Te omnipotens deus ... regione vivorum.

CO
5870
Page number
IX. 170

Te, omnipotens deus, apud quem est immensa misericordia et copiosa redemptio, deprecamur, ut animam famuli tui illius, cuius depositionis diem celebramus, si quae in eo sunt maculae peccatorum, iubeas emundari, ut, peccatorum venia indulta, sine fine mereatur gaudere in regione vivorum.