Suscipe quaesumus spiritus ... consortio patiaris.

CO
5841
Page number
IX. 156

Suscipe, quaesumus, spiritus sancte, omnipotens deus, sacrificia, te auctore instituente, decreta, quo illibatae virginis in utero quondam membra, in qua verbum caro fieret, quibus hoc rite sacrificium competeret, immaculata formasti.
In cuius haec similitudinem corporis et sanguinis munera ingerimus et, ut plenitudinem debitae sanctificationis, te ditificante, obtineant, supplicamus, quia tu vere ille ignis es, qui patrum nostrorum acceptans sacrificia divinitus consumpsisti.
Quemadmodum Eliae quoque victimam, aquis circumfluentibus natitantem, cum lapidibus et lignis exurens, etiam madefacti pulveris rivulos, calore inconsummabili arefactos, inaestimabiliter assumendo finisti, simili nunc, quaesumus, has hostias dignatione suscipias, divinitatis tuae igne salvifico omnium peccatorum nostrorum affectionem exurens atque ad percipiendam caelestis cibi potusque substantiam vivificans corda mortalium et in custodiam nostri deputans sanctorum multitudinem angelorum, numquam nos eorum privari consortio patiaris.