomorski 1506, Missal, Missale Caminense | 40 T Qu H3 S Lc M2 151 (66r)
CH Lausanne 1493, Missal, Missale Lausannense | 17 T Qu H3 S Lc M2 91 (39v)
SE Linköping 1400-1500, Missal, KB Stockholm A 97 | 336 T Qu H3 S Lc M2 54 (41r)
FR Lisieux 1504, Missal, Missale Lexoviense | 340 T Qu H3 S Lc M2 87 (41r)
DE Lübeck 1486, Missal, Missale Lubicense | 41 T Qu H3 S Lc M2 51 (27v)
DE Lebus 1484-1491 (about), Missal, Missale Lubucense | 101 T Qu H3 S Lc M2 64 ()
SE Lund 1514, Missal, Missale Lundense | 45 T Qu H3 S Lc M2 128 (52r)
DE Minden 1513, Missal, Missale Mindense | 31 T Qu H3 S Lc M2 67 (26v)
DE Münster 1520, Missal, Missale Monasteriense | 105 T Qu H3 S Lc M2 109 (45v)
FR Nantes 1482, Missal, Missale Nannetense | 396 T Qu H3 S Lc M2 77 (35r)
FR Narbonne 1500 (about), Missal, Missale Narbonense | 744 T Qu H3 S Lc M2 43 (50r)
FR OCart 1496, Missal, Missale Carthusiense | 414 T Qu H3 S Lc M2 143 ()
FR OCist 1486-1487, Missal, Missale Cisterciense | 423 T Qu H3 S Lc M2 106 (41r)
HU DU 1480, Missal, Missale Dominorum Ultramontanorum | 434 T Qu H3 S Lc M2 153 (76r)
ES Ourense 1494, Missal, Missale Auriense | 52 T Qu H3 S Lc M2 115 (46r)
PL OT 1499, Missal, Missale Dominorum Teutonicorum | 137 T Qu H3 S Lc M2 124 (44v)
DE Passau 1491, Missal, Missale Pataviense | 33 T Qu H3 S Lc M2 161 (64v)
HU Pécs 1487, Missal, Missale Quinqueecclesiense | 91 T Qu H3 S Lc M2 140 (60v)
FR Poitiers 1498, Missal, Missale Pictaviense | 80 T Qu H3 S Lc M2 101 (38r)
PL Poznań 1524, Missal, Missale Posnaniense | 543 T Qu H3 S Lc M2 73 (22r)
DE Ratzeburg 1492-1493, Missal, Missale Raceburgense | 42 T Qu H3 S Lc M2 68 ()
FR Reims 1505, Missal, Missale Remense | 111 T Qu H3 S Lc M2 91 (36r)
FR Rennes 1485 (about), Missal, Missale Redonense | 556 T Qu H3 S Lc M2 80 (37v)
LV Rīga 1450 (about), Missal, Akad. Rïga Ms. 1 (R 2665) | 560 T Qu H3 S Lc M2 98 ()
IT Roma 1481, Missal, Missale Romanum | 95 T Qu H3 S Lc M2 103 (42v)
FR Saint-Malo 1503, Missal, Missale Macloviense | 86 T Qu H3 S Lc M2 55 ()
DE Schwerin 1479, Missal, Missale Swerinense | 11 T Qu H3 S Lc M2 52 (48r)
FR Sens 1400-1500, Missal, BNF Paris Lat. 00864(2) | 584 T Qu H3 S Lc M2 157 (68r)
ES La Seu D'Urgell 1509, Missal, Missale Urgellense | 588 T Qu H3 S Lc M2 48 (44r)
SE Strängnäs 1487, Missal, Missale Strengnense | 104 T Qu H3 S Lc M2 61 ()
FR Tarentaise 1530, Missal, Missale Tarentasiense | 604 T Qu H3 S Lc M2 47 (38v)
ES Tarazona 1500, Missal, Missale Tirasonense | 58 T Qu H3 S Lc M2 86 (34r)
FR Thérouanne 1491, Missal, Missale Morinense | 87 T Qu H3 S Lc M2 112 (45v)
DE Trier 1547, Missal, Missale Treverense | 37 T Qu H3 S Lc M2 139 (56r)
FR Troyes 1489 (before), Missal, Missale Trecense | 83 T Qu H3 S Lc M2 140 (59v)
SE Uppsala 1513, Missal, Missale Upsalense | 652 T Qu H3 S Lc M2 54 (16r)
FR Uzès 1495, Missal, Missale Uceciense | 663 T Qu H3 S Lc M2 86 (36v)
ES València 1492, Missal, Missale Valentinum | 62 T Qu H3 S Lc M2 108 (34r)
ES Valladolid 1499, Missal, Missale Vallisoletanum | 668 T Qu H3 S Lc M2 113 (52r)
FR Verdun 1481, Missal, Missale Virdunense | 84 T Qu H3 S Lc M2 87 (34v)
DK Viborg 1500, Missal, Missale Viburgense | 47 T Qu H3 S Lc M2 53 (b2r)
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Qu H3 S Lc M2 61 (52v)
PL Wrocław 1483, Missal, Missale Vratislaviense | 98 T Qu H3 S Lc M2 51 ()
ES Zaragoza 1498, Missal, Missale Caesaraugustanum | 63 T Qu H3 S Lc M2 139 (51r)
CZ Olomouc 1400-1500, Missal, VK Olomouc M III 8 | 18 T Qu H3 S Lc M2 125 (60v)
FR Autun 1530, Missal, Missale Eduense | 72 T Qu H3 S Lc M2 110 (44r)
DE Bamberg 1490, Missal, Missale Bambergense | 20 T Qu H3 S Lc M2 137 (58v)
FR Bayeux 1503, Missal, Missale Baiocense | 107 T Qu H3 S Lc M2 47 (37v)
FR Bazas 1503, Missal, Missale Vasatense | 201 T Qu H3 S Lc M2 63 (33r)
FR Beauvais 1514, Missal, Missale Belvacense | 204 T Qu H3 S Lc M2 122 (49v)
FR Cambrai 1507, Missal, Missale Cameracense | 88 T Qu H3 S Lc M2 109 (43r)
FR Béziers 1400-1500, Missal, BNF Paris NAL 1690 | 210 T Qu H3 S Lc M2 179 (73r)
IT Bressanone 1511, Missal, Missale Brixinense | 94 T Qu H3 S Lc M2 110 (43r)
ES Burgos 1507 (about), Missal, Missale Burgense | 217 T Qu H3 S Lc M2 73 (32v)
FR Châlons-en-Champagne 1509, Missal, Missale Cathalaunense | 108 T Qu H3 S Lc M2 51 ()
FR Cluny 1493, Missal, Missale Cluniacense | 272 T Qu H3 S Lc M2 112 (47r)
DE Freising 1502, Missal, Missale Frisingense | 23 T Qu H3 S Lc M2 113 (42v)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H3 S Lc M2 114 (49v)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Qu H3 S Lc M2 114 (49v)
FR Die 1499, Missal, Missale Dyense | 110 T Qu H3 S Lc M2 52 (42r)
PL Kraków 1493 (after), Missal, Missale Cracoviense | 100 T Qu H3 S Lc M2 118 (50v)
DE Konstanz 1505, Missal, Missale Constantiense | 27 T Qu H3 S Lc M2 125 (45v)
FR Langres 1520, Missal, Missale Lingonense | 318 T Qu H3 S Lc M2 132 (47v)
FR Le Puy-en-Velay 1543, Missal, Missale Aniciense | 10 T Qu H3 S Lc M2 144 (45v)
BE Liège 1495, Missal, Missale Leodiense | 115 T Qu H3 S Lc M2 118 (53r)
BE Liège 1499, Missal, Missale Leodiense | 1 T Qu H3 S Lc M2 108 (44v)
ES Lleida 1524, Missal, Missale Illerdense | 50 T Qu H3 S Lc M2 144 (42r)
GB Hereford 1502, Missal, Missale Herfordense | 89 T Qu H3 S Lc M2 120 ()
FR Mâcon 1532, Missal, Missale Matisconense | 360 T Qu H3 S Lc M2 62 (49r)
DE Mainz 1482, Missal, Missale Moguntinum | 28 T Qu H3 S Lc M2 137 (59v)
ES Palma de Mallorca 1506, Missal, Missale Maioricense | 51 T Qu H3 S Lc M2 57 (39r)
FR Meaux 1492, Missal, Missale Meldense | 372 T Qu H3 S Lc M2 70 (52r)
DE Merseburg 1502, Missal, Missale Merseburgense | 30 T Qu H3 S Lc M2 121 (49v)
DE Naumburg (Saale) 1501, Missal, Missale Numburgense | 32 T Qu H3 S Lc M2 137 (63v)
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 T Qu H3 S Lc M2 121 (58v)
FR OP 1500, Missal, Missale Dominicanum | 441 T Qu H3 S Lc M2 101 (41v)
FR OPraem 1510, Missal, Missale Praemonstratense | 456 T Qu H3 S Lc M2 115 (48v)
HU OSPPE 1514, Missal, Missale Paulinum | 472 T Qu H3 S Lc M2 46 (10v)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Qu H3 S Lc M2 156 (64v)
ES Pamplona 1501 (about), Missal, Missale Pampilonense | 54 T Qu H3 S Lc M2 110 (48v)
FR Paris 1481, Missal, Missale Parisiense | 79 T Qu H3 S Lc M2 106 (42v)
ES Plasencia 1554, Missal, Missale Placentinum | 67 T Qu H3 S Lc M2 77 (85r)
DE Regensburg 1485, Missal, Missale Ratisponense | 34 T Qu H3 S Lc M2 145 (62r)
AT Salzburg 1498, Missal, Missale Salisburgense | 35 T Qu H3 S Lc M2 118 (45r)
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 T Qu H3 S Lc M2 116 (43v)
FR Senlis 1524, Missal, Missale Silvanectense | 582 T Qu H3 S Lc M2 58 (43r)
ES Sevilla 1565, Missal, Missale Hispalense | 57 T Qu H3 S Lc M2 137 (54r)
DE Speyer 1501, Missal, Missale Spirense | 36 T Qu H3 S Lc M2 103 (41v)
FR Strasbourg 1486-1490, Missal, Missale Argentinense | 12 T Qu H3 S Lc M2 136 (60v)
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 T Qu H3 S Lc M2 118 (47v)
ES Tortosa 1524, Missal, Missale Dertusiense | 61 T Qu H3 S Lc M2 111 (53r)
FR Toulouse 1490, Missal, Missale Tolosanum | 5 T Qu H3 S Lc M2 67 ()
BE Tournai 1498, Missal, Missale Tornacense | 117 T Qu H3 S Lc M2 110 (45v)
NL Utrecht 1495, Missal, Missale Traiectense | 96 T Qu H3 S Lc M2 107 (45v)
FR Vienne 1519, Missal, Missale Viennense | 674 T Qu H3 S Lc M2 140 (54v)
FR Viviers 1527, Missal, Missale Vivariense | 85 T Qu H3 S Lc M2 97 (37r)
PL Lidzbark Warmiński 1497, Missal, Missale Warmiense | 102 T Qu H3 S Lc M2 109 (46r)
DE Worms 1490 (about), Missal, Missale Wormatiense | 38 T Qu H3 S Lc M2 94 (40v)
GB York 1100-1516, Missal, Missale Eboracense | 90 T Qu H3 S Lc M2 124 ()
HR Zagreb 1511, Missal, Missale Zagrabiense | 92 T Qu H3 S Lc M2 80 ()
DK København 1510, Missal, Missale Hafniense | 44 T Qu H3 S Lc M2 143 (58v)
DE Schleswig 1486, Missal, Missale Slesvicense | 46 T Qu H3 S Lc M2 124 (c9r)
FR Laon 1491, Missal, Missale Laudunense | 320 T Qu H3 S Lc M2 60 (44r)
FR Lyon 1487, Missal, Missale Lugdunense | 76 T Qu H3 S Lc M2 82 (69v)
FR Lyon 1510, Missal, Missale Lugdunense | 114 T Qu H3 S Lc M2 108 (41v)