Te domine Christe ... pervenire perfectam.

CO
5860
Page number
IX. 165

Te, domine, Christe Iesu, te deum, pluraliter homines salvantem, et hominem, in deo singulariter potentem, invocamus, laudamus, rogamus; adsis, ut parcas, miserearis, ignoscas; des in corde vota, quae compleas; des in ore verba, quae exaudias; des in opere facta, quae benedicas. Non petimus renovari nobis, sicut in hac die olim acta est, corporalem nativitatem tuam sed petimus incorporati nobis invisibilem divinitatem tuam. Quod praestitum est carnaliter sed singulariter tunc Mariae, nunc spiritaliter praestetur ecclesiae, ut te fides indubitata concipiat, te mens de corruptione liberata parturiat, te semper anima virtute altissimi obumbrata contineat. Ne discedas a nobis sed procedas ex nobis.
Sis revera Emmanuel noster, nobiscum deus. Digneris manere in nobis et pugnare pro nobis. Te enim pugnante, nos vincimus. Solve nos, quaesumus, pannis putribus peccatorum, qui te pro peccatis nostris dignatus es putredine ligari pannorum. Lac tuum ecclesiae tuae parvulos nutriat. Adeo infirmos delicatus olerum cibus pascat, ut ad percipiendum fortiorem ac solidum cibum validiores cottidie vires crescant. Et ita noverimus defecatam voluntatem et fidem habere firmissimam, ut iugiter enitamur auxilio tuo ad vitam pervenire perfectam.