Subiuga, deus, nostras tuo iugo cervices, ut onus tuum, quod amantibus leve est, ita optabili devotione feramus, sicut Iacobus apostolus tuus, innexa collo suo fune, ad passionem tractus est laetabundus, ut, sanctificans haec, quae tibi offerimus, nos ipsos benedicas perceptione hostiae huius.