Tempus hoc sacratissimum ... donavit exemplum.

CO
5879
Page number
IX. 173

Tempus hoc sacratissimum, fratres dilectissimi, trementi devotione ac sollicitudine celebremus, quo dominus noster quadraginta dierum vel noctium cursum absque ullo esus, iuvamine sub indumento corporis ieiunavit. Nam, sicut reliquo anni tempore ieiunare praemium est, ita in his diebus non ieiunare peccatum est. Illa enim voluntaria sunt ieiunia, ista necessaria; illa de arbitrio, ista veniunt de mandato; ad illa denique invitamur, ad ista compellimur. Precemur ergo dominum, ut nobis ieiuniorum dies tribuat ad profectum, iungente desiderio, qui ita in eis salutis congruae donavit exemplum.