Moeller, Eugenius OSB – Clément, Ioannes Maria – Coppieters ‘t Wallant, Bertrandus: Corpus orationum.
Brepols, Turnhout 1993–2004. (Corpus Christianorum Series Latina 160 A–M)
5501 | Sit tibi omnipotens ... nos praepara. |
Sit, tibi, omnipotens pater, hoc holocaustum sicut quod tibi obtulit, qui peccata nostra in cruce pertulit, et, sancto Eustachio cum sociis suis intercedente, ad tua sancta sumenda nos praepara. | |
5502 | Solita quaesumus domine ... resurrectione laetentur. |
Solita, quaesumus, domine, quos salvasti, pietate custodi, ut, qui tua sunt passione redempti, tua resurrectione laetentur. | |
5503 | Sollemne nobis intercessio ... recensita(m) laetitiam. |
Sollemne nobis intercessio beati Laurentii martyris, quaesumus, domine, praestet auxilium, ut caelestis mensae participatio, quam sumpsimus, tribuat ecclesiae tuae recensita(m) laetitiam. | |
5504 | Sollemni sedulo divinitus ... eruditi exemplo. |
Sollemni sedulo divinitus roborati, tuae pietatis exoramus clementiam, domine deus, ut sanctus Dunstanus pontifex pro nobis exoret in caelo, cuius sumus in terris ad bene agendum eruditi exemplo. | |
5505 | Sollemnibus ieiuniis expiatos ... devotius sumpserimus. |
Sollemnibus ieiuniis expiatos, suo nos, domine, mysterio congruentes hoc sacrum munus efficiat, quia tanto nobis salubrius aderit, quanto id devotius sumpserimus. | |
5506 | Sollemnitate sanctorum tuorum ... perfruamur aeternis. |
Sollemnitate sanctorum tuorum, domine, et sacramenti munere vegetati, quaesumus, ut bonis, quibus per tuam fovemur largitatem, perfruamur aeternis. | |
5507 | Sollemnitatem quaesumus domine ... vitae caelestis. |
Sollemnitatem, quaesumus, domine, sancti pontificis Aldelmi celebrantibus adesto propitius et nobis eius meritis concede gaudia vitae caelestis. | |
5508 | Sollemnitatis apostolicae multiplicatione ... patrociniis confoveri. |
Sollemnitatis apostolicae multiplicatione gaudentes, clementiam tuam deprecamur, omnipotens deus, ut tribuas iugiter nos eorum et confessione benedici et patrociniis confoveri. | |
5509 | Sollemnitatis hodiernae festum ... foveamur auxiliis. |
Sollemnitatis hodiernae festum beatae Milburgae venerandum celebrantes, percepto sacrosancti convivii sacramento, quaesumus domine deus noster, ut, cuius sollemnia venerari facis, eius continuis foveamur auxiliis. | |
5510 | Solve Christe deus ... esse connexos. |
Solve, Christe deus, nostrorum criminum nodos et in pace, quam ipse docuisti, fac nos semper esse connexos. | |
5511 | Solve salvator noster ... percipere fructum. |
Solve, salvator noster et domine, nostrorum vincula peccatorum, qui olim resolvisti per Sebastianum martyrem tuum os ancillae tuae Zoe ad loquendum, ut nomina tam offerentium quam defunctorum, quae nostrorum sunt ore prolata, aeterna sint in adnotatione adfixa, quo, sicut illa per praedicamentum praedicti martyris te meruit cognoscere Christum, sic nos mereamur, eodem pro nobis suffragante, paenitentiae percipere fructum. | |
5512 | Spes certa credentium ... iubeas angelorum. |
Spes certa credentium, dominator domine deus, qui peccatores salvare venisti, non perdere, tuam omnipotentiam supplices flagitamus, ut sanctorum tuorum illorum meritis nos ab omnibus purges delictis et, sicut illi in caelis cum angelis tuis laetantur, sic nos facias dignos in tuo adstare conspectu ipsique apud te pro nobis intercessores exsistant et defunctorum fidelium tua miseratio requiem aeternam concedat. Miserere etiam indigno mihi et omnibus, pro quibus te supplex expostulo, perpetuamque requiem tribue famulis tuis illis et omnibus fidelibus defunctis, ut, in Abrahae gremio collocati, et nunc poenas evadant inferorum et resurrectionis tempore coetibus eos sociari iubeas angelorum. |
|
5513 | Spes unica vitae ... mereamur adspicere. |
Spes unica vitae nostrae et fidei remunerator, aeterne deus pater omnipotens, qui per unicum filium tuum salvare dignatus es mundum, dum naturae carnis assumptione miscetur, ut, qui deus erat ex deo patre, homo quoque esset ex matre – ex te sine tempore, ex illa sine semine –, respice nos et adesto precibus nostris et praesta, ut, qui adventum filii tui humilem cum gaudio colimus, in gloria venientem cum laetitia mereamur adspicere. | |
5514 | Spiritali esca haustuque ... actione veneremur. |
Spiritali esca haustuque recreati, omnipotentem deum patrem debita gratiarum actione veneremur. | |
5515 | Spiritali refectione sancti ... paradisi possidere. |
Spiritali refectione sancti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi sanati sumus; concede nobis, quaesumus, omnipotens deus, ut per sancta merita beatae Brigidae virginis tuae mereamur habere subsidium vitae praesentis et gaudia caelestis paradisi possidere. | |
5516 | Spiritalibus pasti epulis ... conversatio Spiritalis. |
Spiritalibus pasti epulis, oremus patrem et filium et Spiritum sanctum, ut, mortificatis desideriis carnis, in omnibus sit nostra conversatio Spiritalis. | |
5517 | Spiritualis alimoniae pignus ... gaudia sustollatur. |
Spiritualis alimoniae pignus, quod ore percepimus, domine deus, beato Poncio exorante, ad remedium nobis proveniat sempiternum et populus tuus, qui eiusdem sancti martyris annua commemoratione laetatur, ad redemptionis gaudia sustollatur. | |
5518 | Spiritualis mensae domine ... commendet supplicatio. |
Spiritualis mensae, domine, participatio nobis mentis et corporis fiat salvatio et sanctae Edithae virginis tuae tibi nos commendet supplicatio. | |
5519 | Spiritualium dapium vitali ... capaces efficiamur. |
Spiritualium dapium vitali pastione ob beati Poncii martyris tui commemorationem refecti, suppliciter te, domine, exoramus, ut, qui festum eiusdem agonis digno famulatu exsequimur, ipsius adiuvamine fulti, divinarum epularum capaces efficiamur. | |
5520 | Spiritum (in) nobis ... felicitate gustare. |
Spiritum (in) nobis, domine, tuae caritatis infunde, ut, intercedente beato Wulstano confessore tuo atque pontifice, tuam mereamur dulcedinem in aeterna felicitate gustare. | |
5521a | Spiritum (in) nobis domine ... una facias pietate concordes. |
Spiritum (in) nobis, domine, tuae caritatis infunde, ut, quos uno caelesti pane satiasti, una facias pietate concordes. | |
5521b | Spiritum (in) nobis domine tuae caritatis infunde ut quos sacramentis ... pietate concordes. |
Spiritum (in) nobis, domine, tuae caritatis infunde, ut, quos sacramentis paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. | |
5521c | Spiritum (in) nobis domine tuae caritatis infunde ut quos uno caelesti ... pietate concordes. |
Spiritum (in) nobis, domine, tuae caritatis infunde, ut, quos uno caelesti pane satiasti, intercedente beato Felice martyre tuo, tua facias pietate concordes. | |
5522 | Spiritum veritatis et ... corde sectetur. |
Spiritum veritatis et pacis, quaesumus, domine, da famulo tuo illi, ut (et) te tota mente cognoscat et, quae tibi placita sunt, toto corde sectetur. | |
5523 | Spiritus sancte qui ... inspicis exspectare. |
Spiritus sancte, qui a patre et filio procedis, his propitius illabere holocaustis, quo, qui a patre es repromissus, sanctificationem humanis cordibus exhibeas praesentatus repleasque sponsionis mercede, quos te promissum inspicis exspectare. | |
5524 | Spiritus sanctus tuus ... dona largiatur. |
Spiritus sanctus tuus paraclitus, quaesumus, domine, a peccatis nos emundans, continuam nobis tribuat claritatem, quique quasi ignis super apostolos advenit, dispergens dona, super nos quoque infirmos, te concedente, vel aliqua portione suae dignationis adveniens, et peccata diluat et pietatis dona largiatur. | |
5525 | Subde tibi nostras ... actione sectemur. |
Subde tibi nostras, quaesumus, domine, voluntates, ut semper et fide, quae praecipis, et actione sectemur. | |
5526 | Subdita tibi domine ... et futuris. |
Subdita tibi, domine, plebis tuae corda sanctifica, ut, benedictionem, quam ieiuniis expetit, te donante, percipiens, et praesentibus gaudeat consolationibus et futuris. | |
5527 | Subiectae familiae quaesumus ... nostrae salutis. |
Subiectae familiae, quaesumus, omnipotens deus, proficiat hostia iubilationis et laudis et interventu sancti Neoti confessoris tui atque abbatis, perpetuae fiat causa nostrae salutis. | |
5528 | Subiectum tibi famulum ... donis firmetur. |
Subiectum tibi famulum, quaesumus, domine, propitiatio caelestis amplificet, ut et praesentis vitae periculis exuatur et perpetuis donis firmetur. | |
5529 | Subiectum tibi populum ... servire mandatis. |
Subiectum tibi populum, quaesumus, domine, propitiatio caelestis amplificet et tuis semper faciat servire mandatis. | |
5530 | Subiuga deus nostras ... hostiae huius. |
Subiuga, deus, nostras tuo iugo cervices, ut onus tuum, quod amantibus leve est, ita optabili devotione feramus, sicut Iacobus apostolus tuus, innexa collo suo fune, ad passionem tractus est laetabundus, ut, sanctificans haec, quae tibi offerimus, nos ipsos benedicas perceptione hostiae huius. | |
5531 | Subiugetur in nobis ... sitire possimus. |
Subiugetur in nobis, domine, tuae gratiae praesidiis reluctatio carnis et sanguinis, ut, sopita escarum, concupiscentia, evangelicis firmati praeceptis, satietatem magis iustitiae esurire ac sitire possimus. | |
5532 | Subsidio nostrae salutis ... dignos efficias. |
Subsidio nostrae salutis accepto, supplices, domine, te rogamus, ut, quos tanti mysterii tribuis esse consortes, eodem dignos efficias. | |
5533 | Subveni domine servis ... afflictione corrobora. |
Subveni, domine, servis tuis, pro sua iugiter iniquitate gementibus, mentesque nostras, terrenis affectibus praegravatas, medicinalibus tribue exonerari ieiuniis et corporis afflictione corrobora. | |
5534 | Subveniat domine plebi ... orare sentiamus. |
Subveniat, domine, plebi tuae dei genitricis oratio, quam, etsi pro condicione carnis migrasse cognoscimus, in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus. | |
5535a | Subveniat nobis domine ... veniente salvari. |
Subveniat nobis, domine, misericordia tua, ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur veniente salvari. | |
5535b | Subveniat nobis quaesumus ... protegente salvari. |
Subveniat nobis, quaesumus, domine, misericordia tua, ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente salvari. | |
5536 | Subveniat nobis domine ... perditionis incursu. |
Subveniat nobis, domine, quaesumus, sacrificii praesentis operatio, quae nos et ab erroribus universis potenter absolvat et a totius eripiat perditionis incursu. | |
5537 | Succurre domine quaesumus ... et futurae. |
Succurre, domine, quaesumus, populo supplicanti et opem tuam tribue benignus infirmis, ut, sincera tibi merite devoti, et praesentis vitae remediis gaudeant et futurae. | |
5538 | Succurre domine quaesumus ... fieri veritatis. |
Succurre, domine, quaesumus, populo tuo et nullum sequi patiaris errorem, quem tuae vis complicem fieri veritatis. | |
5539 | Sumat domine plebs ... emundetur delictis. |
Sumat, domine, plebs fidelis caelestis dona remedii, per quae, intercedentibus sanctis martyribus tuis Abdon et Sennen, a suis emundetur delictis. | |
5540 | Sumat ecclesia tua ... cognovit auctorem. |
Sumat ecclesia tua, deus, beati Ioannis baptistae generatione laetitiam, per quem suae regenerationis cognovit auctorem. | |
5541 | Sume omnipotens deus ... nobis acquirant. |
Sume, omnipotens deus, benigne has oblationes et concede pro meritis beati protomartyris Stephani, ut nostra delicta absolvam et perpetuam felicitatem nobis acquirant. | |
5542 | Sumentes domine caelestia ... gaudiis consequamur. |
Sumentes, domine, caelestia sacramenta, quaesumus, clementiam tuam, ut, quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. | |
5543 | Sumentes domine caelestis ... veneratione celebramus. |
Sumentes, domine, caelestis dona mysterii, quaesumus, ut sanctorum martyrum tuorum Hermachorae et Fortunati adiuvemur meritis, quorum sollemnitatem debita veneratione celebramus. | |
5544 | Sumentes domine deus ... proficiat salutem. |
Sumentes, domine deus, salutis nostrae sacramenta, praesta, quaesumus, ut eorum participatio mihi famulo tuo ad perpetuam proficiat salutem. | |
5545 | Sumentes domine divina ... solidasti ecclesiam. |
Sumentes, domine, divina mysteria, imploramus clementiam tuam, ut tribuas nobis eorum pia devotione sequi doctrinam, quorum in verae fidei confessione universam solidasti ecclesiam. | |
5546 | Sumentes domine divina ... incrementa laetitiae. |
Sumentes, domine, divina mysteria, quaesumus, ut beati Stephani martyris tui atque pontificis intercessione aeternae nobis praebeant incrementa laetitiae. | |
5547 | Sumentes domine divina ... iugiter operentur. |
Sumentes, domine, divina mysteria, quaesumus, ut sanctorum confessurum tuorum atque pontificum Vedasti et Amandi precibus sanctificationem nobis iugiter operentur. | |
5548 | Sumentes domine divina ... optata praesidia. |
Sumentes, domine, divina mysteria, sancti Leonis confessoris tui atque pontificis pia nos, quaesumus, intercessio prosequatur, ut, cuius sollemnia recensemus, sentiamus optata praesidia. | |
5549 | Sumentes domine dona ... remedium providisti. |
Sumentes, domine, dona caelestia, quaesumus, ut non nobis provenire ad iudicium patiaris, quod fidelibus tuis ad remedium providisti. | |
5550a | Sumentes domine gaudia ... munere capiamus. |
Sumentes, domine, gaudia sempiterna de participatione sacramenti festivitatis sanctae martyris Agnetis, suppliciter deprecamur, ut, quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. | |
5550b | Sumentes gaudia sempiterna ... munere capiamus. |
Sumentes gaudia sempiterna de participatione sacramenti et festivitate beati martyris tui Rufi, suppliciter deprecamur, ut, quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. | |
5550c | Sumentes domine dona ... munere capiamus. |
Sumentes, domine, dona caelestia, suppliciter deprecamur, ut, quae sedula servitute, donante te, gerimus, dignis sensibus tuo munere capiamus. | |
5550d | Sumentes domine gaudia ... munera tractemus. |
Sumentes, domine, gaudia sempiterna de participatione sacramenti et de festivitate beati Martini confessoris tui, suppliciter deprecamur, ut, quae sedula servitute, te donante, gerimus, dignis sensibus tua munera tractemus. | |
5551 | Sumentes domine gaudia ... precibus adiuvemur. |
Sumentes, domine, gaudia sempiterna participatione sacramenti, praesta, quaesumus, ut beati Gregorii, cuius natalicia colimus, precibus adiuvemur. | |
5552 | Sumentes domine mensae ... et aeternam. |
Sumentes, domine, mensae tuae beata mysteria, quaesumus, ut sanctae virginis et martyris tuae Katherinae interventionibus et temporalem nobis misericordiam conferas et aeternam. | |
5553a | Sumentes domine perpetuae ... adversitate protegas. |
Sumentes, domine, perpetuae sacramenta salutis, tuam deprecamur clementiam, ut per ea famulum tuum illum ab omni adversitate protegas. | |
5553b | Sumentes domine perpetuae ... promissa perducas. |
Sumentes, domine, perpetuae sacramenta salutis, tuam deprecamur clementiam, ut per ea me famulum tuum interventu sanctae dei genitricis Mariae ab omnium peccatorum labe propitius emundes atque a cunctis adversitatibus protegas et aeternae felicitatis consortem efficias; famulos etiam et famulas tuas, qui mihi consanguinitatis, familiaritatis, subiectionis, confessionis et dilectionis vinculo connectuntur, vivis et defunctis, quorum vel quarum nomina tibi vivunt, pro quibus tuam misericordiam exoro, precibus omnium sanctorum tuorum a cunctis iniquitatibus exuas et ad sempiterna promissa perducas. | |
5554 | Sumentes domine pignus ... et aeternae. |
Sumentes, domine, pignus redemptionis aeternae, quaesumus, ut, intercedente beato Apollinare martyre tuo, vitae praesentis auxilio nos foveat et aeternae. | |
5555 | Sumentes domine sacramenta ... benignus adspires. |
Sumentes, domine, sacramenta caelestia, pietatem tuam humili devotione deposcimus, ut illam, quae in beato Urbano martyre tuo atque pontifice flagravit, fortem dilectionem nobis benignus adspires. | |
5556 | Sumentes domine sacramenta ... et corporis. |
Sumentes, domine, sacramenta corporis et sanguinis unigeniti filii tui domini nostri Iesu Christi, petimus, ut apostolico gradui atque universo ecclesiastico ordini semper et ubique proficiant ad tutelam mentis et corporis. | |
5557 | Sumentes domine salutaria ... gloriosa sollemnia. |
Sumentes, domine, salutaria sacramenta, quaesumus, ut eius nos tribuas subsequi documenta, cuius celebramus gloriosa sollemnia. | |
5558 | Sumentes domine salutis ... proficiamus augmentum. |
Sumentes, domine, salutis nostrae subsidium, quaesumus, ut beati Nicolai confessoris tui atque pontificis interventu ad vitae aeternae proficiamus augmentum. | |
5559 | Sumentes dona caelestia ... aeterne deus. |
Sumentes dona caelestia, gratias tibi referimus, sancte pater, omnipotens aeterne deus. | |
5560 | Sumentes gaudia sempiterna ... nutriamur aeternam. |
Sumentes gaudia sempiterna de participatione sacramenti et de festivitate beatorum confessorum, quaesumus, domine, ad vitam nutriamur aeternam. | |
5561 | Sumentes perpetuae sacramenta ... laetemur adspectu. |
Sumentes perpetuae sacramenta salutis, da, quaesumus, domine deus noster, ut, sicut omnium sanctorum tuorum commemoratione temporali gratulamur officio, ita perpetuo laetemur adspectu. | |
5562 | Sumentes pignus caelestis ... veraciter impleatur. |
Sumentes pignus caelestis arcani et, in terris positi, iam superno pane satiati, supplicamus, domine, deprecantibus sanctis tuis, ut, quod in nobis mystice geritur, veraciter impleatur. | |
5563 | Sumentes sacramenta salutis ... pastore potiamur. |
Sumentes sacramenta salutis perpetuae, tuam, domine, clementiam deprecamur, ut, pietate tua protecti, devoto tibi pastore potiamur. | |
5564 | Sumentes tua sancta ... et corporis. |
Sumentes tua sancta mysteria, domine, petimus immensam clementiam tuam, ut et nobis proficiant ad medelam et famulis et famulabus tuis, qui nobis propria largiti sunt bona, proveniant ad salutem mentis et corporis. | |
5565 | Summe atque ineffabilis ... spiritus sancti. |
Summe atque ineffabilis deus, qui non vocis sed cordis auditor esse dignosceris, qui mentes probas, non aetates, qui non in labiis sed in corde puro te timeri hortaris, qui benigna consolatione nos, ne pereamus, amplecteris, insuper et perditos sub alarum tuarum umbraculo colligis, dignare cor nostrum a vitiorum maculis emundare, ut, ab omni inquinatione purgati et a saeculi voraginibus exempti, habitaculum esse mereamur spiritus sancti. | |
5566 | Summe omnipotens aeterne ... regna perducas. |
Summe omnipotens aeterne deus, qui vitam beati antistitis tui Leudegarii martyris per istius saeculi aerumnas transire iussisti, cuius annua festa devota mente celebramus, quaesumus, ut per eius intercessionem plebem, tuae clementiae famulantem, ita in praesenti foveas, ut ad caelestia regna perducas. | |
5567 | Summe omnium bonorum ... contemplari ovantes. |
Summe omnium bonorum dispensator propinatorque salutis, recrea nos in hac sollemnitate tuae genitricis ex tua abundantissima pietate, ut, gustantes te, domine, quantumque es suavis, nullius nos inimici suadelis irretiri patiaris, ut, qui hodie eam, devicto diabolo, evehi fecisti in caelis, nosque cum eadem post nostrum transitum tuam faciem valeamus contemplari ovantes. | |
5568 | Summi sacerdotis tui ... fideliter imitemur. |
Summi sacerdotis tui patris nostri Martini episcopi hodie depositionem celebrantibus, tribue nobis, domine, ut, sicut commemorationem eius devotissime colimus, ita et opus fideliter imitemur. | |
5569 | Sumpsimus domine caelestia ... munus operentur. |
Sumpsimus, domine, caelestia sacramenta, sancti tui martyris Albani natalicia praevenientes, quae mortalitati nostrae, quaesumus, perpetuae redemptionis munus operentur. | |
5570 | Sumpsimus domine celebritatis ... et aeternae. |
Sumpsimus, domine, celebritatis annuae votiva sacramenta; praesta, quaesumus, ut et temporalis vitae nobis remedia praebeant et aeternae. | |
5571 | Sumpsimus domine corporis ... obtineant veniam. |
Sumpsimus, domine, corporis et sanguinis tui remedia, obsecrantes maiestatis tuae clementiam, ut et viventibus sint tutela et defunctis obtineant veniam. | |
5572 | Sumpsimus domine corporis ... ad medelam. |
Sumpsimus, domine, corporis et sanguinis tui sacramentum, obsecrantes maiestatis tuae clementiam, ut et famulis et famulabus tuis et omnibus hic et ubique in te quiescentibus prosit ad veniam, quod nobis viventibus praeparare dignatus es ad medelam. | |
5573 | Sumpsimus domine divina ... prodesse perficias. |
Sumpsimus, domine, divina mysteria, beati apostoli tui Andreae festivitate laetantes, quae, sicut tuis sanctis ad gloriam, ita nobis, quaesumus, ad veniam prodesse perficias. | |
5574 | Sumpsimus domine divina ... tegimur principatu. |
Sumpsimus, domine, divina mysteria, beatorum apostolorum tuorum Petri et Pauli desiderata sollemnia recolentes; praesta, quaesumus, ut eorum supplicationibus muniamur, quorum tegimur principatu. | |
5575 | Sumpsimus domine divina ... proficiamus exemplo. |
Sumpsimus, domine, divina mysteria, beatorum martyrum tuorum Eustachii sociorumque eius merita venerantes; praesta, quaesumus, ut eorum semper et fideli muniamur auxilio et magnifico proficiamus exemplo. | |
5576 | Sumpsimus domine divina ... incrementa laetitiae. |
Sumpsimus, domine, divina mysteria; quaesumus, ut beati Iusti martyris tui intercessione aeternae nobis praebeant incrementa laetitiae. | |
5577 | Sumpsimus domine doni ... capescendam aeternam. |
Sumpsimus, domine, doni caelestis sacramenta votiva; praesta patroni nostri interventu Fursei, ut nobis prosint et contra inimicorum iacula et ad vitam capescendam aeternam. | |
5578 | Sumpsimus domine in ... benignus auxilium. |
Sumpsimus, domine, in beatissimorum martyrum tuorum Babilae et trium Parvulorum sollemnitate caelestis dona mysterii; quaesumus, ut eorum precibus praesentis vitae nobis pariter et aeternae tribuas benignus auxilium. | |
5579 | Sumpsimus domine pignus ... et futurae. |
Sumpsimus, domine, pignus redemptionis aeternae; sit nobis quaesumus, intervenientibus sanctis tuis, vitae praesentis auxilium pariter et futurae. | |
5580 | Sumpsimus domine pignus ... merita venerantes. |
Sumpsimus, domine, pignus salutis aeternae, celebrantes apostolorum Petri et Pauli votiva sollemnia et perpetua merita venerantes. | |
5581 | Sumpsimus domine sacramenta ... traditione laetemur. |
Sumpsimus, domine, sacramenta caelestia; propterea deprecamur, ut, quorum continua perceptione reficimur, salutari traditione laetemur. | |
5582 | Sumpsimus domine sacri ... invicta defensio. |
Sumpsimus, domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantis, ut haec eadem, angelico pro nobis interveniente suffragio, et nostrorum fiant delictorum purgatio et loci, huius contra nequitias diaboli inexpugnabilis et invicta defensio. | |
5583 | Sumpsimus domine sacri ... infirmitatis auxilium. |
Sumpsimus, domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quae in tui commemorationem nos facere praecepisti, in nostrae proficiant infirmitatis auxilium. | |
5584 | Sumpsimus domine sacri ... esse consortes. |
Sumpsimus, domine, sacri dona mysterii, humiliter deprecantes, ut, quibus hanc baptismatis diem beati Ambrosii voluisti esse sollemnem, eidem antistiti in caelesti regno nos iubeas esse consortes. | |
5585a | Sumpsimus domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes caelestia sacramenta quorum suffragiis ... gaudiis consequamur. |
Sumpsimus, domine, sanctorum tuorum sollemnia celebrantes, caelestia sacramenta, quorum suffragiis, quaesumus, largiaris, ut, quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. | |
5585b | Sumpsimus domine sancti ... gaudiis consequamur. |
Sumpsimus, domine, sancti Fabiani sollemnitate caelestia sacramenta, cuius suffragiis, quaesumus, largiaris, ut, quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. | |
5585c | Sumpsimus domine sanctorum tuorum sollemnia celebrantes caelestia sacramenta praesta ... gaudiis consequamur. |
Sumpsimus, domine, sanctorum tuorum sollemnia celebrantes, caelestia sacramenta; praesta, quaesumus, ut, quod temporaliter gerimus, aeternis gaudiis consequamur. | |
5586 | Sumpsimus domine tua ... proficiamus exemplo. |
Sumpsimus, domine, tua sancta, beati Rochi merita recolentes; praesta, quaesumus, ut eius semper et fideli muniamur auxilio et magnifico proficiamus exemplo. | |
5587 | Sumpsimus domine venerabile ... quod docuit. |
Sumpsimus, domine, venerabile sacramentum, beati Matthaei apostoli tui et evangelistae festivitate laetantes; quaesumus, ut suis precibus gloriosis et credendum nobis iugiter postulet et sequendum beatus evangelista, quod docuit. | |
5588a | Sumpsimus domine votiva ... celebrantur affectu. |
Sumpsimus, domine, votiva mysteria; quaesumus clementiam tuam, ut eorum nobis fiant deprecatione salutaria, quorum celebrantur affectu. | |
5588b | Sumpsimus domine votiva ... gloriosa sollemnia. |
Sumpsimus, domine, votiva mysteria, deprecantes clementiam tuam, ut eorum nobis fiant deprecatione salutaria, quorum passionis celebramus gloriosa sollemnia. | |
5589a | Sumpsisse ex sacris ... accepimus habeamus. |
Sumpsisse ex sacris altaribus Christi domini ac dei nostri corpus et sanguinem nos credentes, unitatem beatae Trinitatis oremus, ut semper nobis, fide plenis, esurire detur ac sitire iustitiam sicque opus eius, confortati salutaris escae gratia, faciamus, ut non in iudicium sed in remedium sacramentum, quod accepimus, habeamus. | |
5589b | Sumentes ex sacris ... accepimus habeamus. |
Sumentes ex sacris altaribus Christi domini ac dei nostri corpus et sanguinem, oramus, ut semper nobis, fide plenis esurire detur ac sitire iustitiam sicque opus eius, confortati salutaris escae gratia, faciamus, ut non in iudicium sed in remedium sacramentum, quod accepimus, habeamus. | |
5590 | Sumpta domine caelestis ... cuncta perducant. |
Sumpta, domine, caelestis sacramenti mysteria, quaesumus, ad prosperitatem itineris famuli tui illius proficiant et eum ad salutaria cuncta perducant. | |
5591 | Sumpta domine divini ... obtineat supplicatio. |
Sumpta, domine, divini sacramenti refectio firma sit corporibus et mentibus nostris salvatio tuamque nobis gratiam sancti Iudoci obtineat supplicatio. | |
5592 | Sumpta domine nos ... et pacis. |
Sumpta, domine, nos muniant sacramenta et muro custodiae tuae hoc sanctum ovile circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. | |
5593 | Sumpta domine pretiosa ... et futurae. |
Sumpta, domine, pretiosa corporis et sanguinis filii tui sacramenta, praesta, quaesumus, ne nobis ad poenam reatus proveniant sed praesentis vitae felicitati proficiant et futurae. | |
5594 | Sumpta domine sacramenta ... caeleste concilient. |
Sumpta, domine, sacramenta, beatis apostolis tuis Petro et Paulo deprecantibus, remedium nobis caeleste concilient. | |
5595 | Sumpta domine sacramenta ... facias pietate. |
Sumpta, domine, sacramenta caelestia meritis beati antistitis tui Thomae purificent mentes nostras, ut, sicut ipse singulari floruit sanctitate, sic nos florere virtutum operibus tua facias pietate. | |
5596 | Sumpta domine sacramenta ... tuae perficiant. |
Sumpta, domine, sacramenta sempiterna dulcedine nos reficiant et beati Lamberti martyris tui atque pontificis interventu dignos nos maiestati tuae perficiant. | |
5597 | Sumpta domine sacrosanctae ... mereamur aeterna. |
Sumpta, domine, sacrosanctae redemptionis mysteria, deprecamur, ut, et salutaris huius remedii plenitudine roborati et sancti sacerdotis et confessoris tui Zenonis saluberrimis beatae intercessionis praesidiis fulti, ad plenae festivitatis gaudia pervenire mereamur aeterna. | |
5598 | Sumpta domine sancta ... et aeternam. |
Sumpta, domine, sancta mysteria nos interius exteriusque conservent et, intercedente beata Agnete martyre tua, praesentem nobis conferant clementiam et aeternam. | |
5599 | Sumpta munera domine ... tuorum precibus |
Sumpta munera, domine, nostrae sanctificationi <proficere> tuorum precibus concede sanctorum. | |
5600a | Sumpta munera domine ... quaesumus operentur. |
Sumpta munera, domine, sanctorum confessurum tuorum illorum precibus sanctificationem nobis, quaesumus, operentur. | |
5600b | Sumpta munera domine ... semper operentur. |
Sumpta munera, domine, quaesumus, ut sanctorum confessorum tuorum Vedasti et Amandi precibus sanctificationem nobis semper operentur. | |
5601 | Sumpta nos domine ... colimus festivitatem. |
Sumpta nos, domine, sacramenta vivificent et beati confessoris tui atque pontificis Paulini continuo foveamur suffragio, cuius hodie sacram colimus festivitatem. | |
5602 | Sumpta quaesumus domine ... tueantur incursus. |
Sumpta, quaesumus, domine, sacramenta ab omni nos nequitiarum labe purificent et, intercedente beato Blasio praesule et martyre tuo, suo munere contra omnes semper diabolicos tueantur incursus. | |
5603 | Sumpta quaesumus domine ... oblata salute. |
Sumpta, quaesumus, domine, sacramenta crimina nostra detergant omnemque pravitatem et infirmitatem et hosticam rabiem atque subitaneam mortem meritis sanctorum omnium a nobis procul repellant et omnibus fidelibus vivis ac defunctis prosint ad veniam, pro quorum tibi sunt oblata salute. | |
5604 | Sumpta quaesumus omnipotens ... sempiternum dulcia. |
Sumpta, quaesumus, omnipotens deus, vitalis mensae sacramenta sint nobis per almiflui confessoris tui Melliti suffragia super mel et favum in sempiternum dulcia. | |
5605a | Sumpta refectio domine ... intercessio gloriosa. |
Sumpta refectio, domine, ad caelestia nos introducat convivia et, dum in hac vita sumus, sancti protectoris nostri Iudoci nobis non desit intercessio gloriosa. | |
5605b | Sumpta refectio domine ... dignos efficiat. |
Sumpta refectio, domine, quaesumus, nos ad caelestia introducat convivia et sancti Iudoci intercessio tanto convivio nos dignos efficiat. | |
5606 | Sumpta refectio quam ... gaudia convivii. |
Sumpta refectio, quam pro beati martyris tui, domine, Pantaleonis celebritate percepimus, prosit nobis ad capessenda superni gaudia convivii. | |
5607 | Sumpta sacramenta domine ... spirituum beatorum. |
Sumpta sacramenta, domine, nos absolvam vinculis peccatorum et animabus nostrorum benefactorum defunctorum consortia obtineant spirituum beatorum. | |
5608a | Sumpta sacramenta quaesumus ... caelos perducant. |
Sumpta sacramenta, quaesumus, domine, nos a peccatis absolvant et (per) beati antistitis Dunstani suffragia ad caelos perducant. | |
5608b | Sumpta sacramenta quaesumus ... perducant gaudia. |
Sumpta sacramenta, quaesumus, domine, nos a peccatis omnibus absolvant et beati Iusti confessoris tui atque pontificis suffragia ad paradisi nos perducant gaudia. | |
5609 | Sumpta sacra mysteria ... limina vitae. |
Sumpta sacra mysteria, quaesumus, domine deus noster, propitius in nobis conservare digneris et, intercedente beato Paulo confessore tuo atque pontifice, angelicis turmis ad caeli sidera mereamur vehi et pulchra perpetuae penetrare limina vitae. | |
5610 | Sumpta sacrificia tua ... caeleste concilient. |
Sumpta sacrificia tua, domine, beato Quirico martyre tuo deprecante, remedium nobis caeleste concilient. | |
5611 | Sumpta sacrosancta communi(cati)o ... proposito efficaces. |
Sumpta sacrosancta communi(cati)o, beato interveniente Grimbaldo, hoc in nobis, domine, operetur, ut in fide inveniamur stabiles et in moribus concordes et in bono proposito efficaces. | |
5612 | Sumpti mysterii quaesumus ... perducat aeternam. |
Sumpti mysterii, quaesumus, domine, purificet sancta libatio et beatissimi sacerdotis et confessoris tui Syri intercessio ad vitam nos perducat aeternam. | |
5613 | Sumpti sacrificii domine ... eo cuncta depellat. |
Sumpti sacrificii, domine, libamen caelestis irae vindictam a famulo tuo illo suspendat et noxia semper ab eo cuncta depellat. | |
5614 | Sumpti sacrificii domine ... nobis cuncta depellat. |
Sumpti sacrificii, domine, perpetua nos tuitio non relinquat et noxia semper a nobis cuncta depellat. | |
5615 | Sumptis divinis mysteriis ... auxilium sentiamus. |
Sumptis divinis mysteriis, concede, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctorum martyrum tuorum illorum, quorum celebramus victorias, precibus auxilium sentiamus. | |
5616 | Sumptis domine caelestibus ... protegamur adversis. |
Sumptis, domine, caelestibus sacramentis, concede propitius, ut intercessione beati Theodori confessoris tui atque pontificis ab omnibus semper protegamur adversis. | |
5617 | Sumptis domine caelestibus ... pervenire concedas. |
Sumptis, domine, caelestibus sacramentis, maiestatem tuam suppliciter exoro, ut me, a peccatis et vitiis expiatum, dono gratiae tuae ad tua promissa recto cursu pervenire concedas. | |
5618 | Sumptis domine caelestibus ... periculis tuearis. |
Sumptis, domine, caelestibus sacramentis, quaesumus clementiam tuam, ut famulum tuum regem nostrum illum cum suis omnibus respicere digneris pietatisque tuae donis ab omnibus purges peccatis et a cunctis imminentibus periculis tuearis. | |
5619 | Sumptis domine caelestibus ... veniam delictorum. |
Sumptis, domine, caelestibus sacramentis, quaesumus, ut intercessione sanctorum martyrum Thebaeorum consequi mereamur veniam delictorum. | |
5620 | Sumptis domine divinis ... foveamur auxiliis. |
Sumptis, domine, divinis mysteriis, exaudi, quaesumus, preces nostras, ut sanctorum tuorum Euphemiae, Luciae et Geminiani, quorum sollemniter celebramus victoriam, continuis foveamur auxiliis. | |
5621 | Sumptis domine donis ... reperire subsidium. |
Sumptis, domine, donis caelestis mysterii, humiliter deprecamur, ut, intercedente beato Marco evangelista et martyre tuo, et temporalis vitae nos facias pace gaudere et aeternae reperire subsidium. | |
5622 | Sumptis domine donis ... prodesse sacramenta. |
Sumptis, domine, donis tuis in sanctorum dispersione apostolorum, quaesumus, ut, sicut illorum fideli vocatione gentium diversitatem in unam sanctae Trinitatis fidem accendisti, ita eorum nobis obtentu tua facias prodesse sacramenta. | |
5623 | Sumptis domine libaminibus ... vigore confirmes. |
Sumptis, domine, libaminibus sacris, quaesumus, ut per beatae Margaretae virginis et martyris tuae merita veneranda et a peccatis nos exuas et caelestis remedii vigore confirmes. | |
5624 | Sumptis domine muneribus ... mansuris inseramur. |
Sumptis, domine, muneribus sacris, intercedente beato archipraesule ac martyre tuo Alfego, a cunctis adversitatibus eruamur et gaudiis mansuris inseramur. | |
5625 | Sumptis domine muneribus ... salutis effectus. |
Sumptis, domine, muneribus, quaesumus, ut beato martyre tuo intercedente, sancti nominis tui timorem pariter et amorem facias nos habere perpetuum, ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. | |
5626 | Sumptis domine muneribus ... perveniamus aeterna. |
Sumptis, domine, muneribus sacris, te supplices deprecamur, ut, eorum virtute roborati, beati Osmundi confessoris tui atque pontificis imitemur exempla et ad gaudia perveniamus aeterna. | |
5627 | Sumptis domine muneribus ... promptius incitemur. |
Sumptis, domine, muneribus sacris, tribue, quaesumus, ut ad eadem appetenda sanctorum martyrum tuorum Alexandri, Eventii et Theoduli precibus et exemplis promptius incitemur. | |
5628 | Sumptis domine mysteriis ... supplicatione defendas. |
Sumptis, domine, mysteriis, tuam misericordiam suppliciter exoramus, ut, sicut beati Gregorii confessoris tui atque pontificis et scriptis aedificas et sollemnitate laetificas, ita perpetua supplicatione defendas. | |
5629 | Sumptis domine remediis ... intellegentia comprehendant. |
Sumptis, domine, remediis sempiternis tuorum mundentur corda fidelium, ut apostolici Petri et Pauli natalis insignia, quae corporalibus officiis exsequuntur, pia cordis intellegentia comprehendant. | |
5630 | Sumptis domine sacramentis ... aeterna acquirant. |
Sumptis, domine, sacramentis caelestibus, quaesumus clementiam tuam, ut, interveniente beata Margareta virgine tua et martyre, nobis remedia aeterna acquirant. | |
5631 | Sumptis domine sacramentis ... desunt ...). |
Sumptis, domine, sacramentis in honorem sancti confessoris tui Germani episcopi, cuius venerandam hodie celebramus festivitatem, nos clementer exaudi, tuam misericordiam obsecrantes, ut ab hac (... cetera desunt ...). | |
5632a | Sumptis domine sacramentis ... aeternae proficiamus augmentum. |
Sumptis, domine, sacramentis, quaesumus, ut, intercedente beato martyre tuo Hippolyto, ad redemptionis aeternae proficiamus augmentum. | |
5632b | Sumptis domine sacramentis intercedente ... quaesumus proficiamus augmentum. |
Sumptis, domine, sacramentis, intercedente beata et gloriosa semperque virgine dei genitrice Maria, ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiamus augmentum. | |
5632c | Sumptis domine caelestibus ... proficiamus augmentum. |
Sumptis, domine, caelestibus sacramentis, ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiamus augmentum. | |
5632d | Sumptis domine sacramentis ad ... quaesumus proficiamus augmentum. |
Sumptis, domine, sacramentis, ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiamus augmentum. | |
5632e | Sumptis domine salutaribus ... proficiamus augmentum. |
Sumptis, domine, salutaribus sacramentis, ad redemptionis aeternae, quaesumus, proficiamus augmentum. | |
5633 | Sumptis domine sacramentis ... spiritalibus donis. |
Sumptis, domine, sacramentis salutis nostrae, gratias tibi referimus, humiliter deprecantes, ut mundes propitius cor nostrum a vitiis et repleas illud iugiter spiritalibus donis. | |
5634 | Sumptis domine salutaribus ... et sequamur. |
Sumptis, domine, salutaribus sacramentis pro sollemnitate beati apostoli tui Bartholomaei, supplices deprecamur, ut, quae praedicavit, et credamus pariter et sequamur. | |
5635a | Sumptis domine salutis aeternae alimoniis ... interesse conviviis. |
Sumptis, domine, salutis aeternae alimoniis, beata Potentiana intercedente, ita nos tuis fac uti sacramentis, ut aeternis mereamur interesse conviviis. | |
5635b | Sumptis domine salutis aeternae mysteriis ... interesse conviviis. |
Sumptis, domine, salutis aeternae mysteriis, quaesumus, ut, intercedente beata Potentiana virgine tua, ita nos tuis uti facias sacramentis, ut aeternis mereamur interesse conviviis. | |
5636a | Sumptis domine salutis ... iniquitates expellas. |
Sumptis, domine, salutis aeternae mysteriis, suppliciter deprecamur, ut beatae Katerinae virginis tuae et martyris intercessione animas et corpora nostra custodias et cunctas a nobis iniquitates expellas. | |
5636b | Sumptis domine salutis ... iniquitates expellat. |
Sumptis, domine, salutis aeternae mysteriis, suppliciter deprecamur, ut, sicut liquor, qui de membris beatae Caterinae virginis iugiter manat, languidorum corpora sanat, sic eius oratio cunctas a nobis iniquitates expellat. | |
5637 | Sumptis domine salutis ... et pacem. |
Sumptis, domine, salutis nostrae sacramentis, quaesumus, ut per intercessionem beati Laurentii martyris tui et veniam nobis operentur et pacem. | |
5638 | Sumptis domine salutis ... obtulimus maiestati. |
Sumptis, domine, salutis nostrae subsidiis, da, quaesumus, eius patrociniis nos ubique protegi, in cuius veneratione haec tuae obtulimus maiestati. | |
5639 | Sumptis domine salutis ... damnatione eripias. |
Sumptis, domine, salutis nostrae subsidiis, tuam misericordiam suppliciter deprecamur, ut ab imminenti nos plaga defendas et ab aeterna damnatione eripias. | |
5640 | Sumptis domine tuae ... virtute defendas. |
Sumptis, domine, tuae institutionis muneribus, quaesumus, ut nos eorum et munditia purges et potenti virtute defendas. | |
5641 | Sumptis muneribus domine ... salutis effectus. |
Sumptis muneribus, domine, quaesumus, ut cum frequentatione mysterii crescat nostrae salutis effectus. | |
5642 | Sumptis muneribus tuis ... mentibus serviamus. |
Sumptis muneribus tuis, ab omnibus nos, domine, peccatis, intercedente beato confessore tuo, propitiatus absolve, ut, percepta venia peccatorum, liberis tibi mentibus serviamus. | |
5643 | Sumptis muneribus tuis ... et corporis. |
Sumptis muneribus tuis, adesto nobis, quaesumus, domine, in tua proiectione confidentibus, ut, beati apostoli tui illius, cuius natalicia praevenimus, suffragiis adiuti, perpetuis gaudeamus beneficiis et mentis et corporis. | |
5644 | Sumptis redemptionis nostrae ... adversitates subsidium. |
Sumptis redemptionis nostrae muneribus, praesta, quaesumus, misericors deus, eorum celebratione nobis tuae protectionis contra omnes adversitates subsidium. | |
5645 | Sumptis sacramentis domine ... meritis augeatur. |
Sumptis sacramentis, domine, quaesumus, nutriatur in nobis sanctae devotionis affectus et beati Mennae martyris tui meritis augeatur. | |
5646 | Sumptis sacramentis plebs ... consequi mereatur. |
Sumptis sacramentis plebs tua, domine, quaesumus, repleta, proficiat et, eorum fulta praesidiis, quorum natalicia celebrat, quod temporaliter devota sectatur, aeternum consequi mereatur. | |
5647 | Sumptis sacramentis sanctorum ... placatione commendent. |
Sumptis sacramentis, sanctorum tuorum, quaesumus, semper nos festa laetificent et maiestati tuae perpetua placatione commendent. | |
5648 | Sumptis sacris muneribus ... sempiterna perducas. |
Sumptis sacris muneribus, quaesumus, domine, ut beati Lamberti pontificis intercessione nos in vitae labentis cursu iugi moderatione gubernes et ad gaudia sempiterna perducas. | |
5649 | Sumpto deus omnipotens ... inimicitiis abolitis. |
Sumpto, deus omnipotens, sacrificio singulari, in quo tantum te confidimus nobis posse placari, quaesumus, ut per unicum filium tuum, quem singulariter propitiationem fecisti pro peccatis nostris, ita specialiter sicut filiis nobis miserearis, cunctis offensionum nostrarum inimicitiis abolitis. | |
5650 | Sumpto domine corporis ... ad salutem. |
Sumpto, domine, corporis et sanguinis tui sacramento, praesta, quaesumus, ut hoc idem mihi peccatori proficiat ad veniam, quod etiam toto mundo profuit ad salutem. | |
5651 | Sumpto domine divino ... proficiat animarum. |
Sumpto, domine, divino mysterio, supplices te deprecamur, ut meritis sanctorum martyrum tuorum Hellari et Daciani, Felicis, Largi atque Dionysii, in quorum hoc commemoratione percepimus, hoc idem sacramentum ad salutem nostrarum proficiat animarum. | |
5652 | Sumpto domine divini ... acquirat subsidium. |
Sumpto, domine, divini muneris sacramento, quaesumus, ut, sicut beatus praecursor baptista Ioannes per martyrii palmam aeternum pervenit ad regnum, ita nobis salutis perpetuae acquirat subsidium. | |
5653a | Sumpto domine sacramento ... capiamus aeternum. |
Sumpto, domine, sacramento, beatis apostolis intervenientibus, deprecamur, ut, quod temporaliter gerimus, capiamus aeternum. | |
5653b | Sumpto domine sacramento ... capiamus aeternam. |
Sumpto, domine, sacramento, suppliciter deprecamur, ut, intercedentibus beatis apostolis, quod temporaliter gerimus, ad vitam capiamus aeternam. | |
5654 | Sumpto domine unico ... patrociniis exuamur. |
Sumpto, domine, unico ac salutari remedio, corpore scilicet et pretioso sanguine tuo, ab omnibus malis beatae Mariae Magdalenae patrociniis exuamur. | |
5655 | Sumpto sacrificio domine ... ipsa substantiae. |
Sumpto sacrificio, domine, tua generaliter exsultet ecclesia, quo infirmitates eius sunt absumptae, ut divinae particeps fieret ipsa substantiae. | |
5656 | Sumptum domine caelestis ... pontifex obtineat. |
Sumptum, domine, caelestis remedii sacramentum ad perpetuam nobis provenire gratiam beatus Damasus pontifex obtineat. | |
5657 | Sumptum quaesumus domine ... obtineat remedium. |
Sumptum, quaesumus, domine, tuae gratiae sacramentum sanctissima unigeniti tui genitrix virgo Maria nobis ad aeternae redemptionis provenire obtineat remedium. | |
5658 | Sumptum quaesumus domine ... et aeternae. |
Sumptum, quaesumus, domine, venerabile sacramentum et praesentis vitae subsidiis nos foveat et aeternae. | |
5659 | Super corpus benevoli ... convivio recreari. |
Super corpus benevoli redemptoris spiritales aquilas volitantes et resurgentis domini claritatem, radiante fidei obtutu, cernentes, debitas tibi offerimus, pater clementissime, gratias et ideo deprecamur, ut, ad huius delectabilis mensae caelestes epulas invitati, dono pacis aeternae in hoc paschali mereamur convivio recreari. | |
5660 | Super devotum tibi ... gratulamur divisione. |
Super devotum tibi populum, omnipotens deus, piam benignus multiplica misericordiam et praesta, ut, quorum hodie singularem celebramus divisionem, eorum piam apud te pro nobis experiamur intercessionem, quatenus in una fidei congregamur devotione, qui de eorum sollemni hodie gratulamur divisione. | |
5661 | Super haec munera ... tribue purificationem. |
Super haec munera, domine, quae tibi pro beati Aldelmi festivitate offeruntur, et tuam effunde benedictionem et cordium nobis tribue purificationem. | |
5662 | Super haec munera ... plebis delicta. |
Super haec munera, quae in hac sancti martyris tui Quintini celebritate sunt tibi oblata, domine, sancte pater, spiritus sancti tui plenitudo descendat, cuius invisibili operatione in corporis ac sanguinis dilecti filii tui transeant sacramenta, ad relaxanda totius tuae plebis delicta. | |
5663 | Super haec sacrosancta ... fidelibus populis. |
Super haec sacrosancta libamina adsit, quaesumus, omnipotens pater, tuae benedictionis copia et, beati Mauri intervenientibus meritis, sint ad remedium cunctis fidelibus populis. | |
5664a | Super hanc hostiam ... te efficiat. |
Super hanc hostiam nostram, quaesumus, domine, benedictio tua descendat et, ut ipsi tibi hostia placabilis efficiamur, meritis sanctae Mariae Aegyptiacae apud te efficiat. | |
5664b | Super hanc oblationem ... te obtineat. |
Super hanc oblationem nostram, quaesumus, domine, benedictio tua descendat et, ut ipsi tibi hostia placabilis efficiamur, sancta Editha apud te obtineat. | |
5665 | Super hanc hostiam ... sancto servitio. |
Super hanc hostiam, quaesumus, domine, tua descendat benedictio nosque a peccatis emundet sancti Swithuni antistitis interventio et cottidie crescere adiuvet in tuo sancto servitio. | |
5666 | Super has domine ... clementer absolve. |
Super has, domine, nostrae devotionis hostias propitius respice et peccatorum nostrorum vincula meritis beati Albani martyris tui clementer absolve. | |
5667 | Super has domine ... obtineat intercessio. |
Super has, domine, quaesumus, hostias tua copiosa descendat benedictio et, ut nobis ad salutem proficiant, beatae Fidis virginis obtineat intercessio. | |
5668 | Super has fidelium ... occursui mundemur. |
Super has fidelium hostias, domine, propitio vultu respice et, quia nostris meritis non valemus, his potius muneribus tuo occursui mundemur. | |
5669 | Super has quaesumus ... cito laetificet. |
Super has, quaesumus, domine, hostias benedictio copiosa descendat, quae et captivi illius vincula solvat et de eius liberatione nos cito laetificet. | |
5670 | Super has quaesumus ... sollemnitate laetificet. |
Super has, quaesumus, hostias, domine, benedictio copiosa descendat, quae et sanctificationem nobis clementer operetur et de martyrum nos sollemnitate laetificet. | |
5671 | Super populum tuum ... sempiterna firmetur. |
Super populum tuum, domine, quaesumus, benedictio copiosa descendat, indulgentia veniat, consolatio tribuatur, fides sancta succrescat, redemptio sempiterna firmetur. | |
5672 | Supplicamus omnipotens deus ... largire digneris. |
Supplicamus, omnipotens deus, immensam pietatis tuae clementiam pro anima famuli tui illius, cuius hodie annua dies agitur, ut eam ab inferni claustris tua liberare potentia et paradisi amoenitatem largire digneris. | |
5673 | Supplicandi tibi quaesumus ... iugiter exorantes. |
Supplicandi tibi, quaesumus, domine, da nobis sine cessatione constantiam, ut, quos non deseris, in tribulatione subiectos, copiosius foveas, maiestatem tuam iugiter exorantes. | |
5674a | Supplicatio tibi nostra ... suffragantibus consequatur. |
Supplicatio tibi nostra, domine, et grata pariter exsistat oblatio, quae, cum pro sanctorum tuorum commemoratione defertur, indulgentiam nobis, iisdem suffragantibus, consequatur. | |
5674b | Supplicatione nostra tibi ... quaesumus largiaris. |
Supplicatione nostra tibi, domine, grata pariter exsistat oblatio, quam pro sancti Ambrosii confessoris tui atque pontificis commemoratione deferimus, atque indulgentiam nobis eius suffragiis, quaesumus, largiaris. | |
5675 | Supplicationem servorum tuorum ... periculis eruamur. |
Supplicationem servorum tuorum, deus miserator, exaudi, ut, qui in nativitate dei genitricis et virginis congregamur, eius intercessionibus (complacatus, ) a te de instantibus periculis eruamur. | |
5676 | Supplicationibus apostolicis beati ... praedicationibus eruditur. |
Supplicationibus apostolicis beati Ioannis evangelistae, quaesumus, ecclesiae tuae, domine, commendetur oblatio, cuius magnificis praedicationibus eruditur. | |
5677 | Supplicationibus nostris domine ... precibus adiuvemur. |
Supplicationibus nostris, domine, propitiatus intende, quas in sanctae tuae illius virginis et martyris commemoratione deferimus et hoc sacrificium superillatum ita dignanter attende, ut, qui fiduciam de propria iustitia non habemus, eius, quae tibi placere meruit, precibus adiuvemur. | |
5678 | Supplicationis nostrae hostias ... aperire digneris. |
Supplicationis nostrae hostias, domine deus omnipotens, ut clementer suscipias, humiliter exoramus et familiae tuae, quae se beatissimi confessoris tui Hieronymi monitis eruditam exsultat, caelestis regni ianuas aperire digneris. | |
5679 | Supplicem tibi domine ... ad aeterna. |
Supplicem tibi, domine, plebem placatus intende et, in tua misericordia confidentem, clementia largiore comitare, ut, quia sine te non potest omnino consistere, tuis beneficiis temporalibus gubernetur, ut proficiat ad aeterna. | |
5680 | Supplicem tibi populum ... merita suffragantur. |
Supplicem tibi populum, domine, tua munitione custodi nec difficulter, quod pie quod iuste postulat, consequatur, cui sanctorum tuorum merita suffragantur. | |
5681 | Supplices clementiam tuam ... triumphare iussisti. |
Supplices clementiam tuam quaesumus, omnipotens deus, ut ab hoste maligno defendas, quos per lignum sanctae crucis filii tui arma iustitiae pro salute mundi triumphare iussisti. | |
5682 | Supplices domine deprecamur ... sanctificatio praebeatur. |
Supplices, domine, deprecamur, ut per haec dona sacrificii singularis et abolitio peccatorum et tua nobis sanctificatio praebeatur. | |
5683 | Supplices domine te ... proficiamus auctorem. |
Supplices, domine, te rogamus, ut, fructuum terrenorum commodis sufficienter adiuti, ad te omnium proficiamus auctorem. | |
5684a | Supplices domine te ... fides aperiat. |
Supplices, domine, te rogamus, ut his sacrificiis peccata nostra mundentur et devotas humilitatis nostrae preces et hostias misericordiae tuae praecedat auxilium et salutem, quam per Adam in paradiso ligni clauserat temerata praesumptio, ligni rursum fides aperiat. | |
5684b | Supplices domine te ... corporis sanitatem. |
Supplices, domine, te rogamus, ut his sacrificiis peccata nostra mundentur quia tunc veram nobis tribuis et mentis et corporis sanitatem. | |
5685 | Supplices domine te ... sit ingratum. |
Supplices, domine, te rogamus, ut, quamvis offensiones nostrae impediant, recordatione tamen martyrum tuorum munus nostrum non sit ingratum. | |
5686 | Supplices quaesumus domine ... constituas redemptorum. |
Supplices, quaesumus, domine, pro animabus famulorum tuorum preces effundimus, sperantes, ut, quidquid conversatione contraxerunt humana, et clementer indulgeas et in tuorum sede laetantium constituas redemptorum. | |
5687 | Supplices quaesumus domine ... dignatione praesentium. |
Supplices quaesumus, domine, ut munus, trepida servitute propositum, non de nostris meritis aestimetur, sed, quod a te institutum est, offerentium tua sanctificetur dignatione praesentium. | |
5688 | Supplices te rogamus ... munera sortiamur. |
Supplices te rogamus, clementissime deus, ut, sancto tuo Andrea apostolo ac martyre obtinente, tuae cognitionis gratiam uberiori copia atque eminentiori perspicacia consequamur. Nec enim, hoc rogantes, eodem interveniente, nos adepturos esse diffidimus, quem tanto tuae dilectionis calore succensum agnoscimus, ut non solum eis, qui, eo praedicante, in te credebant, salutaria verbi pocula ministraret sed ipsum quoque impiissimum Aegeam persecutorem, ut ab idolorum vanissimo cultu recederet et te verum deum agnosceret, piis orationibus, ut suaderet, constanter admoneret. Verum quia nefarius ille ac perfidus gratiam tuae cognitionis, quam caeca superbaque mente contempsit, quia non meruit, utique nec accepit. Praesta nobis humillimis famulis tuis, ut, qui te dominum, tuo dono credentes, agnoscimus et, agnoscentes, fatemur, a te numquam penitus recedamus sed, dum tibi soli subicimur tibique fideliter inhaeremus, aeternitatis tuae munera sortiamur. |
|
5689 | Supplices te rogamus ... et profectum. |
Supplices te rogamus, deus; competentibus gaudiis diem nos celebrare concedas, quo maiestatis tuae confessione magnifica beati apostoli tui Andreae sacer natalis illuxit, pariterque nobis devotionis huius tempora largiora tribuas et profectum. | |
5690 | Supplices te rogamus ... meritis commonemur. |
Supplices te rogamus, deus, ne aut malis propriis aggravemur aut infestemur ab hostibus, qui tantis sanctorum tuorum meritis commonemur. | |
5691a | Supplices te rogamus deus ... tempora nostra disponas. |
Supplices te rogamus, deus, ut interventu beati Laurentii martyris et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. | |
5691b | Supplices te rogamus omnipotens ... tempora nostra disponas. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, intervenientibus sanctis tuis, et tua in nobis dona multiplices et tempora nostra disponas. | |
5692 | Supplices te rogamus ... et salutem. |
Supplices te rogamus, deus, ut munera, quae deferimus, et devotionis gratiam nobis conferant et salutem. | |
5693a | Supplices te rogamus ... dignanter informes. |
Supplices te rogamus, deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, et tibi placitis moribus dignanter informes. | |
5693b | Supplices te rogamus ... deservire concedas. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, tibi etiam placitis moribus dignanter deservire concedas. | |
5693c | Supplices te rogamus ... tribuas deservire. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, quos tuis reficis sacramentis, intercedente beato Georgio martyre tuo, tibi etiam placitis moribus dignanter tribuas deservire. | |
5694a | Supplices te rogamus ... pertineamus aeternam. |
Supplices te rogamus, domine deus noster, ut, qui percepimus caelestis mensae substantiam, ad vitam pertineamus aeternam. | |
5694b | Supplices te rogamus ... perveniamus aeternam. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, qui percepimus caelestis mensae substantiam, intercedente beato Germano confessore tuo atque pontifice, ad vitam perveniamus aeternam. | |
5695 | Supplices te rogamus ... esse consortes. |
Supplices te rogamus, domine deus noster, ut, sicut nos filii tui corporis et sanguinis sacrosancti pascis alimonio, ita nos et divinae naturae eius facias esse consortes. | |
5696 | Supplices te rogamus ... perfrui mereamur. |
Supplices te rogamus, omnipotens aeterne deus, ut, intercedente beata Dorothea gloriosa virgine ac martyre tua, in cuius passionis memoriam haec caelestia sumpsimus sacramenta, piae nobis fructus devotionis accrescat et ab hostibus corporis et animae triumphare feliciter valeamus et aeterna dulcedine perfrui mereamur. | |
5697 | Supplices te rogamus ... ad medelam. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut haec sacramenta, quae sumpsimus, per sacrosanctae filii tui coronae, cuius sollemnia recensemus, virtutem, nobis proficiant ad medelam. | |
5698 | Supplices te rogamus ... intercessione praesumpsimus. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut in conspectu maiestatis tuae acceptum sit hoc sacrificium, quod tibi offerimus in festivitate beati martyris tui Narcissi, de cuius meritis et intercessione praesumpsimus. | |
5699 | Supplices te rogamus ... adversitate defendas. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, intercedente beato Bonifatio martyre tuo atque pontifice, in cuius festivitate haec caelestia sumpsimus sacramenta, et tua in nobis semper dona multiplices et vitam nostram ab omni adversitate defendas. | |
5700 | Supplices te rogamus ... adversitate custodias. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, omnibus sanctis virginibus tuis intercedentibus, sacrificium nostrum placatus accipias et vitam nostram ab omni adversitate custodias. | |
5701 | Supplices te rogamus ... protectione custodias. |
Supplices te rogamus, omnipotens deus, ut, quos donis caelestibus satiasti, intercedente beato Laurentio martyre tuo, perpetua protectione custodias. | |
5702 | Supplices tuam domine ... salubribus expiando. |
Supplices tuam, domine, clementiam deprecamur, ut, qui praevenis semper mala merita nostra miserendo, tibi placita fieri concedas piis actibus et ieiuniis salubribus expiando. | |
5703 | Suppliciter domine sacra ... largiente percipiat. |
Suppliciter, domine, sacra familia munus tuae miserationis exspectat; concede, quaesumus, ut, quod, te iubente, desiderat, te largiente, percipiat. | |
5704 | Suppliciter exoramus clementiam ... perfectionis promereri. |
Suppliciter exoramus clementiam pietatis tuae, omnipotens deus, ut concedas munera gratiarum tuarum indigno famulo tuo illi, pro quo hoc sacrificium tuae maiestati offerimus, ut valeat haec congrua vota, tua clementia ei largiente, ad fructum perfectionis promereri. | |
5705 | Suppliciter te deus ... digneris absolvere. |
Suppliciter te, deus, pater omnipotens, qui es creator omnium rerum, deprecor, ut, dum me famulum tuum coram omnipotentia(e) maiestatis tuae (oculis) graviter deliquisse confiteor, manum misericordiae mihi porrigas, quatenus, dum hanc oblationem tuae pietati offero, quod nequiter admisi, clementissime digneris absolvere. | |
5706 | Suppliciter te deus ... digneris indulgere. |
Suppliciter te, deus, pater omnipotens, qui es creator noster et omnium rerum, deprecamur, ut per intercessionem vel merita confessurum et martyrum illorum et illorum manum misericordiae tuae nobis porrigas, ut, quidquid iniuste vel nequiter per fragilitatem animae et corporis vel neglegentiis nostris contra voluntatem tuam admisimus, clementissime per eorum suffragium digneris indulgere. | |
5707 | Suppliciter te imploramus ... sentiamus auxilio. |
Suppliciter te imploramus, omnipotens deus, ut, quod fragili celebramus officio, sanctorum atque angelorum nobis prodesse sentiamus auxilio. | |
5708 | Suppliciter te rogamus ... desideria compleantur. |
Suppliciter te rogamus, domine deus noster, ut huius operatione mysterii et vitia nostra purgentur et iusta desideria compleantur. | |
5709 | Suscipe clementissime deus ... sempiterna perducas. |
Suscipe, clementissime deus, oblationes, quas in tui venerationem et beatorum trium regum et magorum tuorum Gaspar, Melchior et Balthassar sollemnitatis commemorationem tibi vivo et vero deo offerimus, ut, per haec sancta sacrificia et eorum gloriosa suffragia ab omnibus inimicorum nostrorum insidiis nos liberes et a cunctis huius mundi periculis eripias et ad gaudia sempiterna perducas. | |
5710 | Suscipe clementissime deus ... gloriam sempiternam. |
Suscipe, clementissime deus, sacrificium, in honorem sancti patriarchae Ioachim patris Mariae virginis maiestati tuae oblatum, ut, ipso cum coniuge sua et beatissima prole intercedente, perfectam consequi mereamur remissionem peccatorum et gloriam sempiternam. | |
5711 | Suscipe clementissime pater ... benignitatis exspectent. |
Suscipe, clementissime pater, hanc oblationem, quam tibi offero ego indignus famulus tuus pro requie animarum famulorum famularumque tuarum illorum et illarum; precor te, clementissime pater, ut resurrectionis diem cum refrigerio tuae benignitatis exspectent. | |
5712 | Suscipe clementissime pater ... sempiternam tribuere. |
Suscipe, clementissime pater, has oblationes, quas ego indignus famulus tuus offero pro peccatis atque offensionibus meis, et precor, clementissime pater, ut peccata mea iubeas dimittere et vitam sempiternam tribuere. | |
5713 | Suscipe clementissime pater ... proficiant defunctorum. |
Suscipe, clementissime pater, has oblationes, quas ego peccator offerre praesumo in honorem domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae Mariae semper virginis omniumque sanctorum pro me et pro his, qui se in nostris commendaverunt orationibus et qui suas nobis largiti sunt eleemosynas, necnon et pro confitentibus nobis peccata sua, ut per intercessionem eorundem sanctorum ad salutem omnium vivorum necnon et remissionem peccatorum animarum omnium fidelium proficiant defunctorum. | |
5714 | Suscipe clementissime pater hostiam ... te miserante perveniat. |
Suscipe, clementissime pater, hostiam placationis et laudis, quam tibi offerimus pro incolumitate famulorum famularumque tuarum omnium fidelium catholicorum orthodoxorum, quorum nomina ante sanctum altare tuum scripta adesse videntur et quorum numerum et nomina tu solus dominus cognoscis, ut per sacrificium praesentis oblationis ad refrigerium animarum eorum, te miserante, perveniat. | |
5715 | Suscipe clementissime pater ... pastorem sectemur. |
Suscipe, clementissime pater, hostias devotionis nostrae et, his placatus, rectorem elige animarum nostrarum, ut, eius exemplo instituti, te verum pastorem sectemur. | |
5716 | Suscipe clementissime pater ... actionibus exsequamur. |
Suscipe, clementissime pater, hostias placationis et laudis benigne, quas tibi offero ego indignus famulus tuus, quem ad ordinem sacerdotii promovere dignatus es, et, ut tibi servitus mea complaceat, tua in me misericorditer dona conserva, qui pro sacerdotibus, mihi in hoc opus commissis, postulare studeo; tu scis figmentum nostrum, tu scis omnia, quae egimus in conspectu tuo et in conspectu sanctorum tuorum, qui non vis mortem peccatorum sed ut convertantur et vivant; respice in nos, domine, per merita et intercessionem beatissimi apostoli tui Petri et miserere nostri, quia tu es clemens et misericors deus; perfice, domine, benignus in nobis, ut, quae sacris mysteriis profitemur, piis actionibus exsequamur. | |
5717 | Suscipe clementissime pater ... consequi mereatur. |
Suscipe, clementissime pater, hostias placationis et laudis, quas ego peccator et indignus tuus famulus tibi offerre praesumo ad honorem et gloriam nominis tui pro incolumitate famuli tui illius, ut omnium delictorum suorum veniam consequi mereatur. | |
5718 | Suscipe clementissime pater ... placatus suscipe. |
Suscipe, clementissime pater, hostias placationis et laudis, quas tibi offero ego indignus tuus famulus, quia tu scis figmentum meum, quia peccavi in conspectu tuo et non sum dignus hostias tibi offerre, sed tu clemens et misericors indulge mihi et oblationem meam, quaeso, placatus suscipe. | |
5719a | Suscipe clementissime pater ... misericordiam consequamur. |
Suscipe, clementissime pater, omnipotens aeterne deus, supplicationes et preces, quas tibi ego peccator praesumo offerre in honorem domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae Mariae semper virginis matris domini nostri Iesu Christi et omnium apostolorum et martyrum et consessorum ac virginum tuarum pro pace et sanitate populorum tuorum et fructibus terrae et stabilitate ecclesiae et ordine sanctorum et sanitate regis et episcopi nostri et pro me misero famulo tuo et pro omnibus viventibus famulis ac famulabus tuis atque defunctis, qui mihi propter nomen tuum bona fecerunt et mihi in tuo nomine confessi fuerunt, et concede propitius, ut, intercedentibus sanctis tuis, ante conspectum divinae maiestatis tuae misericordiam consequamur. | |
5719b | Suscipe clementissime pater sanctas ... te miserante perveniat. |
Suscipe, clementissime pater, sanctas has oblationes, quas ego peccator praesumo offerre in honorem domini nostri Iesu Christi et omnium apostolorum et martyrum et confessorum ac virginum per intercessionem eorum pro pace et sanitate populorum tuorum et fructibus terrae et stabilitate ecclesiae in fide et ordine sancto et pro ine misero famulo tuo et pro incolumitate famulorum famularumque, tuarum, quorum commemorationem agimus, et pro defunctis fidelibus tuis, qui mihi propter nomen tuum sanctum, domine, bona fecerunt et in tuo nomine confessi fuerunt; propitius esto nobis et eis, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, ante conspectum maiestatis tuae, ut sacrificium praesentis oblationis in refrigerium animarum nostrarum, te miserante, perveniat. | |
5720 | Suscipe clementissime pater pro ... te miserante perveniat. |
Suscipe, clementissime pater, pro commemoratione famuli tui illius hostiam placationis et laudis, ut sacrificii praesentis oblatio ad refrigerium animae eius, te miserante, perveniat. | |
5721 | Suscipe creator omnipotens ... propitiatus aeternam. |
Suscipe, creator, omnipotens deus, quae, ieiunantes, de tuae munificentiae largitate deferimus, et, pro temporali nobis collata praesidio, ad vitam converte propitiatus aeternam. | |
5722 | Suscipe deus clementissime ... lucis prosperitatem. |
Suscipe, deus clementissime, munia praesentis hostiae et per eius merita, cuius annuam celebramus sollemnitatem, largire nobis utriusque lucis prosperitatem. | |
5723a | Suscipe deus clementissime ... misericorditer concede. |
Suscipe, deus clementissime, munus, quod tibi offerimus devotissime, et, interveniente sancto confessore tuo Swithuno atque pontifice, ad utriusque prosperitatem vitae illud nobis provenire misericorditer concede. | |
5723b | Suscipe clementissime deus ... provenire concede. |
Suscipe, clementissime deus, munus, quod maiestati tuae offerimus, et, interveniente beato Swithuno confessore tuo atque pontifice, ad utriusque vitae prosperitatem illud nobis provenire concede. | |
5724 | Suscipe domine deus ... miseratus auxilio. |
Suscipe, domine deus, hostias famuli et levitae tui illius et, quem tibi facis esse devotum, benigno refove miseratus auxilio. | |
5725 | Suscipe domine deus ... defende periculis. |
Suscipe, domine deus, preces tribulatorum cum oblationibus hostiarum et tuam misericordiam deprecantes ab omnibus defende periculis. | |
5726a | Suscipe domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut per haec ... gloriam transeamus. |
Suscipe, domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut per haec piae devotionis officia ad caelestem gloriam transeamus. | |
5726b | Suscipe domine fidelium preces cum oblationibus hostiarum ut orationibus ... gloriam transeamus. |
Suscipe, domine, fidelium preces cum oblationibus hostiarum, ut orationibus gloriosi martyris tui per haec piae devotionis officia remissionem omnium peccatorum percipiamus et ad caelestem gloriam transeamus. | |
5727 | Suscipe domine haec ... sentiamus auxilium. |
Suscipe, domine, haec munera populi tui, quae tibi in beati martyris tui Laurentii festivitate offerimus, ut per eadem, sicut confidimus, tuae pietatis sentiamus auxilium. | |
5728 | Suscipe domine haec ... regno caelorum. |
Suscipe, domine, haec munera pro animabus omnium nostrorum requiescentium benefactorum et pro beneficiis corum, quibus sustentamur; da eis retributionem in regno caelorum. | |
5729 | Suscipe domine has ... salute benigne. |
Suscipe, domine, has oblationes ob honorem beatorum tuorum Romedii et sociorum eius, ut nobis fiant dignae pro nostra salute benigne. | |
5730 | Suscipe domine hoc ... sacrificium obtulisti. |
Suscipe, domine, hoc sacrificium ab offerentibus, qui teipsum pro vita omnium in sacrificium obtulisti. | |
5731 | Suscipe domine hostiam ... omnium delictorum. |
Suscipe, domine, hostiam hanc, quam in honorem sancti Blasii martyris tui atque pontificis offerimus, ut indulgentiam nobis eius precibus tribuas omnium delictorum. | |
5732a | Suscipe domine ieiunium ... a delictis. |
Suscipe, domine, ieiunium nostrum et offerentium accipe votum, quo caro nostra, quae abstinet a cibis, abstineat a delictis. | |
5732b | Suscipe domine ieiunium ... impetrare defunctis. |
Suscipe, domine, ieiunium nostrum et offerentium accipe votum, quo caro vel anima nostra, quae abstinet a cibis, abstineat a delictis, sicque adesto precibus nostris, ut per hoc sacrificium mereamur requiem impetrare defunctis. | |
5733 | Suscipe domine munera ... redemptionis opereris. |
Suscipe, domine, munera familiae tuae, quibus et nostris, quaesumus, sis placatus erroribus et sanctificationem tuae nobis redemptionis opereris. | |
5734 | Suscipe domine munera ... offert ecclesia. |
Suscipe, domine, munera, nomini tuo oblata, quae in filii tui resurrectione, triumphantis in gloria, universalis, eius acquisita sanguine, offert ecclesia. | |
5735a | Suscipe domine munera ... adversa constantiam. |
Suscipe, domine, munera, passionibus tuorum dicata sanctorum, et, quae illis inter persecutiones fortitudinem ministrarunt, nobis praebeant inter adversa constantiam. | |
5735b | Suscipe quaesumus domine ... adversa constantiam. |
Suscipe, quaesumus, domine, munera populi tui, pro martyrum tuorum passionibus dicata sanctorum, et, quae beato Xysto iri persecutione fortitudinem ministrarum, nobis quoque praebeant inter adversa constantiam. | |
5736 | Suscipe domine munera ... emundari peccatis. |
Suscipe, domine, munera per intercessionem sanctae illius virginis tuae, cuius sollemnia celebramus, ut ab omnibus mereamur emundari peccatis. | |
5737 | Suscipe domine munera ... grata devotio. |
Suscipe, domine, munera plebis tuae, pro beatorum apostolorum triumphis oblata, et, quia nostris meritis non est digna fiducia, placentium tibi precibus fiat grata devotio. | |
5738a | Suscipe domine munera ... et martyr. |
Suscipe, domine, munera propitiatus oblata, quae maiestati tuae beatus Xystus sacerdos commendet et martyr. | |
5738b | Suscipe domine munera ... commendet oratio. |
Suscipe, domine, munera propitius oblata, quae maiestati tuae beati Nicomedis martyris commendet oratio. | |
5739 | Suscipe domine munera ... exempla gradiamur. |
Suscipe, domine, munera, quae in beatae Catherinae virginis et martyris tuae commemoratione deferimus, et concede propitius, ut, cuius merita veneramur, per eius ad te exempla gradiamur. | |
5740 | Suscipe domine munera ... perveniamus aeternam. |
Suscipe, domine, munera, quae pro filii tui gloriosa , adscensione deferimus, et concede propitius, ut a praesentibus periculis liberemur et ad vitam perveniamus aeternam. | |
5741 | Suscipe domine munera ... invenire merear. |
Suscipe, domine, munera, quae tibi ego indignus et peccator, qui nec invocatione tui nominis dignus sum, pro immensis sceleribus meis offerre praesumo, ut per haec sacrosancta redemptionis mundi mysteria in oculis maiestatis tuae gratiam propitiationis invenire merear. | |
5742a | Suscipe domine munera tuae pietati humiliter immolata ... speramus accepta. |
Suscipe, domine, munera, tuae pietati humiliter immolata, ut eius nobis intercessione fiant salutaria, cuius nataliciis ea tibi speramus accepta. | |
5742b | Suscipe domine munera tuae pietati humiliter immolanda ... speramus accepta. |
Suscipe, domine, munera, tuae pietati humiliter immolanda, et concede, ut nobis sancti Leonardi confessoris tui atque abbatis intercessione fiant salutaria, cuius nataliciis ea tibi speramus accepta. | |
5743a | Suscipe domine munera tuorum votiva ... sollemnitatibus offeruntur. |
Suscipe, domine, munera tuorum votiva populorum et eorum tibi grata precibus esse concede, pro quorum sollemnitatibus offeruntur. | |
5743b | Suscipe domine munera tuorum populorum ... sollemnitatibus offeruntur. |
Suscipe, domine, munera tuorum populorum votiva et sanctorum Marci et Marcelliani tibi precibus esse grata concede, pro quorum sollemnitatibus offeruntur. | |
5744a | Suscipe domine munus ... mente deserviat. |
Suscipe, domine, munus oblatum et conserva famulum tuum atque ab omnibus, quas meretur, adversitatibus redde securum, ut, tranquillitate percepta, de omnium visibilium et invisibilium inimicorum insidiis liberatus, devota tibi mente deserviat. | |
5744b | Suscipe quaesumus domine ... mente deserviat. |
Suscipe, quaesumus, domine, tibi munus oblatum et, intercedente beata dei genitrice Maria cum omnibus sanctis tuis, famulum tuum illum pontificem nostrum tua propitius ubique miseratione conserva atque ab omnibus, quas meretur, adversitatibus redde securum, ut, tranquillitate percepta, ab omnium visibilium et invisibilium inimicorum insidiis liberatus, devota tibi mente deserviat. | |
5745 | Suscipe domine oblationis ... tibi offerimus. |
Suscipe, domine, oblationis nostrae munus et sancti Taurini precibus esto nobis propitius, pro cuius commemoratione illud tibi offerimus. | |
5746 | Suscipe domine preces ecclesiae ... serviat christiana libertas. |
Suscipe, domine, preces ecclesiae tuae cum oblationibus hostiarum et in protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut superatis pacis inimicis, secura tibi serviat christiana libertas. | |
5747 | Suscipe domine preces ... credulitate pascatur. |
Suscipe, domine, preces ecclesiae tuae, redemptionis suae gratia exsultantis, ut praesentium munerum fide et tuae resurrectionis credulitate pascatur. | |
5748a | Suscipe domine preces et ... serviat christiana libertas. |
Suscipe, domine, preces et hostias ecclesiae tuae, pro salute famuli tui illius supplicantis, et (in) protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut, superatis pacis inimicis, secura tibi serviat christiana libertas. | |
5748b | Suscipe domine preces et hostias ecclesiae tuae pro famulo ... christianorum libertas. |
Suscipe, domine, preces et hostias ecclesiae tuae pro famulo tuo illo suorumque fidelium supplicantis et antiqua brachii tui clementer operare miracula, quatenus, prostratis pacis inimicis, secura tibi serviat christianorum libertas. | |
5748c | Suscipe domine preces et hostias ecclesiae tuae pro salute ... christianorum libertas. |
Suscipe, domine, preces et hostias ecclesiae tuae pro salute famuli tui regis nostri illius et reginae nostrae illius et protectione fidelium populorum supplicantis, ut, antiqua brachii tui te operante miracula, superatis inimicis, secura tibi serviat christianorum libertas. | |
5749 | Suscipe domine preces ... veneratione sollemnes. |
Suscipe, domine, preces et hostias, meritis beatae Fidis virginis et martyris tibi dicatas, et concede, iit eius nobis sint supplicatione salutares, cuius sunt veneratione sollemnes. | |
5750 | Suscipe domine preces ... protege bonis. |
Suscipe, domine, preces et hostias pro omni sanctae ecclesiae tuae gradu eosque sanctorum tuorum precibus in cunctis protege bonis. | |
5751 | Suscipe domine preces ... precibus adiuventur. |
Suscipe, domine, preces et munera, quae, ut tuo sint digna conspectu(i), sanctorum tuorum precibus adiuventur. | |
5752 | Suscipe domine preces ... emunda delictis. |
Suscipe, domine, preces nostras cum hostiis oblatis et intercessione beati Proiecti a nostris emunda delictis. | |
5753 | Suscipe domine preces ... misericorditer benedicas. |
Suscipe, domine, preces nostras cum muneribus hostiarum, quas pro famula tua illa clementiae tuae supplici mente deferimus, ut, qui(a) affectum filiorum maxime in matrum visceribus indidisti, maerorem infecunditatis ab ea submoveas et ad concipiendam subolem misericorditer benedicas. | |
5754 | Suscipe domine preces ... misericordia deleantur. |
Suscipe, domine, preces nostras pro anima famuli tui illius, ut, si quae ei maculae de terrenis contagiis adhaeserunt, remissionis tuae misericordia deleantur. | |
5755 | Suscipe domine preces ... miserante proveniat. |
Suscipe, domine, preces nostras, quas pro depositione famulorum tuorum illorum et famularum tuarum illarum deferimus, orantes, ut sacrificii praesentis oblatio ad refrigerium animabus eorum, te miserante, proveniat. | |
5756 | Suscipe domine preces ... perfice sacramentum. |
Suscipe, domine, preces populi supplicantis et nostri vota ieiunii salutaris tui perfice sacramentum. | |
5757 | Suscipe domine preces ... operante proficiant. |
Suscipe, domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum, ut paschalibus initiata mysteriis ad aeternitatis nobis medelam, te operante, proficiant. | |
5758 | Suscipe domine pro ... adiungi consortiis. |
Suscipe, domine, pro anima famuli tui illius hostiam, quam tu deo patri benigne obtulisti pro nobis, et, quia causa hominum descendisti de caelis, te redeunte, sanctorum tuorum mereatur adiungi consortiis. | |
5759a | Suscipe domine propiti(at)us ... pietate restitui. |
Suscipe, domine, propiti(at)us hostias, quibus et te placari voluisti et nobis salutem potenti pietate restitui. | |
5759b | Suscipe domine propitius ... pietate restitui. |
Suscipe, domine, propitius hostias famuli tui illius, indulgentiam pro peccatis suis postulantis, quibus et te placari voluisti et illi, salutem animae petenti, potenti pietate restitui. | |
5760 | Suscipe domine propitius ... sunt placentes. |
Suscipe, domine, propitius ecclesiae tuae munera et sanctorum precibus nos tuere, qui tuae iustitiae sunt placentes. | |
5761a | Suscipe domine propitius ... beatitudinem consequantur. |
Suscipe, domine, propitius munera famulorum tuorum, ut, confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur. | |
5761b | Suscipe quaesumus domine et ... sempiternam beatitudinem consequantur. |
Suscipe, quaesumus, domine, et plebis tuae et tuorum hostias renatorum, ut, et confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur. | |
5761c | Suscipe quaesumus domine munera ... sempiternam beatitudinem consequantur. |
Suscipe, quaesumus, domine, munera populorum tuorum propitius, ut, confessione tui nominis et baptismate renovati, sempiternam beatitudinem consequantur. | |
5762 | Suscipe domine propitius ... ad medelam. |
Suscipe, domine, propitius oblationem, quam tibi offerimus pro famulo tuo illo et universis in corpore seu extra corpus manentibus, qui illi carnis et spiritus familiaritate et confessione propter nomen tuum commendati sunt, quorum numerum et nomina scis, qui omnia nosti, et concede, ut et his, dormientibus in Christo, prosit ad veniam et vivis proficiat ad medelam. | |
5763a | Suscipe domine propitius ... benignus acceptas. |
Suscipe, domine, propitius oblationes nostras et tuorum deprecatione sanctorum pietati tuae perfice benignus acceptas. | |
5763b | Suscipe domine propitius ... adspira benignus. |
Suscipe, domine, propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis et martyris tui Praeiecti deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illam, quae in eo flagravit, fortem dilectionem in nobis adspira benignus. | |
5763c | Suscipe domine propitius ... opere efficaces. |
Suscipe, domine, propitius orationem nostram cum oblationibus hostiarum superimpositis et martyris tui Symphoriani deprecatione pietati tuae perfice benignus acceptas et illum, qui in eo flagravit, fervorem in nobis adspira benignus, ut, in tua semper dilectione permanentes, et in fide inveniamur stabiles et in moribus concordes et in opere efficaces. | |
5764 | Suscipe domine propitius ... incolumem repraesentet. |
Suscipe, domine, propitius orationem nostram pro famulo tuo illo, qui in longa terrarum spatia detinetur, pro quo maiestati tuae supplices fundimus preces, ut dirigas ei angelum pietatis tuae, qui eum ad domicilium suum salvum et incolumem repraesentet. | |
5765 | Suscipe domine propitius ... deferant solaminis. |
Suscipe, domine, propitius preces nostras et tuorum deprecatione iustorum Ioannis et Pauli pietati tuae perfice benignus acceptas et, quos sanguinis propinquitas coniunxit et fides, patrocinium nobis deferant solaminis. | |
5766 | Suscipe domine propitius ... muneris consecrationem. |
Suscipe, domine, propitius pro salute famuli tui illius munus tibi acceptum et, quem fecisti tibi devotum, fac beatum esse per huius sancti muneris consecrationem. | |
5767 | Suscipe domine quaesumus ... iustificas ignorantes. |
Suscipe, domine, quaesumus, devotorum munera famulorum et tuis divinis purifica servientes pietate mysteriis, quibus etiam iustificas ignorantes. | |
5768 | Suscipe domine quaesumus ... prompta devovit. |
Suscipe, domine, quaesumus, hostias laetantis ecclesiae, quas pro sanctae martyris Euphemiae natalicia passione maiestati tuae prompta devovit. | |
5769a | Suscipe domine quaesumus ... propinquare consortiis. |
Suscipe, domine, quaesumus, hostias mentium, tuo nomini devotarum, quibus nos et a terrenis contagiis expiari et caelestibus contulisti propinquare consortiis. | |
5769b | Suscipe quaesumus domine ... propinquare consortiis. |
Suscipe, quaesumus, domine, hostias famuli et levitae tui illius, quibus mentium nos, tuo nomini devotarum, et a terrenis contagiis expiari et caelestibus contulisti propinquare consortiis. | |
5770 | Suscipe domine quaesumus ... ad salutem. |
Suscipe, domine, quaesumus, hostias placationis et laudis, quas tibi offerimus pro nativitate beatae et gloriosae semperque virginis dei genitricis Mariae, ut sanctis eius intercessionibus cunctis nobis proficiant ad salutem. | |
5771a | Suscipe domine quaesumus ... et praemium. |
Suscipe, domine, quaesumus, hostias pro anima famuli tui illius episcopi, ut, cui pontificale donasti meritum, dones et praemium. | |
5771b | Suscipe quaesumus domine pro ... dones et praemium. |
Suscipe, quaesumus, domine, pro anima famuli et sacerdotis tui illius, quas offerimus, hostias, ut, cui pontificale donasti meritum, dones et praemium. | |
5771c | Suscipe quaesumus domine ... iungi consortio. |
Suscipe, quaesumus, domine, pro anima famuli et sacerdotis tui illius, quas tibi offerimus hostias, ut, cui donasti in hoc saeculo sacerdotale meritum, in caelesti regno sanctorum tuorum iubeas iungi consortio. | |
5771d | Suscipe quaesumus domine hostias ... dones et praemium. |
Suscipe, quaesumus, domine, hostias, quas tibi pro anima famuli tui abbatis humiliter immolamus, obsecrantes misericordiam tuam, ut, cui sacerdotale officium contulisti, dones et praemium. | |
5772 | Suscipe domine quaesumus ... nos tuere. |
Suscipe, domine, quaesumus, hostias, quas maiestati tuae in honorem beati apostoli Petri, cui haec est basilica sacrata, deferimus, et eius precibus nos tuere. | |
5773 | Suscipe domine quaesumus ... esse concede. |
Suscipe, domine, quaesumus, hostias, quas tibi pro salute tuae plebis offerimus, et sacramentis caelestibus servientes ab omni culpa liberos esse concede. | |
5774a | Suscipe domine quaesumus ... dona custodi. |
Suscipe, domine, quaesumus, munera famuli tui illius et propitius in eodem tua dona custodi. | |
5774b | Suscipe domine munera ... dona custodi. |
Suscipe, domine, munera, quae tibi offerimus pro famulo tuo illo, et propitius in eodem tua dona custodi. | |
5775 | Suscipe domine quaesumus ... nataliciis interesse. |
Suscipe, domine, quaesumus, munera populi tui pro martyrum festivitate sanctorum et sincero nos corde fac eorum nataliciis interesse. | |
5776 | Suscipe domine quaesumus ... et patronos. |
Suscipe, domine, quaesumus, oblationes et preces, quas et pro reverentia paschali supplices adhibemus et pro sollemnitate recolenda primordii sacerdotalis offerimus, ut eorum nobis intercessione sint prospera, quos nobis huius muneris et doctores constituis et patronos. | |
5777a | Suscipe domine quaesumus ... et pacis. |
Suscipe, domine, quaesumus, preces et hostias famulorum tuorum et muro custodiae tuae hanc domum circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. | |
5777b | Suscipe domine preces ... et pacis. |
Suscipe, domine, preces nostras et muro custodiae hoc sanctum ovile circumda, ut, omni adversitate depulsa, sit hoc semper domicilium incolumitatis et pacis. | |
5778 | Suscipe domine quaesumus ... pervenire consortium. |
Suscipe, domine, quaesumus, preces et munera, quae in honorem sanctarum virginum et martyrum tuarum Fidei, Spei et Caritatis atque genitricis earum Sapientiae tibi humiliter deferimus, omnipotens pater, et praesta, ut, ipsis intercedentibus, scuto fidei, spei et caritatis divinitus protecti, temptationes adversantium evadere valeamus cunctorum et ad beatorum spirituum mereamur pervenire consortium. | |
5779a | Suscipe domine quaesumus ... transeat sempiternum. |
Suscipe, domine, quaesumus, preces nostras et huius oblationis obsequium, quod iri sanctae martyris tuae commemoratione offerimus, ad placationem tui nominis copiosa nobis fac provenire clementia, ut ad gaudium nobis transeat sempiternum. | |
5779b | Suscipe domine quaesumus ... proficiat sempiternum. |
Suscipe, domine, quaesumus, preces nostras, ut huius oblationis obsequium, quod in sanctorum martyrum et confessorum commemoratione deferimus, ad gaudium nobis proficiat sempiternum. | |
5780 | Suscipe domine quaesumus ... sede laetetur. |
Suscipe, domine, quaesumus, preces nostras pro anima famuli tui illius episcopi, ut in pontificum, tibimet placitorum, perpetua sede laetetur. | |
5781a | Suscipe domine quaesumus ... esto dispositor. |
Suscipe, domine, quaesumus, pro sacra lege coniugii munus oblatum et, cuius creator es operis, esto dispositor. | |
5781b | Suscipe quaesumus domine ... esto dispositor. |
Suscipe, quaesumus, domine, pro sacra connubii lege munus oblatum et, cuius largitor es operis, esto dispositor. | |
5782 | Suscipe domine quaesumus ... conferat delictorum. |
Suscipe, domine, quaesumus, sacrificium, quod tibi in honorem beati Pierani confessoris tui atque pontificis suppliciter offerimus, et praesta propitius, ut, quod illi sanctitatis auxit meritum, ipso pro nobis intercedente, veniam conferat delictorum. | |
5783 | Suscipe domine sacrificia ... gaudia sempiterna. |
Suscipe, domine, sacrificia, ad honorem tui nominis oblata, et per intercessionem sancti confessoris tui atque pontificis Aldelmi nos a peccatis omnibus emunda et perduc feliciter ad gaudia sempiterna. | |
5784 | Suscipe domine sacrificium ... offeramus affectum. |
Suscipe, domine, sacrificium, cuius te voluisti dignanter immolatione placari, et praesta, quaesumus, ut, huius operatione mundati, beneplacitum tibi nostrae mentis offeramus affectum. | |
5785a | Suscipe domine sacrificium placationis et laudis quod nos intervenientibus sanctis ... constituat actione(m). |
Suscipe, domine, sacrificium placationis et laudis, quod nos, intervenientibus sanctis, et perducat ad veniam et in perpetua(m) gratiarum constituat actione(m). | |
5785b | Suscipe domine sacrificium placationis et laudis quod nos interveniente sancta ... constituat actione(m). |
Suscipe, domine, sacrificium placationis et laudis, quod nos, interveniente sancta tua Caecilia, cuius festivitatem praevenimus, et perducat ad veniam et in perpetua(m) gratiarum constituat actione(m). | |
5785c | Suscipe domine sacrificium placationis et laudis quod nos interveniente sancto ... constituat actione(m). |
Suscipe, domine, sacrificium placationis et laudis, quod nos, interveniente sancto tuo Cyriaco, et perducat ad veniam et in perpetua(m) gratiarum constituat actione(m). | |
5786 | Suscipe domine sacrificium ... sanctorum coniunge. |
Suscipe, domine, sacrificium, quod tibi pro animabus patris et matris meae offertur, eisque gaudium sempiternum in regione vivorum concede meque felicitati sanctorum coniunge. | |
5787 | Suscipe domine spiritus ... consortium electorum. |
Suscipe, domine, spiritus nostri contritionem et praesta, ut, quod offerimus, ita a te habeatur acceptum, ut ieiunantium corda non vanitas sed virtus possideat, non gula sed parcitas regat, nec libido sed puritas attollat, quo nobis, te fideliter implorantibus, et universitati catholicae ecclesiae concedatur indulgentiae donum et in pace dominica quiescentibus donetur consortium electorum. | |
5788a | Suscipe domine supplicantis ... praemiis infinitis. |
Suscipe, domine, supplicantis famuli tui illius votivum tibi munus oblatum et multiplici ob hoc eum locupleta fenore gratiarum, ut, qui te his honorat spontaneis votis, te largiente, ditetur praemiis infinitis. | |
5788b | Suscipe domine supplicantis ... fenore gratiarum ut quae te fidelissimis votis petit tu ei piissime |
Suscipe, domine, supplicantis servi tui illius votivum tibi munus oblatum et multiplici <ob hoc eum locupleta> fenore gratiarum, ut, quae te fidelissimis votis petit, tu ei, piissime, miseranter indulge. | |
5789 | Suscipe domine tuorum ... adscendamus gloriam. |
Suscipe, domine, tuorum fidelium preces cum oblationibus hostiarum, sancti confessoris tui David memoriam repetentium, et per huius mysterii pignora tua pietate sanctifica, ut ad caelestem, te opitulante, adscendamus gloriam. | |
5790 | Suscipe domine vota ... regno caelorum. |
Suscipe, domine, vota labiorum eorum et sana interiora vulnerum eorum secundum magnam misericordiam tuam et, interveniente beatae dei genitricis Mariae merito sanctique Petri principis apostolorum necnon et tuorum Benedicti, Martini, Swithuni confessorum omniumque sanctorum suffragio, mihi et famulis tuis sacerdotibus praesta remissionem peccatorum et electis tuis nos coniunge in regno caelorum. | |
5791 | Suscipe domine vota ... participatione conserva. |
Suscipe, domine, vota populi tui et, apostolico patrocinio confidentem, huius, quam tibi offerimus, hostiae participatione conserva. | |
5792 | Suscipe et sanctifica ... hospitio suscepit. |
Suscipe et sanctifica, Adonai deus, hoc munus oblatum et concede, ut ad salutem nostram caro et sanguis fiat filii tui meritis illius, quae illum gratanter hospitio suscepit. | |
5793 | Suscipe hanc oblationem ... tribuas inhaerere. |
Suscipe hanc oblationem in hac hora, mitissime deus, quam tibi, super sanctam tuam mensam appositam, offerre praesumimus, per quam et nobis omnibus, in tua misericordia confidentibus, et persequentibus hostis insidias superare et aeternis gaudiis inevitabiliter tribuas inhaerere. | |
5794 | Suscipe hanc oblationem ... praepara holocaustum. |
Suscipe hanc oblationem, piissime deus, et praesta per intercessionem sanctissimi confessoris tui atque sacerdotis Hieronymi magnis facinoribus nostris immensam misericordiam tuam nosque per contritionem cordis humiliati, mactando vitia, iugulando delicta, dignum tibi acceptabileque praepara holocaustum. | |
5795 | Suscipe Iesu bone ... commonitione edocetur. |
Suscipe, Iesu bone, in hoc natale Iacobi apostoli tui offerentium votum et refrigerium praesta spiritibus defunctorum, ut, eo apud te intercedente, et viventibus et defunctis tuae pietatis gratia impendatur, cuius doctrina duodecim tribuum commonitione edocetur. | |
5796 | Suscipe misericors domine ... facias efficaces. |
Suscipe, misericors domine, supplicum preces et secundum multitudinem indulgentiarum tuarum ab omnibus nos absolve peccatis, ut ad omnia pietatis opera, te parcente, reparemur et, quos venia feceris innocentes, auxilio facias efficaces. | |
5797 | Suscipe munera domine ... patrocinio liberari. |
Suscipe, munera, domine, quae in eius tibi sollemnitate deferimus, cuius nos scimus patrocinio liberari. | |
5798 | Suscipe munera quaesumus ... concede laetitiae. |
Suscipe munera, quaesumus, domine, exsultantis ecclesiae et, cui causam tanti gaudii praestitisti, perpetuum fructum concede laetitiae. | |
5799 | Suscipe munera quaesumus ... sempiterna perducant. |
Suscipe munera, quaesumus, domine, quae tibi de tua largitate deferimus, ut haec sacrosancta mysteria, gratiae tuae operante virtute, praesentis vitae nos conversatione sanctificent et ad gaudia sempiterna perducant. | |
5800 | Suscipe omnipotens deus ... clementer sustinuit. |
Suscipe, omnipotens deus, hanc hostiam oblationis, quam facinora mundi iniuriam crucis et sepulturae pro nobis clementer sustinuit. | |
5801 | Suscipe omnipotens deus ... sanctificare dignare. |
Suscipe, omnipotens deus, sacrificii huius sacra sollemnia et imposita haec altaribus tuis munera benedicere nobis et sanctificare dignare. | |
5802 | Suscipe piissime deus ... ad veniam. |
Suscipe, piissime deus, in sinu patriarchae Abrahae animam famuli tui illius eamque sanctis et electis omnibus adiunge nec ei noceat culpa carnis ad poenam sed prosit illi miseratio tuae pietatis ad veniam. | |
5803a | Suscipe preces populi ... flagrantis assume. |
Suscipe preces populi tui, clementissime pater, et directas in conspectu tuo oblationes quasi odorem incensi flagrantis assume. | |
5803b | Exaudi supplicationes familiae ... flagrantis assume. |
Exaudi supplicationes familiae tuae, omnipotens deus, et directas in conspectu tuo confitentium preces quasi odorem incensi bene flagrantis assume. | |
5804 | Suscipe preces populi ... talis assumpta. |
Suscipe preces populi tui, quaesumus, domine, quibus in beatae Mariae iterata sollemnitate tuam clementiam deprecatur, quia ad tua praeconia recurrit et laudem, quod vel talis orta est vel talis assumpta. | |
5805 | Suscipe quaeso summe ... clementer exaudi. |
Suscipe, quaeso, summe deus pater omnipotens, munus oblatum, quod tibi in honorem almae dei genitricis Mariae pro innumeris ac multiplicibus meis offero delictis, et, ut eodem sacro munere allever, quem gravis inculcat sarcina pronum peccatorum, pie conditor meus atque redemptor, clementer exaudi. | |
5806 | Suscipe quaesumus clementer ... protege adversitatibus. |
Suscipe, quaesumus, clementer, omnipotens deus, nostrae oblationem devotionis et per virtutem huius sacramenti tuae maiestatis famulos a cunctis protege adversitatibus. | |
5807 | Suscipe quaesumus clementissime ... percipiant beatitudinem. |
Suscipe, quaesumus, clementissime deus, hostias placationis et laudis, ad honorem nominis tui dicandas, pro animabus non habentibus apud te singulares intercessores nec consolationem in tormentis nec spem ullam, nisi quod eas tibi configurasti, et praesta per haec oblationis mysteria, ut animae, quas ad gloriam nominis tui nobiliter plasmasti, ab omnibus poenis intolerabilibus et cruciatibus absolutae, lucis perpetuae, te miserante, percipiant beatitudinem. | |
5808 | Suscipe quaesumus domine ... largitorem sentiamus. |
Suscipe, quaesumus, domine clementissime deus, preces et hostias, quas in sanctorum Georgii, Blasii, Erasmi, Pantaleonis, Viti, Christophori, Dionysii, Cyriaci, Achaea, Eustachii, Aegidii, Catherinae, Margarethae et Barbarae honorem deferimus, ut, qui nostrae iustitiae fiduciam non, habemus, eorum, qui tibi singulariter placuerunt, intercedentibus meritis et precibus, petitionum nostrarum te pium largitorem sentiamus. | |
5809 | Suscipe quaesumus domine ... caritas tepescat. |
Suscipe, quaesumus, domine, desideria supplicantium fidelium cum oblationibus hostiarum, ut, interveniente beata Scholastica virgine tua, quae te sincero dilexit amore, nec fides in nobis torpeat nec caritas tepescat. | |
5810 | Suscipe quaesumus domine ... salutem perpetuam. |
Suscipe, quaesumus, domine, et sanctifica hoc sacrificium populi tui, ut, quod in honorem beatissimorum martyrum tuorum Macchabaeorum sed et sacerdotis et confessoris tui Eusebii offertur ad gloriam, nobis tribuas ad salutem perpetuam. | |
5811 | Suscipe quaesumus domine ... conferantur aeterna. |
Suscipe, quaesumus, domine, haec munera, de tua tibi largitate dicata, ut, intercedente pro nobis beato Martino confessore tuo atque pontifice, fidelium mentes exerceant, quatenus, temporalibus adiuti praesidiis, ad promerenda praemia conferantur aeterna. | |
5812 | Suscipe quaesumus domine ... efficiat placabilia. |
Suscipe, quaesumus, domine, haec salutaria libamina, quae tibi sancti confessoris tui Melliti intercessio efficiat placabilia. | |
5813 | Suscipe quaesumus domine ... regione vivorum. |
Suscipe, quaesumus, domine hostiam placationis et laudis et has oblationes famulorum famularumque tuarum, quas tibi offerimus hodie in resurrectione domini nostri Iesu Christi secundum carnem, placatus assume; tribue etiam per intercessionem sanctorum tuorum caris nostris, qui in Christo dormierunt, refrigerium in regione vivorum. | |
5814 | Suscipe quaesumus domine ... concedas portionem. |
Suscipe, quaesumus, domine, hostiam, quam tibi pro animabus famulorum tuorum offerimus, ut eas, mortalitatis vinculis absolutas, inter sanctos tuos habere perpetuam concedas portionem. | |
5815 | Suscipe quaesumus domine ... suppliciter immolamus. |
Suscipe, quaesumus, domine, hostias placationis et laudis quas tibi in honorem sancti martyris tui illius, nomini tuo consecrandas, deferimus et pro requie famuli tui illius sacerdotis tibi suppliciter immolamus. | |
5816 | Suscipe quaesumus domine ... operare placatus. |
Suscipe, quaesumus, domine, hostiam redemptionis humanae et salutem nobis mentis et corporis operare placatus. | |
5817 | Suscipe quaesumus domine ... in carne. |
Suscipe, quaesumus, domine Iesu, omnipotens deus, sacrificium laudis oblatum, quod pro tua hodierna incarnatione a nobis offertur, et per eum sic propitiatus adesto, ut superstitibus vitam, defunctis requiem tribuas sempiternam; Nomina, quorum sunt recitatione complexa, scribi iubeas in aeternitate, pro quibus apparuisti in carne. | |
5818 | Suscipe quaesumus domine ... resurrectionis praestoletur. |
Suscipe, quaesumus, domine, misericors pater, oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui illius, quam hodie de carnali corruptione liberasti, et concede, ut ab omnibus humanae condicionis excessibus his remediis expietur et in requie sempiterna diem resurrectionis praestoletur. | |
5819 | Suscipe quaesumus domine ... provenire concede. |
Suscipe, quaesumus, domine, munera, dignanter oblata, et, beati Marcelli suffragantibus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. | |
5820 | Suscipe quaesumus domine ... esse concede. |
Suscipe, quaesumus, domine, munera plebis tuae, quae pro beatorum apostolorum Petri et Pauli nataliciis obtulerunt, et eorum tibi placita meritis propitius esse concede. | |
5821a | Suscipe quaesumus domine ... reddat innocuos. |
Suscipe, quaesumus, domine, munera, pro sanctorum tuorum commemoratione exsultanter oblata, et, quod illos fecit passione gloriosos, nos devotione reddat innocuos. | |
5821b | Suscipe domine munera ... reddat innocuos. |
Suscipe, domine, munera pro tuorum commemoratione sanctorum, ut, quod illos passio gloriosos, nos devotio reddat innocuos. | |
5822 | Suscipe quaesumus domine ... inimicorum insidiis. |
Suscipe, quaesumus, domine, munera supplicantis familiae, quae tibi in festivitate praesulis almi Dunstani deferimus, ut, eius patrocinio venerando adiuti, defendi mereamur ab omnium inimicorum insidiis. | |
5823 | Suscipe quaesumus domine ... redemptionis aeternae. |
Suscipe, quaesumus, domine, munera, quae de tuis offerimus collata beneficiis, ut, quod nostrae devotioni concedis effici temporali, tuae nobis fiat praemium redemptionis aeternae. | |
5824a | Suscipe quaesumus domine ... effectibus consequamur. |
Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dignanter operare, ut, quod passionis mysterio gerimus, piis effectibus consequamur. | |
5824b | Suscipe quaesumus domine ... effectibus celebremus. |
Suscipe, quaesumus, domine, munus oblatum et dignanter operare, ut, quod mysteriis agimus, piis effectibus celebremus. | |
5825 | Suscipe quaesumus domine ... dona sanctifica. |
Suscipe, quaesumus, domine, nostris oblata servitiis et tua potius dona sanctifica. | |
5826 | Suscipe quaesumus domine ... largire propitius. |
Suscipe, quaesumus, domine, ob honorem sacrae virginis tuae Scholasticae munus oblatum et, quod nostris assequi meritis non valemus, eiusdem suffragantibus meritis, largire propitius. | |
5827 | Suscipe quaesumus domine ... dona perveniant. |
Suscipe, quaesumus, domine, oblationes familiae tuae, ut sub tuae protectionis auxilio et collata non perdant et ad aeterna dona perveniant. | |
5828 | Suscipe quaesumus domine ... precibus erigamur. |
Suscipe, quaesumus, domine, populi tui votiva munera, ut, qui pondere nostrarum iniquitatum premimur, beati Gregorii martyris tui precibus erigamur. | |
5829 | Suscipe quaesumus domine ... fiat aeternum. |
Suscipe, quaesumus, domine, preces nostras cum oblationibus supplicantium et concede propitius, ut, quidquid hic novum regenerandi per spiritum sanctum acceperint, tua gratia fiat aeternum. | |
5830 | Suscipe quaesumus domine ... plebis admitte. |
Suscipe, quaesumus, domine, preces nostras et ad aures misericordiae tuae postulationes sacratae tibi plebis admitte. | |
5831a | Suscipe quaesumus domine ... propitius intuere. |
Suscipe, quaesumus, domine, preces nostras et clamantium ad te pia vota propitius intuere. | |
5831b | Suscipe domine preces ... propitius intende. |
Suscipe, domine, preces nostras et clamantium ad te pia corda propitius intende. | |
5832 | Suscipe quaesumus domine ... intercessione concinet. |
Suscipe, quaesumus, domine, preces nostras et intercessione martyris tui baptistae Ioannis, quem in tuum honorem veneramur, ecclesiae tuae vota confirma, qui etiam dignus est habitus, ut, ei te baptizandum, mundi salvator, offeres; dignum est enim hoc mereri, ut omnes nos, baptismatis tui gratiam consecutos, meritorum suorum intercessione concinet. | |
5833 | Suscipe quaesumus domine ... defende periculis. |
Suscipe, quaesumus, domine, preces populi tui cum oblationibus hostiarum et tua mysteria celebrantes ab omnibus defende periculis. | |
5834 | Suscipe quaesumus domine ... intercessione perpetua. |
Suscipe, quaesumus, domine, propitius munera, quae in beati martyris tui illius commemoratione deferimus, ut, cuius honore sunt grata, eius nobis fiant intercessione perpetua. | |
5835 | Suscipe quaesumus domine ... miseratus absolvas. |
Suscipe, quaesumus, domine, propitius oblationes tuorum fidelium, quas tibi in honorem sanctae Katherinae virginis tuae et martyris hodiernae sollemnitate laetanter offerimus, sicque nobis, ipsa intercedente, per hoc sacrificium placatus adesto, ut nos et a periculis huius vitae clementer eripias et a peccatis omnibus miseratus absolvas. | |
5836 | Suscipe quaesumus domine ... connectamur aeternis. |
Suscipe, quaesumus, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, munera, quae pro filii tui gloriosa transfiguratione deferimus, et concede propitius, ut per haec et a temporalibus liberemur incommodis et gaudiis connectamur aeternis. | |
5837 | Suscipe quaesumus domine ... largiatur indulgentia. |
Suscipe, quaesumus, domine, supplicis familiae tuae munus oblatum et, quod rea sperare non audiet conscientia, intercedente Wulstano, tua nobis largiatur indulgentia. | |
5838 | Suscipe quaesumus domine ... expetunt apprehendant. |
Suscipe, quaesumus, domine, tuorum oblationes precesque servorum, ut sub tuae protectionis auxilio et collata non perdant et, quae expetunt, apprehendant. | |
5839 | Suscipe quaesumus domine ... sanctificationis effectum. |
Suscipe, quaesumus, domine, tuorum munera famulorum, quae, intercedentibus sanctis tuis, prosint nobis et ad piae devotionis officium et ad tuae sanctificationis effectum. | |
5840 | Suscipe quaesumus omnipotens ... exuatur peccatis. |
Suscipe, quaesumus, omnipotens deus, mysticam humilitatis nostrae oblationem, quam pro veneratione almiflui confessoris tui ac praesulis Romani tuae offerimus maiestati, quatenus, eius patrocinantibus meritis, per haec ipsa sacrificia plebs tua a cunctis exuatur peccatis. | |
5841 | Suscipe quaesumus spiritus ... consortio patiaris. |
Suscipe, quaesumus, spiritus sancte, omnipotens deus, sacrificia, te auctore instituente, decreta, quo illibatae virginis in utero quondam membra, in qua verbum caro fieret, quibus hoc rite sacrificium competeret, immaculata formasti. In cuius haec similitudinem corporis et sanguinis munera ingerimus et, ut plenitudinem debitae sanctificationis, te ditificante, obtineant, supplicamus, quia tu vere ille ignis es, qui patrum nostrorum acceptans sacrificia divinitus consumpsisti. Quemadmodum Eliae quoque victimam, aquis circumfluentibus natitantem, cum lapidibus et lignis exurens, etiam madefacti pulveris rivulos, calore inconsummabili arefactos, inaestimabiliter assumendo finisti, simili nunc, quaesumus, has hostias dignatione suscipias, divinitatis tuae igne salvifico omnium peccatorum nostrorum affectionem exurens atque ad percipiendam caelestis cibi potusque substantiam vivificans corda mortalium et in custodiam nostri deputans sanctorum multitudinem angelorum, numquam nos eorum privari consortio patiaris. |
|
5842a | Suscipe sancta Trinitas ... perfruantur aeterna. |
Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero pro animabus famulorum famularumque tuarum, ut requiem aeternam dones eis inter tuos sanctos electos, quatenus illorum consortio vita perfruantur aeterna. | |
5842b | Suscipe quaesumus domine ... perfruatur aeterna. |
Suscipe, quaesumus, domine, hanc oblationem, quam tibi offerimus pro anima famuli tui, ut requiem aeternam dones ei inter sanctos et electos tuos, quatenus illorum consortio et vita perfruatur aeterna. | |
5843 | Suscipe sancte pater ... sint aduniti. |
Suscipe, sancte pater, omnipotens aeterne deus, oblationem servorum tuorum, quam tibi pro pace et concordia, fratrum nostrorum offerimus, humiliter deprecantes, ut, qui in una corporali congregatione sunt visi, in summa communione spiritali sint aduniti. | |
5844 | Suscipe vota tuorum ... propitiatus intende. |
Suscipe vota tuorum, domine, famulorum et oblatum tibi pro commemoratione beatae Felicitatis pacifici libaminis sacrificium propitiatus intende. | |
5845 | Suscipiamus domine misericordiam ... honoribus praecedamus. |
Suscipiamus, domine, misericordiam tuam in medio templi tui et reparationis nostrae ventura sollemnia congruis honoribus praecedamus. | |
5846 | Suscipiat clementia tua ... emundet peccatis. |
Suscipiat clementia tua, domine, quaesumus, de manibus nostris munus oblatum et per huius sancti tui illius (horum sanctorum tuorum illorum) orationes ab omnibus nos emundet peccatis. | |
5847 | Suscipiat pietas tua ... accipere merear. |
Suscipiat pietas tua, domine deus, humilitatis meae preces et erue me de manibus inimicorum et de carnalibus corporis mei desideriis et de cogitationibus animae meae immundis et de omnibus huius saeculi vanitatibus eripe me, quatenus, te miserante, aeternorum flammas tormentorum evadere valeam atque perpetuam beatitudinem dignus accipere merear. | |
5848 | Suscipientes domine sacra ... sentiamus effectum. |
Suscipientes, domine, sacra mysteria, suppliciter deprecamur, ut, quorum exsequimur cultum, sentiamus effectum. | |
5849 | Suscipite gloriosissimi martyres ... remuneratione perlustret. |
Suscipite, gloriosissimi martyres sancti, offerentium nomina, sancto altario recitata, et eorum devotionem auribus divinae pietatis ingerite atque pro eisdem affectu intensissimo Trinitatis omnipotentiam implorate, ut nomina suorum, coram altario recensita, viventium inserat libro, septem signaculis praesignato, eorumque oblationem, placida serenitate respiciens, ratam acceptamque suscipiat, pausantium animas requies perpetua teneat, offerentes ex fructibus praesenti largitate multiplicet et in futuro aeterna nos remuneratione perlustret. | |
5850a | Suscipite venerabiles martyres ... remissione solliciti. |
Suscipite, venerabiles martyres, etsi indigni cultoris officium et vota totius populi precantis attendite, ut, qui de vestrorum meritorum estis remuneratione securi, sitis de nostrorum criminum remissione solliciti. | |
5850b | Accipe venerabilis martyr ... remissione sollicita. |
Accipe, venerabilis martyr et virgo Christina, etsi indigni cultoris officia, tandem vel vota totius populi precantis attende, ut, quae es de meritorum tuorum remuneratione secura, sis etiam de nostrorum criminum remissione sollicita. | |
5851 | Talis sit in ... tui propitiatio. |
Talis sit in conspectu tuo, omnipotens deus, haec oblatio, ut, sancto martyre tuo Leodegario intercedente, aeterna pro peccatis nostris fiat populi tui propitiatio. | |
5852 | Tange quaesumus Iesu ... visceribus nostris. |
Tange, quaesumus, Iesu filius dei, tenebras cordis nostri digitis tuis, ut, te in nobis lucente, peccatorum eruamur a tenebris, qualiter ea, quae tibi offerimus, luce perlustres aeternae sanctificationis et nos ita mundes a vitiorum illecebris, ut, sanctificati, percipere mereamur eucharistiam corporis tui in visceribus nostris. | |
5853 | Tantis domine repleti ... servire concedas. |
Tantis, domine, repleti muneribus, auxilium tuum, intercedente beato Iob cum omnibus sanctis tuis, imploramus, ut flagella iracundiae tuae a populo tuo amoveas et nos tibi digne servire concedas. | |
5854a | Tantis domine repleti muneribus ut ... laude cessemus. |
Tantis, domine, repleti muneribus, ut salutaria semper dona capiamus, praesta, quaesumus, ut a tua numquam laude cessemus. | |
5854b | Tantis domine repleti muneribus praesta ... laude cessemus. |
Tantis, domine, repleti muneribus, praesta, quaesumus, ut (et) salutaria dona capiamus et a tua numquam laude cessemus. | |
5855a | Tanto nos domine quaesumus promptiore servitio haec praecurrere ... redemptionis ostendis. |
Tanto nos, domine, quaesumus, promptiore servitio haec praecurrere concede sollemnia, quanto in his constare principium nostrae redemptionis ostendis. | |
5855b | Tanto nos domine quaesumus promptiore servitio huius sacrificii ... redemptionis ostendis. |
Tanto nos, domine, quaesumus, promptiore servitio huius sacrificii praecurrere concede sollemnia, quanto in hoc constare principium nostrae redemptionis ostendis. | |
5856a | Tanto placabiles quaesumus domine nostrae sint hostiae quanto sanctorum martyrum ... sunt merita. |
Tanto placabiles, quaesumus, domine, nostrae sint hostiae, quanto sanctorum martyrum, pro quorum sollemnitatibus exhibentur, tibi grata sunt merita. | |
5856b | Tanto placabiles quaesumus domine nostrae sint hostiae quanto sancti martyris ... sunt merita. |
Tanto placabiles, quaesumus, domine, nostrae sint hostiae, quanto sancti martyris Georgii, pro cuius sollemnitate exhibentur, tibi grata sunt merita. | |
5857 | Tanto quaesumus domine ... dignatione pensetur. |
Tanto, quaesumus, domine, placatus assume, quanto sacrandas nomini tuo has specialiter hostias indidisti, ut, quidquid nostrae non expletur servitutis officio, indulgentiae tuae dignatione pensetur. | |
5858 | Te deprecamur domine ... vita viventibus. |
Te deprecamur, domine, ut adsis precibus cottidianis diebus, quae tuis deferuntur altaribus. Respicere dignare humilitatis nostrae confessionem, cum tuae magnae misericordiae die noctuque deposcimus, deus, pietatem; pro ecclesia tua catholica, quam custodire digneris ab universis scandalis; pro serenitate regia, ut vitam tranquillam possideat; pro sacerdotibus in fungendis officiis, quos ab omni insidia diaboli facias liberari; pro clero et universo populo, quos tu, domine, tua intercedente misericordia, ab imminenti flagello propitius liberare digneris; pro spiritibus famulorum famularumque tuarum, in pace quiescentium, ut remissionem accipiant peccatorum; et salus comitetur per intercessionem sanctorum omnibus in hac vita viventibus. | |
5859 | Te deum salvatorem ... liberemur insidiis. |
Te deum salvatorem nostrum suppliciter exoramus, ut intercessione beati Blasii martyris tui atque pontificis ab omnibus diabolicis liberemur insidiis. | |
5860 | Te domine Christe ... pervenire perfectam. |
Te, domine, Christe Iesu, te deum, pluraliter homines salvantem, et hominem, in deo singulariter potentem, invocamus, laudamus, rogamus; adsis, ut parcas, miserearis, ignoscas; des in corde vota, quae compleas; des in ore verba, quae exaudias; des in opere facta, quae benedicas. Non petimus renovari nobis, sicut in hac die olim acta est, corporalem nativitatem tuam sed petimus incorporati nobis invisibilem divinitatem tuam. Quod praestitum est carnaliter sed singulariter tunc Mariae, nunc spiritaliter praestetur ecclesiae, ut te fides indubitata concipiat, te mens de corruptione liberata parturiat, te semper anima virtute altissimi obumbrata contineat. Ne discedas a nobis sed procedas ex nobis. Sis revera Emmanuel noster, nobiscum deus. Digneris manere in nobis et pugnare pro nobis. Te enim pugnante, nos vincimus. Solve nos, quaesumus, pannis putribus peccatorum, qui te pro peccatis nostris dignatus es putredine ligari pannorum. Lac tuum ecclesiae tuae parvulos nutriat. Adeo infirmos delicatus olerum cibus pascat, ut ad percipiendum fortiorem ac solidum cibum validiores cottidie vires crescant. Et ita noverimus defecatam voluntatem et fidem habere firmissimam, ut iugiter enitamur auxilio tuo ad vitam pervenire perfectam. |
|
5861 | Te domine deus ... munera recipiamus. |
Te, domine deus noster, oblatis sacrificiis invocamus et petimus, ut haec munera, quibus nos reconciliari confidimus, placatus adspicias. Exaudias tibi supplicantium preces et desideria singulorum aut compescas, si fuerint prava, aut, si fuerint recta, perficias, ut, qui hic tibi oblationes nostras devotis immolamus affectibus, superni altaris facti participes, aeterna munera recipiamus. | |
5862 | Te domine Iesu ... lapidaretur orabat. |
Te, domine Iesu Christe, benedicimus teque laudamus, qui tam beatum tamque perfectum martyrem tuum Stephanum tui imitatione fecisti, ut, quod etiam in reliquis sanctis rarum atque difficile est, sic persecutionis tormenta portaret, ut ultionis vota de persequentibus non haberet et eorum impunitatem intrepide in persecutione peteret, quorum impietatem inter saxa sentiret. Utique, cum illi lapides mitterent super eum, ille pro eis preces fundebat ad deum: “domine Iesu, ne statuas illis hoc ad peccatum.” Certabat impatientia cum indulgentia. Illi vulnera inferre, iste odia non referre. Illi doloribus non cedere, iste pro hostibus supplicare. Postremo erat in benignitate martyris, quod non erat in voluntate carnificis; nolle hos puniri, per quos se videbat coronari. Haec igitur tam gloriosa pietas, tam perfecta benignitas, quae pro illis preces fundebat, credentium populorum vota commendet, fidelium spem confortet, sperantium necessitates adiuvet, supplicantium culpas excuset et pro ecclesiae unitate et pace catholicae plebis invigilet. Hic semper pro subiectis, dum rogat, obtineat, qui pro inimicis, dum lapidaretur, orabat. |
|
5863 | Te domine Iesu ... semper oremus. |
Te, domine Iesu Christe, in praecursoris tui nativitate laudamus; te in eius praedicatione admirabiliter extollimus; te in illius morte, quantum humana valet pusillitas, voce, qua possumus, honorificamus. Cuius nativitate ubera reserasti senilia et patris linguam, quam incredulitas nexuerat, absolvisti; cuius praedicatione te adesse terris discipuli crediderunt et populi, qui illis praestaret salutem saluberrimam, audierunt; cuius morte veritas patuit et mens belluina, quod in se latebat, occultare non valuit. Huius ergo precibus dignare inspirare nostris cordibus, ut, caelorum regnum appropinquare credentes, te semper paenitendo rogemus, tibi preces lacrimabili corde fundamus, tua promissa confidenter speremus, ut, mundata mente nostra a pollutione delicti, spiritum tuum sanctum, quem in columbae adventu sub illius manibus suscepisti, venire in nobis et manere eum sentiamus nobiscum ac filium dei te dilectissimum voce, qua ipse audivit, audiamus et aequalem patri cum spiritu sancto confiteamur, credamus et semper oremus. |
|
5864 | Te domine sancte ... refrigerium deposcant. |
Te, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, supplices invocamus, ut pia suffragia sancti Andreae apostoli, cuius hodie passio celebratur, et viventibus vitam tibi placitam et pausantibus refrigerium deposcant. | |
5865 | Te dominum deum ... amplifices voluntates. |
Te dominum deum nostrum totis precibus exoramus, qui famulo tuo Moysi primitias omnium rerum delibare iussisti. Quaesumus, ut hanc creaturam primitiarum, quam tibi devota tuorum offert turba fidelium, benedictionis tuae gratia perfundas omniumque offerentium fructus digneris nimbis caelorum blandientibus enutrire, ut, leni fluxu descendens, aura caelestis ad maturitatem, te prosperante, immatura provocet pervenire, ut misericordiae tuae gratia aeternis et praesentibus bonis cumules ac ditatos facias offerentes eorumque semper amplifices voluntates. | |
5866 | Te invocamus aeterne ... sempiternam salutem. |
Te, invocamus, aeterne omnipotens deus, ut corpus domini nostri Iesu Christi, quod sumpsimus, et sanguis eius, quem potavimus, adhaereat in visceribus nostris, ut non nobis sit ad, iudicium neque ad condemnationem sed proficiat in remissionem peccatorum et sempiternam salutem. | |
5867 | Te invocamus domine ... efficias gratiosa. |
Te invocamus, domine, sancte pater, aeterne omnipotens detis, ut nos famulos tuos, propriis peccatis oppressos, ipse tibi facias approbatus nec causas consideres nostras sed delinquentibus indulgentiam largam concedas et haec, quae tibi offerimus, sacrificia, nostra non discutiens merita, in tuo conspectu efficias gratiosa. | |
5868 | Te licet anxia ... inanem gloriam. |
Te, licet anxia, tota supplex gemensque postulat, omnipotens, cum regibus et principibus patria, gentium infidelium barbararum debellatione contrita, te, summe rerum omnium conditor ac patriae gubernator, praesentibus humilitatis nostrae sacrificiis postulamus humiles, ne longius differas gemitibus nostris tuae pietatis auxilium, quod poscimus, ut, qui Gedeon cum trecentis affuisti, Trinitas, victrix hostium in conflictu, adsis regibus nostris proeliantibus victoria cum adversariis in effectu nec gens perfida exsultet de victoria, qui se sine te suis viribus extollit inanem gloriam. | |
5869 | Te omnipotens Christe ... adversarius erubescat. |
Te, omnipotens Christe Iesu, tota mentis devotione veneramur, te omnium dominum fideli servitutis obsequio excolimus. Te coaeternum sancto patri et sancto spiritui, manente in singulis aequali sempiternaque deitate, unum in Trinitate deum indivise confitentes, laudamus, benedicimus et exsultamus. Qui multimoda miseratione igne tuo sanctorum martyrum corda inflammans, veritatis tuae testes esse fecisti. Cuius potissimum fuit sacrilegium horrere quam carcerem, poenas petere quam timere, mortem rapere quam vitare, eius proculdubio fuit animae te amare et damnum corporis non pavere. Unde inter ceteras magnificas urbes, quas cruor sanctorum fusus illustrat, maximum huic civitatulae dignatus es conferre suffragium, ut ipsa vix, omnium in sacerdotio caput, inclita Roma, martyrum numero nostram queat superare Caesaraugustam. Dum illa utique caput geminum beat apostolorum triumpho et ista una ex membris novem simul et decem martyrum victorias titulo cum corporibus servat uno. Quorum apud te intercessio cives saepe ab infestatione defendit et hostes cum ultione fugavit. Non nos, domine, iactantiae tumor ista narrare compellit nec ventus hoc a nobis exigit vanitatis sed zelus amoris tuam cogit edicere laudem, quia haec omnia non a nobis sunt facta sed nobis tua miseratione concessa. Hic nempe merentur exaudiri supplici oratione precantes; hic praestantur gaudia tribulatis, securitas anxiis, medela languidis, salus integerrima furiosis; et, dum martyrum laetaris implere suggessa, potentialiter impertiris oppressis remedia. Illorum ergo recordaberis meriti, ne nostri recorderis errati. Illi ad nos, te tribuente, perferant tua, qui detulerunt ad te nostra. Sicque eorum obtentu gratia tua transgredi nos faciat humanam naturam, ut mens tibi nostra cum corpore inoffense deserviat et victum se semper a tuis famulis adversarius erubescat. |
|
5870 | Te omnipotens deus ... regione vivorum. |
Te, omnipotens deus, apud quem est immensa misericordia et copiosa redemptio, deprecamur, ut animam famuli tui illius, cuius depositionis diem celebramus, si quae in eo sunt maculae peccatorum, iubeas emundari, ut, peccatorum venia indulta, sine fine mereatur gaudere in regione vivorum. | |
5871 | Te quaesumus domine ... esse intercessorem. |
Te, quaesumus, domine, conditor ac reformator humani generis, qui hunc egregium martyrem sanctum Christophorum nobis, in terris degentibus, tribuisti pro nobis adiutorem; in tua celsa beatitudine rogamus esse intercessorem. | |
5872 | Te quaesumus domine ... mundentur incursu. |
Te quaesumus, domine, famulantes, prece humili auxilium implorantes, ut beatae semper virginis Mariae nos gaudia comitentur sollemniis, cuius praeconio ac meritis nostra deleantur chirographa peccatorum atque rubigines scelerum molivitiorum igne compunctionis tui amoris mundentur incursu. | |
5873 | Te quaesumus domine ... veneris orbem. |
Te quaesumus, domine Iesu Christe, ut dilectio adventus tui ita in nobis permaneat, ne a te corda nostra umquam recedant. Sicque nos iam nunc in aeterna adnotatione adscribe, ut ad futurum non confundamur, cum ad iudicandum veneris orbem. | |
5874 | Te quaesumus Iesu ... concedatur aeterna. |
Te quaesumus, Iesu domine deus noster, ut nos, qui fideliter praestolamus adventum tuum, non incurramus supplicium sempiternum, quo in adventu tuo et offerentibus venia et defunctis requies concedatur aeterna. | |
5875 | Te te altissime ... promereri consortia. |
Te te, altissime redemptor noster et domine, in tuis operibus collaudamus, qui, dum virginem Eulaliam ad nominis tui dilectionem accendis, proditorem eam sui nominis facis, ut eo robustior ad passionem consurgeret, quo nomen suum furenti iudici non taceret. Quaesumus proinde, ut, quae nominis sui facta est proditrix, in prolatione nostrorum nominum ante te non efficiatur elinguis; ut, quae vocabulum suum non tacuit iudici, vocabula fidelium renotanda aeternae imprimat mansioni, ut, quotquot in illum credimus, quem ipsa veraci corde professa est, et praesentis vitae tutelam et in futuro cum defunctis fidelibus mereamur beatorum omnium promereri consortia. |
|
5876 | Te te igitur ... adeptos congaudeant. |
Te te igitur, summe et admirabilis deus, totis praecordiis deprecamur, ut, qui beatissimo Thomae ad sagacitatem inquirendi accommodas et fide credentibus inspiras, nobis et indulgentiam peccaminum tribuas et donis tuis inspirando praevenias. Quique sanctissimi Thomae dubitatione nos roboras, eius, quaesumus, merito nos in fide ita stabiles operibus solida, ut, iudicante te, digne invenias, quos coronandos aetherea sustollas in atria, quatenus et fidelium servorum tuorum acceptes libamina, quae hodierno die plebs tibi deo nostro mente offerunt grata et, pro quibus te submisso obsecrant capite, tuae pietatis clementiam esse adeptos congaudeant. | |
5877 | Te rerum omnium ... amoda fortitudine. |
Te, rerum omnium conditorem deum, in cuius manu regum corda consistunt, cuius potentia Goliam spurium David fortis manu prostravit lapidis ictu suo et adversariorum ceteros, te protegente, fecit momento succumbere, tuae clementiae, licet indigni, lamentabili praeconio humiliter exoramus, ut, qui tunc affuisti Israeli, ne periret victus, victor in certamine adsis nunc et tuis invocantibus fidelibus, belliger in virtute, robur in brachii fortitudine, securitas in proelio, adversariorum hostium amoda fortitudine. | |
5878 | Tempora nostra quaesumus ... benignus auxilium. |
Tempora nostra, quaesumus, domine, pio favore prosequere et, quibus cursum tribuis largiorem, praesta continuum benignus auxilium. | |
5879 | Tempus hoc sacratissimum ... donavit exemplum. |
Tempus hoc sacratissimum, fratres dilectissimi, trementi devotione ac sollicitudine celebremus, quo dominus noster quadraginta dierum vel noctium cursum absque ullo esus, iuvamine sub indumento corporis ieiunavit. Nam, sicut reliquo anni tempore ieiunare praemium est, ita in his diebus non ieiunare peccatum est. Illa enim voluntaria sunt ieiunia, ista necessaria; illa de arbitrio, ista veniunt de mandato; ad illa denique invitamur, ad ista compellimur. Precemur ergo dominum, ut nobis ieiuniorum dies tribuat ad profectum, iungente desiderio, qui ita in eis salutis congruae donavit exemplum. | |
5880 | Terram tuam domine ... gratiae sempiternae. |
Terram tuam, domine, quam videmus nostris iniquitatibus tabescentem, caelestibus aquis infunde atque irriga beneficiis gratiae sempiternae. | |
5881 | Terribilis deus et ... sollemnia celebrantes. |
Terribilis deus et invicta fortitudo ac nimis pavenda potestas, largire nobis beati Apollinaris martyris et sacerdotis tui precibus stipendia salutis aeternae, ut, casta pectora baiulantes, laudes tuae clementiae referamus, eius sollemnia celebrantes. | |
5882 | Tibi Christe referimus ... omnia saecula. |
Tibi, Christe, referimus gratiam, qui nos divinis muneribus satias ex mensa plena donis tuis omnibus; nos, sumentes, te laudamus, domine; decoedentes, laudes tibi dicimus nunc et semper per omnia saecula. | |
5883 | Tibi deus pater ... repromissionis inducas. |
Tibi, deus pater omnipotens, immaculati Agni paschale offerimus holocaustum, cuius nos, sanguine ab exterminatoris vastatione salvatos, ad terram, quaesumus, tuae repromissionis inducas. | |
5884 | Tibi domine commendamus ... pietatis absterge. |
Tibi, domine, commendamus animam famuli tui illius, ut, defunctus saeculo, tibi vivat, et, si qua per fragilitatem mundanae conversationis peccata admisit, tu venia misericordissimae pietatis absterge. | |
5885a | Tibi domine deus ... caelestia appetam. |
Tibi, domine deus meus, meae devotionis hostias immolo, hoc oro pariterque deprecor clementiam tuam, ut me, sacrificium tuum mortificatione vitae carnalis effectum, in odorem suavitatis accipias ac moribus, quibus professioni meae congruam, instituas et, quem sanctae compunctionis ardore ab hominum ceterorum proposito segregasti, etiam a conversatione carnali atque ab immunditia actuum terrenorum, infusa mihi caelitus sanctitate, discernas, ut omnia terrena despiciam et caelestia appetam. | |
5885b | Tibi domine deus ... sanctitate discernas. |
Tibi, domine deus noster, nostrae devotionis hostias immolamus, hoc orantes pariter et precantes, ut nos, sacrificium tuum mortificatione vitae carnalis effectos, in odorem suavitatis accipias ac moribus, quibus professioni nostrae congruamus, instituas et, quos sanctae compunctionis ardore ab hominum ceterorum proposito segregasti, a conversatione carnali et ab immunditia actuum terrenorum, infusa nobis caelitus sanctitate, discernas. | |
5886 | Tibi domine deus ... libertate deserviat. |
Tibi, domine deus noster, totis visceribus supplicamus, ut ieiunia nostra velut pinguia holocausta suscipias, peccata dimittas, cogitationes, quibus delectaris, inspires, actus regas, errores corrigas, conscientias mundes, corda sanctifices, subdens et spiritui carnem et spiritum tibi, ut officium suum caro humiliata cognoscens subripientia incentiva repudiet et victor spiritus vitiorum tibi domino ac deo suo, reddita libertate, deserviat. | |
5887 | Tibi domine inclinamus ... gaudia sempiterna. |
Tibi, domine, inclinamus genua cordis; ad te expandimus conscientiae manus; in tuo, deus, conspectu ponimus lacrimas nostras; de tua piissima largitate conferantur nobis gaudia sempiterna. | |
5888 | Tibi domine ob ... mereamur absolvi. |
Tibi, domine, ob honorem resurrectionis tuae maximas concinimus laudes, petentes, ut, sicut pro nobis peccatoribus dignatus es mori et die tertia resurgi, ita per te ab omnibus iniquitatibus nostris mereamur absolvi. | |
5889 | Tibi domine sacrificia ... nostra praestares. |
Tibi, domine, sacrificia dicata reddantur, quae sic ad honorem nominis tui deferenda tribuisti, ut eadem remedia fieri nostra praestares. | |
5890 | Tibi domine sancte ... suavitatis adscendant. |
Tibi, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, meae devotionis hostiam suppliciter immolo et, licet indignis meis manibus offerantur, quae nec invocatione tui nominis dignus sum, tamen, quia per sanctum atque sanctificatum filii tui nomen offeruntur, hoc oro pariterque deprecor clementiam tuam, ut sicut incensum in conspectu tuo cum odore suavitatis adscendant. | |
5891 | Tibi nos quaesumus ... Germani episcoporum. |
Tibi nos, quaesumus, domine, haec hostia reddat immolanda placitos tuorum digna postulatione sanctorum Remigii atque Germani episcoporum. | |
5892 | Tibi placitam deus ... feceris institutis. |
Tibi placitam, deus noster, populo tuo tribue voluntatem, quia tunc illi prospera cuncta praestabis, cum tuis aptum feceris institutis. | |
5893 | Tibi sit accepta ... sempiterna perducat. |
Tibi sit accepta, quaesumus, domine, devotio nostra, quae nos expiando tua gratia dignos efficiat et ad promissa sempiterna perducat. | |
5894 | Tibi soli Christe ... tecum vivamus. |
Tibi soli, Christe domine, a nobis gloria ei honor gratiarumque actio datur, qui fecisti parvulos per ignotam temporis mortem pervenire ad aeternitatis beatae hereditatem, qui glorificatus es melius in eorum sanguinis voce quam in aetatis professione, apud quem non est quaesita cognitio rationis, in quibus coronata est materia parvitatis. Tribue proinde nobis, illis intervenientibus, et deesse, in quo male sumus, et adesse, in quo semper bene tecum vivamus. | |
5895 | Timentium te domine ... veritatis illuminat. |
Timentium te, domine, salvator et custos, averte ab ecclesia tua mundanae sapientiae oblectamenta fallaciae, ut spiritus tui eruditione formandos prophetica et apostolica potius instituta quam philosophiae verba delectent, ne vanitas mendaciorum decipiat, quos eruditio veritatis illuminat. | |
5896 | Totis sensibus hodiernum ... nata primordia. |
Totis sensibus hodiernum, domine, sacrificium celebramus, quo nobis ipsius sacrificii sunt nata primordia. | |
5897 | Toto tibi domine ... non omittas. |
Toto tibi, domine, corde substrati, bonitatem tuam supplices exoramus, ut nos et temporalibus praesidiis fovere non desinas et aeternis instruere non omittas. | |
5898 | Totum corpus ecclesiae ... summa laetetur. |
Totum corpus ecclesiae tuae, quaesumus, domine, sic benedictio, suppliciter implorata, disponat, ut et superiorum firmitate membrorum subiecta congaudeat et subditorum sinceritate summa laetetur. | |
5899 | Transferat nos a ... sursum transportari. |
Transferat nos a carceribus inimicorum nostrorum supremus auxiliator, cui beati Edmundi confessoris sui animam placuit in caelo coronari et corpus a terra cum summa laetitia sursum transportari. | |
5900 | Translati corporis beati ... lapsum conversionem. |
Translati corporis beati Saturnini sollemnia celebrantes, tuae, deus, imploramus clementiae maiestatem, ut, qui praedicti martyris translatos cineres elegisti honorificentius reponendos, et defunctos transferas a tormentis in requiem et viventes ad celerem post lapsum conversionem. | |
5901 | Tribuant nobis quaesumus ... tueantur adversis. |
Tribuant nobis, quaesumus, domine, continuum tua sancta praesidium, quo beati Marci evangelistae tui precibus nos ab omnibus semper tueantur adversis. | |
5902 | Tribuat nobis domine ... subsidia capiamus. |
Tribuat nobis, domine, quaesumus, sanitatem mentis et corporis sacramenti tui medicina caelestis, ut, huius operatione vegetati, tam praesentia quam aeterna subsidia capiamus. | |
5903 | Tribue clemens et ... fraude capiamur. |
Tribue, clemens et misericors deus, in beati testis tui Kenelmi festivitate fidelibus populis opem salutis aeternae nosque famulos tuos pervigili custodi protectione, ut, qui te totis sensibus confitemur, nulla inimici fraude capiamur. | |
5904 | Tribue domine quaesumus ... mente sectetur. |
Tribue, domine, quaesumus, familiae tuae, ut exsultationem cordis sui, quam de beati Andreae apostoli tui veneratione percepit, et secura concelebret et tota semper mente sectetur. | |
5905 | Tribue domine quaesumus ... simplicitate sectentur. |
Tribue, domine, quaesumus, fidelibus tuis, ut, sicut ait apostolus, non efficiantur pueri sensibus sed malitia innoxii reperiantur et parvuli, ut martyres festivitatis hodiernae, quos meritis aequare non possunt, mentis simplicitate sectentur. | |
5906 | Tribue domine ut ... fraude frustretur. |
Tribue, domine, ut ita apud universos redemptionis tuae famulos infractae caritatis exundet affectus, ut nihil odiorum interpolare praevaleat appetitus sed testimonium osculi, quod pro perfectione mansurae pacis impenditur, nulla deinceps simultatis fraude frustretur. | |
5907 | Tribue nobis domine ... desiderata percipere. |
Tribue nobis, domine, caelestis mensae virtute satiatis, et desiderare, quae recta sunt, et desiderata percipere. | |
5908 | Tribue nobis domine ... convenienter aptari. |
Tribue nobis, domine, misericordiam tuam, per quam et nostris reatibus possimus absolvi et his mysteriis convenienter aptari. | |
5909 | Tribue nobis domine ... possimus beate. |
Tribue nobis, domine, pacis tuae solamen, cum quo et hic tuti ab hoste et in aeternum vivere possimus beate. | |
5910 | Tribue nobis domine ... et cultu. |
Tribue nobis, domine, quaesumus, ut mysterii salutaris et intellectu proficiamus et cultu. | |
5911 | Tribue nobis omnipotens ... nobis attribuas |
Tribue nobis, omnipotens deus, concordiae meritum et pacis praemium. Famulo quoque tuo illi requiem tribuas et hanc oblationem, quae a nobis tibi offertur, perfecta misericordia sanctifices nostrorumque omnium peccata deleas et pacis concordiam nobis attribuas | |
5912 | Tribue nobis omnipotens ... professione sentiamus. |
Tribue nobis, omnipotens deus, ut dona caelestia, quae debito frequentamus obsequio, sincera professione sentiamus. | |
5913 | Tribue nobis quaesumus ... exempla imitari. |
Tribue nobis, quaesumus omnipotens et misericors deus, sanctorum martyrum tuorum Cancii, Canciani et Cancianillae intercessionibus et meritis ubique muniri et tam eorum quam omnium sanctorum incessabiliter boni operis exempla imitari. | |
5914 | Tribue nobis quaesumus ... sensibus operemur. |
Tribue nobis, quaesumus, domine, indulgentiam peccatorum, ut instituta paschalia tibi placitis sensibus operemur. | |
5915 | Tribue nobis quaesumus ... et aeterna. |
Tribue nobis, quaesumus, omnipotens deus, sanctorum martyrum tuorum Nazarii et Celsi desiderata commercia, ut, quorum perpetua dignitate sacra mysteria frequentamus in terris, et praesentia nobis subsidia postulent et aeterna. | |
5916 | Tribue nos domine ... mysteriis emundemur. |
Tribue nos, domine, quaesumus, donis tuis libera mente servire, ut, purificante nos gratia tua, iisdem, quibus famulamur, mysteriis emundemur. | |
5917 | Tribue nos quaesumus ... et meritis. |
Tribue nos, quaesumus, domine, sanctae illius supplicatione foveri, ut eius semper et intercessionibus commendemur et meritis. | |
5918 | Tribue quaesumus domine ... egere subsidiis. |
Tribue, quaesumus, domine deus noster, ut donis interioribus fecundemur, ne exterioribus mereamur egere subsidiis. | |
5919 | Tribue quaesumus domine ... et gloriam. |
Tribue, quaesumus, domine, donis tuis libera nos mente servire, ut, intervenientibus sanctis tuis, munera, quae deferimus, et medelam nobis operentur et gloriam. | |
5920a | Tribue quaesumus domine ... cunctis transeat animarum. |
Tribue, quaesumus, domine, fidelibus tuis, ut ieiuniis paschalibus convenienter aptentur et suscepta sollemniter castigatio corporalis ad fructum cunctis transeat animarum. | |
5920b | Tribue quaesumus domine ... cunctarum transeat animarum. |
Tribue, quaesumus, domine, fidelibus tuis, ut ieiunio mensis septimi convenienter aptentur et suscepta sollemniter castigatio corporalis ad fructum cunctarum transeat animarum. | |
5921 | Tribue quaesumus domine ... clementer audiri. |
Tribue, quaesumus, domine, sanctos tuos et iugiter orare pro nobis et semper clementer audiri. | |
5922 | Tribue quaesumus domine ... gratia compleatur. |
Tribue, quaesumus, domine, sperantibus fidei et caritatis augmentum, ut, quod veritatis tuae dono promittitur, tua gratia compleatur. | |
5923 | Tribue quaesumus domine ... munera praeloquuntur. |
Tribue, quaesumus, domine, ut eum praesentibus immolemus sacrificiis et sumamus, quem venturae sollemnitatis pia munera praeloquuntur. | |
5924a | Tribue quaesumus domine ... nostrae devotionis affectus quo tecum est |
Tribue, quaesumus, domine, ut illuc tendat christianae <aliter> nostrae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. | |
5924b | Tribue quaesumus domine ut illuc ... nostra substantia. |
Tribue, quaesumus, domine, ut illuc semper tendat christianae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. | |
5924c | Tribue quaesumus domine ut per ... nostra substantia. |
Tribue, quaesumus, domine, ut per haec sacra, quae sumpsimus, illuc tendat nostrae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. | |
5924d | Tribue quaesumus omnipotens deus ut illuc tendat ... nostra substantia. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut illuc tendat christianae devotionis affectus, quo tecum est nostra substantia. | |
5925 | Tribue quaesumus omnipotens ... ad medelam. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut, beati Savini martyris tui atque pontificis suffragantibus meritis, haec nostra oblatio sit in conspectu tuo accepta et nobis proficiat ad medelam. | |
5926 | Tribue quaesumus omnipotens ... serviat unitati. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut, cuius doctrina populus tuus ad confessionem deitatis tuae est institutus, eius suffragantibus meritis, divinae serviat unitati. | |
5927 | Tribue quaesumus omnipotens ... veneramur infantiam. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut Innocentium sinceritatem possimus imitari, quorum tibi dicatam veneramur infantiam. | |
5928 | Tribue quaesumus omnipotens ... intercessione capiamus. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut natalitii nos dies beatae virginis et martyris tuae Agathae devotus laetificet, in quo, habente te adiutore, et terrena devicta sunt et adepta caelestia, ut, quod meritis consequi non valeamus, memoratae martyris tuae intercessione capiamus. | |
5929 | Tribue quaesumus omnipotens ... consequi mereamur. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut, sacro nos purificante ieiunio, sinceris quam mentibus postulamus, tuis beneficiis indulgentiam consequi mereamur. | |
5930 | Tribue quaesumus omnipotens ... proficiamus exemplo. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut sanctae virginis et martyris tuae Agathae sollemnitate laetemur et tantae fidei et castitatis proficiamus exemplo. | |
5931 | Tribue quaesumus omnipotens ... ad salutem. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut nos donis caelestibus satias, ita (in) beati Ioannis baptistae nativitate defendas praesidiis, ut, quod ille de filii tui nativitate praedicavit, nobis prosit ad salutem. | |
5932 | Tribue quaesumus omnipotens ... in nobis. |
Tribue, quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut omnes nationes veniunt, gaudentes, adorare Christum regem dominum natum, ita et haec praeclara lux habitet semper in nobis. | |
5933 | Tribue quaesumus omnipotens ... hostiam incontaminatam. |
Tribue, quaesumus, omnipotens et misericors deus, ut beatissimi confessoris tui Satyri digne venerabilem memoriam recensentes, eius obtentu, quod offerimus, fiat munus acceptum, qui se tibi per sanctae vitae munditiam obtulit hostiam vivam, hostiam sanctam, hostiam incontaminatam. | |
5934 | Tribulationem nostram quaesumus ... propitiatus averte. |
Tribulationem nostram, quaesumus, domine, propitius respice et iram tuae indignationis, quam iuste meremur, propitiatus averte. | |
5935 | Trinitas individua semper ... obtinere quietem. |
Trinitas individua, semper ubique patris maiestate diffusa, unius potentiae deum verum, a quo sancta regitur vel gubernatur ecclesia, quae nunc gentium barbararum afflictionibus pro suis membris in valle lacrimarum gemit angusta, cuius confessione sacerdotum integritas intima dolens fundit mente lamenta, ideo te, clementissime, indigni servuli iure legationis praesentis sacrificii uberes fundimus preces, quatenus impetrare clementiam tuam valeamus supplices, ut iam digneris fluctuantibus in adversis praebere suffragium nec plebs fidelis per infidelium discrimine, te opitulante, ullum patiatur habere dispendium, ut et dignitas regia fulgeat gentium de subiectione et regio, devictis hostibus, valeat obtinere quietem. | |
5936 | Trinitas vera et ... vestigiis coronemur. |
Trinitas vera et indivisa, deus summe et trine, qui inter Iulianum et Basilissam magnum et spiritale connubii foedus statuisti, quo una coniuncti in gratia, spiritu non carne fructificarent, praesta nobis, ut et spiritu ambulemus et desideria carnis non perficiamus, respuentes iurgia, amplectentes ac perficientes ea, quae ipse docuit, caritatis praecepta, ut, dum caritas dei, quae data est per spiritum sanctum, se in nostris diffuserit cordibus, exemplo martyrum Iuliani et Basilissae tuis inhaerendo vestigiis coronemur. | |
5937 | Tu domine semper ... converte iustitiam. |
Tu, domine, semper a nobis omnem remove pravitatem et ad tuam nos propitius converte iustitiam. | |
5938 | Tu esto quaesumus ... collator aeternae. |
Tu esto, quaesumus, domine, populi tui munimen et custos, tu vitae praesentis sustentatur et rector, tu collator aeternae. | |
5939 | Tu famulis tuis ... beneficia promereri. |
Tu famulis tuis, quaesumus, domine, bonos mores placatus institue, tu in eis, quod tibi placitum sit, dignanter infunde, ut et digni sint et tua valeant beneficia promereri. | |
5940 | Tu rege domine ... bonitate subsistat. |
Tu rege, domine, quaesumus, famulum tuum, tu guberna propitius, tu miseratus attolle, ut non, in homine sperando, deficiat sed, in divino munere confidendo, tua semper bonitate subsistat. | |
5941 | Tu semper quaesumus ... bonitate salvandam. |
Tu semper, quaesumus, domine, tuam attolle benignus familiam, tu dispone correctam, tu propitius tuere subiectam, tu guberna perpetua bonitate salvandam. | |
5942 | Tua domine medicinalis ... inhaerere mandatis. |
Tua, domine, medicinalis operatio famulum tuum illum ab omnibus clementer absolvat peccatis et tuis faciat semper inhaerere mandatis. | |
5943 | Tua domine muneribus ... adesse monstravit. |
Tua, domine, muneribus altaria cumulamus, illius nativitatem honore debito celebrantes, qui salvatorem mundi et cecinit adfuturum et adesse monstravit. | |
5944 | Tua domine propitiatione ... proficiat prosperitatem. |
Tua, domine, propitiatione et beatae Mariae semper virginis intercessione ad perpetuam atque praesentem haec oblatio nobis proficiat prosperitatem. | |
5945 | Tua domine protectione ... aptetur aeternis. |
Tua, domine, protectione confidens, benedictionem suppliciter imploratam, devota tibi familia consequatur, ut, tuo secura munimine, nec temporalibus destituatur auxiliis et bonis aptetur aeternis. | |
5946 | Tua domine quaesumus ... valeat carere. |
Tua, domine, quaesumus, sacramenta, quae sumpsimus, famulum tuum illum custodiant et contra diabolicos atque humanos tueantur semper incursus, ut per haec piae devotionis officia, terrenis desideriis et carnalis concupiscentiae excessibus, mitigatis, ad caelestem gloriam pervenire et aeternis suppliciis valeat carere. | |
5947 | Tua domine saginati ... redimatur incrementis. |
Tua, domine, saginati eucharistia, omnipotentem clementiam tuam laudare non cessamus, ut per festum beati praesulis Laudi, qui nobis est celeberrimus, et plebs tua a cunctis destituatur delictis et aethereis redimatur incrementis. | |
5948 | Tua domine sancta ... defensionis auxilium. |
Tua, domine, sancta libantes, et perfectae capiamus purgationis effectum et continuum divinae defensionis auxilium. | |
5949 | Tua domine sancta ... praesidia sentiamus. |
Tua, domine, sancta sumentes, suppliciter deprecamur, ut, quorum veneramur confessionem, praesidia sentiamus. | |
5950 | Tua domine sperantes ... tueantur incursus. |
Tua, domine, sperantes in te, quae sumpsimus, sacramenta custodiant et contra adversos tueantur incursus. | |
5951 | Tua nos domine ... purgantibus expiamur. |
Tua nos, domine, intercedente beato Simeone, sancta purificent, quia non, nisi iisdem purgantibus, expiamur. | |
5952 | Tua nos domine medicinalis operatio a cunctis eximat ... inhaerere mandatis. |
Tua nos, domine, medicinalis operatio a cunctis eximat clementer periculis et famulos tuos, in omnibus sacris officiis constitutos, faciat semper inhaerere mandatis. | |
5953a | Tua nos domine ... recta perducat. |
Tua nos, domine, medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et ad ea, quae sunt recta, perducat. | |
5953b | Tua nos domine medicinalis operatio et a nostris perversitatibus ... inhaerere mandatis. |
Tua nos, domine, medicinalis operatio et a nostris perversitatibus clementer expediat et tuis faciat semper inhaerere mandatis. | |
5954 | Tua nos domine ... iniquitate custodi. |
Tua nos, domine, protectione defende et ab omni semper iniquitate custodi. | |
5955 | Tua nos domine ... efficiat aptiores. |
Tua nos, domine, quaesumus, gratia et sanctis exerceat veneranda ieiuniis et caelestibus mysteriis efficiat aptiores. | |
5956 | Tua nos domine ... esse intentos. |
Tua nos, domine, quaesumus, gratia semper et praeveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos. | |
5957 | Tua nos domine ... clementia gubernemur. |
Tua nos, domine, quaesumus, pietate dispone, quia nullis egebimus adiumentis, si tuae providentiae clementia gubernemur. | |
5958 | Tua nos domine ... semper incursus. |
Tua nos, domine, sacramenta custodiant et contra diabolicos tueantur semper incursus. | |
5959 | Tua nos domine ... esse devotos. |
Tua nos, domine, sacramenta tibi reddant acceptos et beati Machuti supplicatio faciat esse devotos. | |
5960a | Tua nos misericordia deus et ... novitatis efficiat. |
Tua nos misericordia, deus, et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. | |
5960b | Tua nos misericordia deus per ... novitatis efficiat. |
Tua nos misericordia, deus, per haec sacramenta, quae sumpsimus, intercedente beato Bonifacio martyre tuo sociisque eius, et ab omni subreptione vetustatis expurget et capaces sanctae novitatis efficiat. | |
5961 | Tua nos quaesumus ... praestet efficiat. |
Tua nos, quaesumus, domine, miseratio gloriosa purificet et dignos, quibus sua beneficia praestet, efficiat. | |
5962a | Tua nos quaesumus ... nos pacatos. |
Tua nos, quaesumus, domine, sancta purificent et operationes suae perficiant nos pacatos. | |
5962b | Tua nos quaesumus domine ... (nos) perficiam esse placatos. |
Tua nos, quaesumus, domine, quae sumpsimus, sancta purificent et operationis suae remedio (nos) perficiam esse placatos. | |
5962c | Tua nos quaesumus domine ... sua) perficiam esse placatos. |
Tua nos, quaesumus, domine, sancta purificent et operationi(s) suae (operatione sua) perficiam esse placatos. | |
5963 | Tua sacramenta nos ... et aeternum. |
Tua sacramenta nos, deus, circumtegant et reforment simulque nobis temporale remedium conferant et aeternum. | |
5964a | Tua sancta nobis omnipotens deus et indulgentiam ... defensionis impendant. |
Tua sancta nobis, omnipotens deus, et indulgentiam praebeant et auxilium perpetuae defensionis impendant. | |
5964b | Tua sancta nobis omnipotens deus quae sumpsimus ... defensionis impendant. |
Tua sancta nobis, omnipotens deus, quae sumpsimus, et indulgentiam praebeant et auxilium perpetuae defensionis impendant. | |
5965 | Tua sancta sumentes ... sentiamus protectionem. |
Tua sancta sumentes, domine, suppliciter deprecamur, ut, cuius celebramus sollemnitatem, sentiamus protectionem. | |
5966 | Tua sancta sumentes ... continuata praesidia. |
Tua sancta sumentes, quaesumus, domine, ut beati Magni nos foveant continuata praesidia. | |
5967 | Tua sancta sumentes ... praesidia sentiamus. |
Tua sancta sumentes, suppliciter te, domine, deprecamur, ut, qui beati Leufredi confessoris tui atque abbatis festivitatem nostris quamvis indignis veneramur obsequiis, ipso pro nobis iugiter orante, praesidia sentiamus. | |
5968 | Tua sunt domine ... pariter conquiescat. |
Tua sunt, domine, alimonia, quibus in cottidiano victu ad sustentationem reficimur tuaque ieiunia, quibus carnem a lubrica voluptate, te praecipiente, restringimus; tu ad consolationem nostram vicissitudines temporum disposuisti, ut tempus edendi corpora nostra refectione sobria aleret et ieiunandi tempus ea in iustitiam tibi placitam faceret macerata; hanc hostiam, ob ieiunium triduanae macerationis a nobis oblatam, sanctificans dignanter assume et praesta placatus, ut sospita delectatione corporea mens ab iniquitatibus pariter conquiescat. | |
5969 | Tuae crucis sanctitas ... peccatis absolvat. |
Tuae crucis sanctitas nos, domine, quaesumus, in inventione illius a peccatis absolvat. | |
5970 | Tuae sanctificationis arcae ... Elizabeth visitare. |
Tuae sanctificationis arcae Mariae, domine deus, quae te novem mensibus in utero baiulavit, fac nos debita veneratione festa peragere, in qua ipse dignatus es clausum prophetam in utero Elizabeth visitare. | |
5971 | Tuam domine deprecor ... promissa perducant. |
Tuam, domine, deprecor clementiam, ut per haec mysteria ine famulum tuum interventu sanctae dei genitricis Mariae ab omnium peccatorum labe propitius emundes atque a cunctis adversitatibus protegas et aeternae felicitatis consortem efficias; famulos etiam et famulas tuas, quorum et quarum nomina tibi vivunt, pro quibus tuam misericordiam exoro, precibus omnium sanctorum tuorum a cunctis iniquitatibus exuant et ad sempiterna promissa perducant. | |
5972 | Tuam domine in ... baptismatis tinctione. |
Tuam, domine, in hac martyris tui Genesii sollemnitate gloriam praedicamus, quem et fidei indicem et consummatorem victoriae idem martyr promeruit invenire. Qui, prius fidei voto quam regenerationis praedictus sacramento, te unum et verum, culturis daemonum dando repudium, adsecutus est deum. Adclines te igitur precibus imploramus, ut haec inspirata a te nostrorum omnium vota subsequatur misericordia tua faciasque, ut, quos praevenisti credulitate, aeterna remuneres ex mercede; huius martyris suffragio praeveniens defunctos ad requiem, cuius cor praeventum est prius fide quam baptismatis tinctione. |
|
5973 | Tuam domine quidem ... opera bona. |
Tuam, domine, quidem pacem assiduis praeconiis immolamus, quia tu es pax vera, qui pacificas universa, et tua pace commemorantia omnia perseverant in opera bona. | |
5974 | Tuam proni domine ... praestare defunctis. |
Tuam proni, domine, immensam quaesumus maiestatem, quem unum et verum deum praedictus martyr, scientia pollens, studio colens, virtute flagrans, passione triumphans, commissae sibi catervae et verbo praedicavit et sanguine. Tribue nobis, quod illi tribuisti, et virtutibus salubriter erigi et adversitatibus non noceri, quo, huius martyris beneficio fidelium favens votis, requiem iubeas praestare defunctis. |
|
5975a | Tueatur domine dextera ... futura proficiat. |
Tueatur, domine, dextera tua populum deprecantem, purificet sustentet, ut consolatione praesenti ad bona futura proficiat. | |
5975b | Tueatur quaesumus domine ... bona proficiat. |
Tueatur, quaesumus, domine, dextera tua populum deprecantem et, purificatum, dignanter erudiat, ut consolatione praesenti ad futura bona proficiat. | |
5976 | Tuere clementissime domine ... periculis eruamur. |
Tuere, clementissime domine, precibus beati apostoli tui Bartholomaei oves, tuo sanguine redemptas, ab omnibus malis, ut, eius festivitatem celebrantes, a cunctis periculis eruamur. | |
5977 | Tuere domine famulos ... tueantur incursus. |
Tuere, domine, famulos tuos omnesque, cum eis in te sperantes, quae sumpsimus, sacramenta custodiant et contra omnes adversitatum tueantur incursus. | |
5978 | Tuere domine plebem ... indesinenter exspectant. |
Tuere, domine, plebem tuam et beatorum apostolorum defende subsidiis; tui famuli famulaeque sunt, domine, tibique subiecti; benedictiones tuas iugiter assequantur, quas suppliciter et indesinenter exspectant. | |
5979 | Tuere domine plebem ... promptius incitetur. |
Tuere, domine, plebem tuam et, sacram sollemnitatem recolentem, caelestis gratiae largitate prosequere, ut, visibilibus adiuta solatiis, ad invisibilia bona promptius incitetur. | |
5980 | Tuere domine populum ... dominetur iniquitas. |
Tuere, domine, populum tuum et ab omnibus peccatis clementer emunda, quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. | |
5981 | Tuere domine populum ... et corporis. |
Tuere, domine, populum tuum et, salutaribus praesidiis semper adiutum, beneficiis attolle continuis et mentis et corporis. | |
5982 | Tuere domine quaesumus ... gaudeant sempiternis. |
Tuere, domine, quaesumus, famulos tuos et, a terrenis erroribus expeditos, ad virtutum tuarum fac instituta proficere sicque temporalibus auxiliis foveantur, ut magis gaudeant sempiternis. | |
5983 | Tuere domine quaesumus ... voluntate famulemur. |
Tuere, domine, quaesumus, famulos tuos, ut, a peccatis omnibus abstinentes, prompta tibi voluntate famulemur. | |
5984a | Tuere domine quaesumus ... supplicatione confisum. |
Tuere, domine, quaesumus, populum tuum, et mysterii participatione renovatum et continua sanctorum martyrum tuorum Marcelli et Apulei supplicatione confisum. | |
5984b | Tuere domine quaesumus ... supplicatione protectum. |
Tuere, domine, quaesumus, populum tuum, et mystica iugiter participatione renovatum et continua sanctorum confessorum supplicatione protectum. | |
5985 | Tuere domine supplices ... pervenire concede. |
Tuere, domine, supplices tuos, sustenta fragiles, purga terrenos et, inter mortalium tenebras mortales ambulantes, tua semper luce vivifica atque, a malis omnibus clementer ereptos, ad summa bona pervenire concede. | |
5986 | Tuere familiam tuam ... instituta custodiat. |
Tuere familiam tuam, quaesumus, domine, paschali mysterio gloriantem, ut, cuius salutarem fidei veneratur originem, iugiter instituta custodiat. | |
5987 | Tuere me domine ... defende periculis. |
Tuere me, domine, deprecor, tua sancta sumentem, et per hoc salutare mysterium ab omnibus absolve peccatis et a cunctis defende periculis. | |
5988 | Tuere nos domine ... potenter effectu(m). |
Tuere nos, domine, divinis propitius sacramentis et, ut his congrue famulemur, eorum praesta potenter effectu(m). | |
5989 | Tuere nos domine ... confidimus patronorum. |
Tuere nos, domine, precibus sancti Laurentii martyris tui ut gratia tua semper mereamur augeri, qui talium praesidiis confidimus patronorum. | |
5990 | Tuere nos domine ... iniquitate defende. |
Tuere nos, domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et ab omni propitius iniquitate defende. | |
5991 | Tuere nos domine ... absolve peccatis. |
Tuere nos, domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et ab omnibus propitius absolve peccatis. | |
5992 | Tuere nos domine ... defende periculis. |
Tuere nos, domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et meritis sanctorum tuorum illorum ab omnibus absolve peccatis et a cunctis defende periculis. | |
5993 | Tuere nos domine ... miserante cessare. |
Tuere nos, domine, quaesumus, tua sancta sumentes, et terram, quam vidimus nostris iniquitatibus trementem, superno munere firma, ut mortalium corda cognoscant a te indignante talia flagella prodire et te miserante cessare. | |
5994 | Tuere nos misericors ... guberna praesidiis. |
Tuere nos, misericors deus, et beati Andreae apostoli tui, cuius natalicia praevenimus, semper guberna praesidiis. | |
5995 | Tuere propitius domine ... devota percipiat. |
Tuere propitius, domine, quaesumus, familiam tuam et, quam benigna defensione non deseris, propensius tibi redde subiectam, ut gratiam tuam, quam sumit indebita, copiosius devota percipiat. | |
5996 | Tuere quaesumus domine ... et sacris semper attolle praesidiis sanctique martyris tui ac regis Edwardi interventione quem moderna tempestate humanae notitiae intimare voluisti a peccatorum omnium periculis expeditam aeternae felicitatis |
Tuere, quaesumus, domine, familiam <tuam> et sacris semper attolle praesidiis sanctique martyris tui ac regis Edwardi interventione, quem moderna tempestate humanae notitiae intimare voluisti, a peccatorum omnium periculis expeditam, aeternae felicitatis redde consortem. | |
5997 | Tuere quaesumus domine ... instrue disciplinis. |
Tuere, quaesumus domine, familiam tuam et spiritalibus instrue disciplinis. | |
5998 | Tuere quaesumus domine ... largiente consequamur. |
Tuere, quaesumus, domine, familiam tuam, ut salutis aeternae remedia, quae, te adspirante, requirimus, te largiente, consequamur. | |
5999 | Tui domine perceptione ... liberemur insidiis. |
Tui, domine, perceptione sacramenti (et) a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. | |
6000 | Tui nobis domine ... tribuat unitatem. |
Tui nobis, domine, communio sacramenti et purificationem conferat et tribuat unitatem. |