Suscipe, quaesumus, domine Iesu, omnipotens deus, sacrificium laudis oblatum, quod pro tua hodierna incarnatione a nobis offertur, et per eum sic propitiatus adesto, ut superstitibus vitam, defunctis requiem tribuas sempiternam; Nomina, quorum sunt recitatione complexa, scribi iubeas in aeternitate, pro quibus apparuisti in carne.