Te te igitur ... adeptos congaudeant.

CO
5876
Page number
IX. 172

Te te igitur, summe et admirabilis deus, totis praecordiis deprecamur, ut, qui beatissimo Thomae ad sagacitatem inquirendi accommodas et fide credentibus inspiras, nobis et indulgentiam peccaminum tribuas et donis tuis inspirando praevenias. Quique sanctissimi Thomae dubitatione nos roboras, eius, quaesumus, merito nos in fide ita stabiles operibus solida, ut, iudicante te, digne invenias, quos coronandos aetherea sustollas in atria, quatenus et fidelium servorum tuorum acceptes libamina, quae hodierno die plebs tibi deo nostro mente offerunt grata et, pro quibus te submisso obsecrant capite, tuae pietatis clementiam esse adeptos congaudeant.