Te domine Iesu ... semper oremus.

CO
5863
Page number
IX. 166

Te, domine Iesu Christe, in praecursoris tui nativitate laudamus; te in eius praedicatione admirabiliter extollimus; te in illius morte, quantum humana valet pusillitas, voce, qua possumus, honorificamus. Cuius nativitate ubera reserasti senilia et patris linguam, quam incredulitas nexuerat, absolvisti; cuius praedicatione te adesse terris discipuli crediderunt et populi, qui illis praestaret salutem saluberrimam, audierunt; cuius morte veritas patuit et mens belluina, quod in se latebat, occultare non valuit.
Huius ergo precibus dignare inspirare nostris cordibus, ut, caelorum regnum appropinquare credentes, te semper paenitendo rogemus, tibi preces lacrimabili corde fundamus, tua promissa confidenter speremus, ut, mundata mente nostra a pollutione delicti, spiritum tuum sanctum, quem in columbae adventu sub illius manibus suscepisti, venire in nobis et manere eum sentiamus nobiscum ac filium dei te dilectissimum voce, qua ipse audivit, audiamus et aequalem patri cum spiritu sancto confiteamur, credamus et semper oremus.