Te domine Iesu ... lapidaretur orabat.

CO
5862
Page number
IX. 166

Te, domine Iesu Christe, benedicimus teque laudamus, qui tam beatum tamque perfectum martyrem tuum Stephanum tui imitatione fecisti, ut, quod etiam in reliquis sanctis rarum atque difficile est, sic persecutionis tormenta portaret, ut ultionis vota de persequentibus non haberet et eorum impunitatem intrepide in persecutione peteret, quorum impietatem inter saxa sentiret. Utique, cum illi lapides mitterent super eum, ille pro eis preces fundebat ad deum: “domine Iesu, ne statuas illis hoc ad peccatum.” Certabat impatientia cum indulgentia. Illi vulnera inferre, iste odia non referre. Illi doloribus non cedere, iste pro hostibus supplicare. Postremo erat in benignitate martyris, quod non erat in voluntate carnificis; nolle hos puniri, per quos se videbat coronari.
Haec igitur tam gloriosa pietas, tam perfecta benignitas, quae pro illis preces fundebat, credentium populorum vota commendet, fidelium spem confortet, sperantium necessitates adiuvet, supplicantium culpas excuset et pro ecclesiae unitate et pace catholicae plebis invigilet. Hic semper pro subiectis, dum rogat, obtineat, qui pro inimicis, dum lapidaretur, orabat.