Suscipe clementissime pater ... actionibus exsequamur.

CO
5716
Page number
IX. 87

Suscipe, clementissime pater, hostias placationis et laudis benigne, quas tibi offero ego indignus famulus tuus, quem ad ordinem sacerdotii promovere dignatus es, et, ut tibi servitus mea complaceat, tua in me misericorditer dona conserva, qui pro sacerdotibus, mihi in hoc opus commissis, postulare studeo; tu scis figmentum nostrum, tu scis omnia, quae egimus in conspectu tuo et in conspectu sanctorum tuorum, qui non vis mortem peccatorum sed ut convertantur et vivant; respice in nos, domine, per merita et intercessionem beatissimi apostoli tui Petri et miserere nostri, quia tu es clemens et misericors deus; perfice, domine, benignus in nobis, ut, quae sacris mysteriis profitemur, piis actionibus exsequamur.