Solve salvator noster ... percipere fructum.

CO
5511
Page number
VIII. 270

Solve, salvator noster et domine, nostrorum vincula peccatorum, qui olim resolvisti per Sebastianum martyrem tuum os ancillae tuae Zoe ad loquendum, ut nomina tam offerentium quam defunctorum, quae nostrorum sunt ore prolata, aeterna sint in adnotatione adfixa, quo, sicut illa per praedicamentum praedicti martyris te meruit cognoscere Christum, sic nos mereamur, eodem pro nobis suffragante, paenitentiae percipere fructum.