Spes certa credentium ... iubeas angelorum.

CO
5512
Page number
VIII. 271

Spes certa credentium, dominator domine deus, qui peccatores salvare venisti, non perdere, tuam omnipotentiam supplices flagitamus, ut sanctorum tuorum illorum meritis nos ab omnibus purges delictis et, sicut illi in caelis cum angelis tuis laetantur, sic nos facias dignos in tuo adstare conspectu ipsique apud te pro nobis intercessores exsistant et defunctorum fidelium tua miseratio requiem aeternam concedat.
Miserere etiam indigno mihi et omnibus, pro quibus te supplex expostulo, perpetuamque requiem tribue famulis tuis illis et omnibus fidelibus defunctis, ut, in Abrahae gremio collocati, et nunc poenas evadant inferorum et resurrectionis tempore coetibus eos sociari iubeas angelorum.