Tibi, domine deus meus, meae devotionis hostias immolo, hoc oro pariterque deprecor clementiam tuam, ut me, sacrificium tuum mortificatione vitae carnalis effectum, in odorem suavitatis accipias ac moribus, quibus professioni meae congruam, instituas et, quem sanctae compunctionis ardore ab hominum ceterorum proposito segregasti, etiam a conversatione carnali atque ab immunditia actuum terrenorum, infusa mihi caelitus sanctitate, discernas, ut omnia terrena despiciam et caelestia appetam.