Supplices te rogamus ... munera sortiamur.

CO
5688
Page number
IX. 72

Supplices te rogamus, clementissime deus, ut, sancto tuo Andrea apostolo ac martyre obtinente, tuae cognitionis gratiam uberiori copia atque eminentiori perspicacia consequamur.
Nec enim, hoc rogantes, eodem interveniente, nos adepturos esse diffidimus, quem tanto tuae dilectionis calore succensum agnoscimus, ut non solum eis, qui, eo praedicante, in te credebant, salutaria verbi pocula ministraret sed ipsum quoque impiissimum Aegeam persecutorem, ut ab idolorum vanissimo cultu recederet et te verum deum agnosceret, piis orationibus, ut suaderet, constanter admoneret. Verum quia nefarius ille ac perfidus gratiam tuae cognitionis, quam caeca superbaque mente contempsit, quia non meruit, utique nec accepit.
Praesta nobis humillimis famulis tuis, ut, qui te dominum, tuo dono credentes, agnoscimus et, agnoscentes, fatemur, a te numquam penitus recedamus sed, dum tibi soli subicimur tibique fideliter inhaeremus, aeternitatis tuae munera sortiamur.