Te omnipotens Christe ... adversarius erubescat.

CO
5869
Page number
IX. 169

Te, omnipotens Christe Iesu, tota mentis devotione veneramur, te omnium dominum fideli servitutis obsequio excolimus. Te coaeternum sancto patri et sancto spiritui, manente in singulis aequali sempiternaque deitate, unum in Trinitate deum indivise confitentes, laudamus, benedicimus et exsultamus. Qui multimoda miseratione igne tuo sanctorum martyrum corda inflammans, veritatis tuae testes esse fecisti. Cuius potissimum fuit sacrilegium horrere quam carcerem, poenas petere quam timere, mortem rapere quam vitare, eius proculdubio fuit animae te amare et damnum corporis non pavere.
Unde inter ceteras magnificas urbes, quas cruor sanctorum fusus illustrat, maximum huic civitatulae dignatus es conferre suffragium, ut ipsa vix, omnium in sacerdotio caput, inclita Roma, martyrum numero nostram queat superare Caesaraugustam. Dum illa utique caput geminum beat apostolorum triumpho et ista una ex membris novem simul et decem martyrum victorias titulo cum corporibus servat uno.
Quorum apud te intercessio cives saepe ab infestatione defendit et hostes cum ultione fugavit. Non nos, domine, iactantiae tumor ista narrare compellit nec ventus hoc a nobis exigit vanitatis sed zelus amoris tuam cogit edicere laudem, quia haec omnia non a nobis sunt facta sed nobis tua miseratione concessa. Hic nempe merentur exaudiri supplici oratione precantes; hic praestantur gaudia tribulatis, securitas anxiis, medela languidis, salus integerrima furiosis; et, dum martyrum laetaris implere suggessa, potentialiter impertiris oppressis remedia. Illorum ergo recordaberis meriti, ne nostri recorderis errati. Illi ad nos, te tribuente, perferant tua, qui detulerunt ad te nostra. Sicque eorum obtentu gratia tua transgredi nos faciat humanam naturam, ut mens tibi nostra cum corpore inoffense deserviat et victum se semper a tuis famulis adversarius erubescat.