Tibi domine sancte ... suavitatis adscendant.

CO
5890
Page number
IX. 178

Tibi, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, meae devotionis hostiam suppliciter immolo et, licet indignis meis manibus offerantur, quae nec invocatione tui nominis dignus sum, tamen, quia per sanctum atque sanctificatum filii tui nomen offeruntur, hoc oro pariterque deprecor clementiam tuam, ut sicut incensum in conspectu tuo cum odore suavitatis adscendant.