Moeller, Eugenius OSB – Clément, Ioannes Maria – Coppieters ‘t Wallant, Bertrandus: Corpus orationum.
Brepols, Turnhout 1993–2004. (Corpus Christianorum Series Latina 160 A–M)
2501 | Exaudi nos deus ... benignus largire. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, et in consortio nos divinorum sacrificiorum dignanter admitte ac pacem tuam benignus largire. | |
2502 | Exaudi nos deus ... largitate securum. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, et, intercedente beato martyre tuo illo, populum tuum et ab iracundiae tuae terroribus libera et misericordiae tuae fac largitate securum. | |
2503 | Exaudi nos deus ... ad medelam. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, et, intercedente beato illo apostolo tuo, quae pro illius veneranda gerimus passione, nobis proficiant ad medelam. | |
2504 | Exaudi nos deus ... pro nobis. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, et, quia nostrae voces non merentur audiri, sancti Germani confessoris tui atque pontificis interventio, quaesumus, sit accepta pro nobis. | |
2505 | Exaudi nos deus ... in capite. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, ut per haec sacrosancta mysteria in totius ecclesiae confidamus corpore faciendum, quod eius praecessit in capite. | |
2506 | Exaudi nos deus ... in futuro. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, ut per huius sacramenti virtutem a cunctis nos mentis et corporis hostibus tuearis, gratiam tribuens in praesenti et gloriam in futuro. | |
2507 | Exaudi nos deus salutaris noster ut sancti Gorgonii ... erudiamur affectu. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, ut, sancti Gorgonii sollemnitate celebrata, piae devotionis erudiamur affectu. | |
2508 | Exaudi nos deus salutaris noster ut sicut de sanctae ... erudiamur affectu. |
Exaudi nos, deus salutaris noster, ut, sicut de sanctae Caeciliae festivitate gaudemus, ita piae devotionis erudiamur affectu. | |
2509 | Exaudi nos domine ... attolle praesidiis. |
Exaudi nos, domine, clamantes ad te, et, quos non deseris sacramentis, necessariis attolle praesidiis. | |
2510 | Exaudi nos domine ... retinere constantiam. |
Exaudi nos, domine deus noster, cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantes, ut, quorum celebramus triumphos, possimus retinere constantiam. | |
2511 | Exaudi nos domine ... recidant servitutem. |
Exaudi nos, domine deus noster, et a pravitatibus mundi tuorum discerne corda fidelium, ut, qui dominum sua voce pronuntiant, in diabolicam non recidant servitutem. | |
2512 | Exaudi nos domine ... securitatis inveniat. |
Exaudi nos, domine deus noster, et ecclesiam tuam, inter mundi turbines fluctuantem, clementi gubernatione moderare, ut tranquillo cursu portum perpetuae securitatis inveniat. | |
2513 | Exaudi nos domine ... laetificas sacerdotem. |
Exaudi nos, domine deus noster, et, humanae iniquitatis oblitus, divinae solius misericordiae recordare. Exaudi, quaesumus, dum peccare nos pateris, dum emendare nos praecipis, dum rogare permittis, dum patientia redditum quaerendae correctionis exspectas, dum iustitia metum futurae discussionis insinuas, dum misericordia locum evadendae mortis ostendis. Inveniant ante oculos tuos sacrificia nostra gratiam, peccata veniam, vulnera medicinam, suspiria pietatem, flagella consolationem, lamenta temperiem, tempora quietem, officia dignitatem, vota mercedem. Mereatur petitio effectum, contritio solatium, consecratio sacramentum. Oblatio sanctificatione pinguescat, trepidatio securitate discedat, benedictio salubritate proficiat, ut in omnibus multiplici pietate, tua gratia redundante, erigas plebem, dum laetificas sacerdotem. |
|
2514a | Exaudi nos domine ... regatur auxilio. |
Exaudi nos, domine, et iter famuli tui illius inter vitae huius pericula tuo semper regatur auxilio. | |
2514b | Exaudi nos domine deus ... semper protegatur auxilio. |
Exaudi nos, domine deus noster, et viam famuli tui illius in salutis dignare prosperitate dirigere, ut ad omnes varietatum casus saecularium tuo semper protegatur auxilio. | |
2515 | Exaudi nos domine ... praesta pacem. |
Exaudi nos, domine, et praesta, quam te petimus, pacem tuam perfectam de caelis; da nobis hodie pacificum quoque hunc diem et ceteris diebus vitae nostrae praesta pacem. | |
2516 | Exaudi nos domine ... hominem liberandum. |
Exaudi nos, domine redemptor noster, beata tempora celebrantes, quibus tua caelestis aeternitas, humanis infusa pectoribus, assumpsit hominem liberandum. | |
2517 | Exaudi nos domine ... mereamur illaesi. |
Exaudi nos, domine, sancte pater, aeterne omnipotens deus, et secundum magnam misericordiam tuam, quam non negas pura merite petentibus, orationes omnium accepta propitius. sanctifica ergo preces nostras, quas supplices ad te humilesque effundimus, et in affectum bonum nostri cordis desideria dignare convertere. Concede, domine, ieiunium nostrum ita inculpabile apud te inveniri, ut numquam diaboli laqueis teneamur adstricti sed a peccatis nostris immaculati inveniamur ac liberi, quo, tam anima quam corpore praeparati, sancto altario tuo ministrare mereamur illaesi. |
|
2518 | Exaudi nos domine ... deus et his oblationibus precibusque susceptis praesentiae tuae virtutem intersere ut quod singuli ad maiestatis tuae obtulerunt honorem cunctis proficiat |
Exaudi nos, domine, sancte pater, omnipotens <aeterne>deus, et his oblationibus precibusque susceptis praesentiae tuae virtutem intersere, ut, quod singuli ad maiestatis tuae obtulerunt honorem, cunctis proficiat ad salutem. | |
2519 | Exaudi nos domine ... pietate salvifica. |
Exaudi nos, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, et meritis sive intercessionibus sancti antistitis tui Germani episcopi hanc plebem tuam tua miseratione custodi, benignitate conserva, pietate salvifica. | |
2520 | Exaudi nos domine sancte ... semper protegatur auxilio. |
Exaudi nos, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, et viam famuli tui illius in salutis tuae prosperitate dispone, ut inter omnes viae huius varietates tuo semper protegatur auxilio. | |
2521 | Exaudi nos domine ... praesidiis mereamur. |
Exaudi nos, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, qui per beatae Mariae sacri uteri divinae gratiae obumbrationem universum mundum illuminare dignatus es; maiestatem tuam supplices exoramus, ut, quod nostris meritis non valemus obtinere, eius adipisci praesidiis mereamur. | |
2522 | Exaudi nos domine ... liberare digneris. |
Exaudi nos, domine, sempiterna Trinitas, deus, qui propter hominum peccata carnem assumere dignatus es. Dies enim octava est a tua nativitate, quo circumcisionem domini nostri Iesu Christi filii tui posuisti pro nobis et regnum idolatriae destruxisti, viam veritatis docuisti, legem implesti, Ioseph et Maria in eremo satiasti. Te obsecramus, domine, ut a peccatis huius saeculi nos liberare digneris. | |
2523a | Exaudi nos miserator ... dona concede. |
Exaudi nos, miserator et misericors deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. | |
2523b | Exaudi nos omnipotens ... dona concede. |
Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, et continentiae salutaris propitius nobis dona concede. | |
2524 | Exaudi nos misericors ... sperare promissum. |
Exaudi nos, misericors deus, et da mentibus nostris, quo redemptor noster conscendit, attolli, ut secundo mediatoris adventu manifesto munere capiamus, quod nunc audemus sperare promissum. | |
2525 | Exaudi nos misericors ... lumen ostende. |
Exaudi nos, misericors deus, et mentibus nostris gratiae tuae lumen ostende. | |
2526 | Exaudi nos misericors ... mente tractare. |
Exaudi nos, misericors deus, et redemptionis nostrae subsidia devota nos effice semper mente tractare. | |
2527 | Exaudi nos omnipotens ... aptes aeternam. |
Exaudi nos, omnipotens deus, et familiae tuae corda, cui perfectam baptismi gratiam contulisti, ad promerendam beatitudinem aptes aeternam. | |
2528 | Exaudi nos omnipotens ... operatione mundari. |
Exaudi nos, omnipotens deus, et famulos tuos, quos fidei christianae primitiis imbuisti, huius sacrificii tribuas operatione mundari. | |
2529 | Exaudi nos omnipotens ... tuere praesidiis. |
Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, et sanctorum tuorum nos ubique tuere praesidiis. | |
2530 | Exaudi nos omnipotens ... tradidit me.” |
Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, et visitationem tuam conferre dignare super hunc famulum tuum illum, quem diversa vexat infirmitas; visita eum, sicut visitare dignatus es socrum Petri puerumque centurionis et Tobiam et Saram famulos tuos per angelum tuum sanctum Raphael; ita, ut eum restituas ad pristinam sanitatem et mereatur in atrio domus tuae dicere: “Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me.” | |
2531 | Exaudi nos omnipotens ... praepares mansionem. |
Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, ut famulo tuo illi, cuius memoriam agimus, praemia vitae aeternae concedas et lucis ac refrigerii cum fidelibus tuis praepares mansionem. | |
2532 | Exaudi nos omnipotens ... reddat acceptos. |
Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, ut nos beati martyris tui atque pontificis illius dies natalis excipiat, qui et glorificationis suae iucunditatem nobis infundat et tibi nos reddat acceptos. | |
2533 | Exaudi nos omnipotens ... potius impleatur. |
Exaudi nos, omnipotens et misericors deus, ut, quod nostro ministratur officio, tua benedictione potius impleatur. | |
2534 | Exaudi nos sancte ... sempiterna possideat. |
Exaudi nos, sancte pater, omnipotens aeterne deus, ut, his sacris muneribus placatus, animas omnium famulorum tuorum diaconorum redemptio sempiterna possideat. | |
2535 | Exaudi omnipotens deus ... atque defende. |
Exaudi, omnipotens deus, deprecationem nostram pro famulo tuo illo, qui in honorem sancti ac beatissimi illius oblationem tibi offert, ut per eius merita vota perficias; petitiones eius adscendant ad aures clementiae tuae et descendat super eum pia benedictio tua, ut sub umbra alarum tuarum protegatur et orationes nostrae, te propitiante, non refutentur, sed in omnibus auxiliare atque defende. | |
2536 | Exaudi omnipotens deus ... pace refrigera. |
Exaudi, omnipotens deus, nos famulos tuos, ad te in tribulatione clamantes, et libera nos de angustiis et de tribulationibus multis; accepta, piissime deus, pro nostrorum remedio hoc sacrificium et concede his tuae pietatis praemium sempiternum; offerentium nomina in libro vitae praenota et defunctorum animas in pace refrigera. | |
2537 | Exaudi populum supplicantem ... largire propitius. |
Exaudi populum supplicantem, misericors deus, et beatae Honorinae virginis et martyris tuae patrocinio, cuius merita veneratur, gratiam tuam ei largire propitius. | |
2538 | Exaudi preces familiae ... donante serventur. |
Exaudi preces familiae tuae, omnipotens deus, et praesta, ut sancta haec, quae a te sumpsimus, incorrupta in nobis, te donante, serventur. | |
2539 | Exaudi quaesumus domine ... deiciantur inviti. |
Exaudi, quaesumus, domine, ecclesiam tuam, non solum paganorum percussionibus attritam sed etiam christianorum pravitatibus afflictam, et concede propitius, ut, qui terrenae recusant subdi potestati, dextera tuae maiestatis citius deiciantur inviti. | |
2540 | Exaudi quaesumus domine ... consequi mereamur. |
Exaudi, quaesumus, domine, gemitum populi supplicantis, ut, qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium sed misericordiam consequi mereamur. | |
2541 | Exaudi quaesumus domine ... et pacem. |
Exaudi, quaesumus, domine, supplicum preces et confitentium tibi parce peccans, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. | |
2542 | Exaudi quaesumus omnipotens ... valeat pervenire. |
Exaudi, quaesumus, omnipotens deus, preces nostras, quas in conspectu pietatis tuae effundere praesumimus, suppliciter deprecantes, ut famulum tuum, in tua misericordia confidentem, benedicas et omnia eius peccata dimittas tuaque eum protectione conserves, ut possit tibi dignus fieri et ad aeternam beatitudinem valeat pervenire. | |
2543 | Exaudi quaesumus domine ... sollemnia celebramus. |
Exaudi, quaesumus, domine, preces servorum tuorum, ut sanctorum martyrum Crispini et Crispiniani meritis tuam consequamur gratiam, quorum sollemnia celebramus. | |
2544 | Exaudiat vos dominus ... profutura concedat. |
Exaudiat vos dominus deus noster et pro sua quemque necessitate clamantem benignus adspiciat; solatia propitius administret, quae humana poscit infirmitas; peccata, quae adversantur, avertat; pariterque corporibus vestris et mentibus semper profutura concedat. | |
2545 | Excellentissimam tuae maiestatis ... devotione sumamus. |
Excellentissimam tuae maiestatis imploramus potentiam, sancte deus, qui virginem tuam Columbam et in amphitheatro, bestia obsequente, glorificas et post in consummatione passionis, emissa de caelis voce, confirmas, ut has tibi iubeas propitius oblatas hostias intueri atque caelestis benedictionis sanctifices largitate ac praestes, ut omnes, pro quibus haec offertur oblatio, et lucrum tui sanguinis simus et pretium nostrae redemptionis plenissima devotione sumamus. | |
2546 | Excelsae maiestatis domine ... discidii simultate. |
Excelsae maiestatis domine et rex omnium saeculorum, qui, legis tuae amore flagrantes, Macchabaeos martyrii gloria decorasti quique beatissimum Felicem felicitate aeterna donasti, dum, praeceptis evangelicis oboediendo, proprio eliminavit e solo, illo te in poenis praedicavit ardore, quo et praedicti Macchabaei pro patrum legibus effuderunt sanguinem proprium, te petimus et rogamus, ut et, illis intercedentibus, in caritate totam impleamus legem et, hoc martyre tuo suffragante, aeterna potiti pace, in nullo utamur antiqui serpentis discidii simultate. | |
2547 | Excelse caelorum deus ... sacrificiis nostris. |
Excelse caelorum deus ac domine, qui martyris tui Valeriani voluntatem per angelum sciscitare dignatus es, ut per eundem, quam voluisset, insinuaret petitionem effectumque capere mereretur ex fide, quod et obtinere promeruit enitendo pro fratris salvatione, per eandem tui angeli precem quaesumus, ut nostris petitionibus placabilem accommodes aurem et, per quem visitasti illorum iam credula pectora, per eum corda nostra iubeas mederi infirma et, per quem illorum suscepisti precamina, per eum iubeas nostra sanctificare oblata, ut, qui, e caelis directus, illorum praesentatus est oculis, nunc a te dirigatur, benedicturus his sacrificiis nostris. | |
2548 | Excelse domine qui ... impertiat medicinam. |
Excelse domine, qui beatae virgini Agathae, et viventi et defunctae, e caelis nuntios emisisti, quo et, vivens, ab illatis mederetur vulneribus et, defuncta, haec obitus sui memoria commendaretur praeclarius, cum mores eius per caelestem nuntium ad memoriam futurorum, conscripti marmore, destinantur, tu nobis attribue, ut, emissis angelorum tuorum custodiis, et vita nostra liberetur a malis et sacrificia spiritum suscipiant sanctitatis, quo participatio holocaustorum praesentium et corporibus gratiam et animabus caelestem impertiat medicinam. | |
2549 | Excita domine in ... quod docuit. |
Excita, domine, in ecclesia tua spiritum, cui sanctus Laurentius levita servivit, ut, eodem nos replente, studeamus amare, quod amavit, et opere exercere, quod docuit. | |
2550 | Excita domine potentiam ... propitiationis acceleret. |
Excita, domine, potentiam tuam et magna nobis virtute succurre, ut per auxilium gloriae tuae, quod nostra peccata praepediunt, indulgentia tuae propitiationis acceleret. | |
2551 | Excita domine potentiam ... clementer operare. |
Excita, domine, potentiam tuam et veni et, quod ecclesiae tuae promisisti, usque in finem saeculi clementer operare. | |
2552 | Excita domine potentiam ... propitiatione salvemur. |
Excita, domine, potentiam tuam et veni, ut tua propitiatione salvemur. | |
2553 | Excita domine quaesumus ... servire mereamur. |
Excita, domine, quaesumus, corda nostra ad praeparandas unigeniti tui vias, ut per eius adventum purificatis tibi mentibus servire mereamur. | |
2554 | Excita domine quaesumus ... liberante salvari. |
Excita, domine, quaesumus, potentiam tuam et veni, ut ab imminentibus peccatorum nostrorum periculis te mereamur protegente eripi, te liberante, salvari. | |
2555 | Excita domine quaesumus ... maiora percipiant. |
Excita, domine, quaesumus, tuorum fidelium voluntates, ut, divini operis fructum propensius exsequentes, pietatis tuae remedia maiora percipiant. | |
2556 | Excita domine tuorum ... fideliter apprehendant. |
Excita, domine, tuorum corda fidelium, ut, sacris intenta doctrinis, et intellegant, quod sequantur, et, sequendo, fideliter apprehendant. | |
2557 | Excita quaesumus domine ... adversitate liberentur. |
Excita, quaesumus, domine, potentiam tuam et veni, ut hii, qui in tua pietate confidunt, ab omni citius adversitate liberentur. | |
2558 | Exemplo beatissimae virginis ... veniam copiosam. |
Exemplo beatissimae virginis tuae, deus pater, quae se tibi in vivam obtulit hostiam, dum nec de nuditate confunditur nec ceteris illatis suppliciis deterretur, has tibi pro nostrorum criminum venia offerimus victimas, quas tu, quaesumus, omnipotens deus, bonitate solita benedicas, impertiendo et his sacrificiis gratiam et nostris offensis veniam copiosam. | |
2559 | Exercemus domine gloriosa ... mereamur accipere. |
Exercemus, domine, gloriosa commercia; offerimus, quae dedisti, ut te ipsum mereamur accipere. | |
2560 | Exercitatio veneranda domine ... sumat augmentum. |
Exercitatio veneranda, domine, ieiunii salutaris populi tui corda disponat, ut et dignis mentibus suscipiat paschale sacramentum et continuatae devotionis sumat augmentum. | |
2561 | Exorabilis domine intende ... auxilio adiuvemur. |
Exorabilis domine, intende orationem nostram et suscipe haec munera, quae tibi offerimus in celebritate almi Ethelberti regis et martyris tui, et praesta, ut eius auxilio adiuvemur. | |
2562 | Exorantibus omnipotens pater ... in sanctis. |
Exorantibus, omnipotens pater, per omnia tuis praesta mysteriis, ut nobis pacis tuae osculis introitus donetur in sanctis. | |
2563 | Explentes sacrosancta caerimoniorum ... ex latere. |
Explentes sacrosancta caerimoniorum sollemnia, ritu Melchisedech summi sacerdotis oblata, precamur mente devota te, maiestas aeterna, ut, operante virtute, panem, mutatum in carnem, poculum, versum in sanguinem, illum sumamus in calice, qui de te fluxit in cruce ex latere. | |
2564 | Expletis domine in ... exsultare concedas. |
Expletis, domine, in hac sancta sollemnitate nostrae servitutis officiis, gratias tibi laudesque deferimus, dono tuae miserationis adiuti, precantes te, deus, ut a peccatis nos abluas et in tuis semper laudibus exsultare concedas. | |
2565 | Expurgatos nos domine ... convivio saturati. |
Expurgatos nos, domine, quaesumus, ab omni cibo malitiae, in novam converte prosapiem, ut, tua gratia et caelesti pane ac poculo saginati, mereamur in aeternitatis tuae convivio saturati. | |
2566 | Exsistat quaesumus domine ... praeparatio salutaris. |
Exsistat, quaesumus, domine, beatissimus Benedictus pro nobis perpetuus interventor, ut haec sancta mysteria, quae indignis manibus tractamus, non sint nobis reatus ad poenam sed sint fortitudo nostrae infirmitatis et ad vitam capessendam aeternam praeparatio salutaris. | |
2567 | Exstingue in nobis ... caritas sempiterna. |
Exstingue in nobis, domine, omnes libitus carnalis concupiscentiae per abstinentiae sacratae virtutem, ut, cum a nostris cordibus radicitus cuncta eraseris vitia, tua in nobis permaneat caritas sempiterna. | |
2568 | Exsultamus domine multiplicata ... patrocinia contulisti. |
Exsultamus, domine, multiplicata festivitate sanctorum, quia non diffidimus tua nos dona sumpturos, pro quibus impetrandis tanta nobis patrocinia contulisti. | |
2569 | Exsultamus in te ... quae sumpsimus. |
Exsultamus in te, domine, et de percepto pane iustitiae et de tuorum festivitate martyrum, quia interventionibus eorum confidimus nobis ad perpetuam vitam profutura, quae sumpsimus. | |
2570 | Exsultamus pariter et ... quae sumpsimus. |
Exsultamus pariter et de percepto pane iustitiae et de tuorum, domine, festivitate sanctorum, quia interventionibus tibi placentium confidimus nobis ad perpetuam vitam censura, quae sumpsimus. | |
2571 | Exsultans plebs tua ... remuneratio declaretur. |
Exsultans plebs tua, domine, in hoc festo Iacobi apostoli tui suminis te flagitat precibus, ut, sicut idem ab omnibus cognominari promeruit iustus, ita nos mereamur, in melius mutatis moribus, remota vanitate, et esse et appellari tam iustitiae cultores quam misericordiae sectatores, obtinentes apud te, dum vivimus, et nobis pietatis tuae solatium et defunctis beatitudinis locum, quo et hic misericordia tua in nobis miseris ostendatur et post iustificantis in nobis remuneratio declaretur. | |
2572 | Exsultantes domine cum ... exorta est. |
Exsultantes, domine, cum muneribus ad altaria veneranda concurrimus, quia et omnium nobis hodie summa votorum et causa nostrae redemptionis exorta est. | |
2573 | Exsultemus dilectissimi fratres ... propitius impertiat. |
Exsultemus, dilectissimi fratres, et glorificemur in domino; annua sollemnium festivitate redeunte, novum beati temporis lumen advenit et clarior dies arcani paschalis illuxit. Dignius deo patri laudis votis certantibus, exhibete amoris eius dilectionem, communi mutua caritate fruentes inhaerere, ut credentium spiritus suae passionis gloria et resurrectionis illustret et pacifica nobis tempora odio saecularium, admiratione sollemnium propitius impertiat. | |
2574 | Exsultemus quaesumus domine ... patrociniis adiuvemur. |
Exsultemus, quaesumus, domine deus noster, in sollemnitate beati confessoris tui illius, ut, eius sacra natalicia celebrantes, ad impetrandam misericordiam tuam semper eius patrociniis adiuvemur. | |
2575 | Exsultemus quaesumus domine ... sanctorum comitatu. |
Exsultemus, quaesumus, domine deus noster, omnes recti corde, in unitate fidei congregati, ut, veniente salvatore nostro filio tuo, immaculati occurramus illi in eius sanctorum comitatu. | |
2576 | Exsultet domine christianae ... adiuta complaceat. |
Exsultet, domine, christianae plebis humilitas, quae in martyrum commemoratione sanctorum tua mirabilia veneratur, et eorum tibi precibus adiuta complaceat. | |
2577 | Exsultet domine populus ... inferiora congaudeant. |
Exsultet, domine, populus christianus de magnorum filii tui glorificatione membrorum, et, quanto eminentiora sunt ceteris, tanto magis de eorum culmine inferiora congaudeant. | |
2578 | Exsultet plebs tua ... fragilitatis acquirat. |
Exsultet plebs tua, domine, placitorum tibi fulta praesidiis, quibus et sanctificationem referat et subsidia propriae fragilitatis acquirat. | |
2579a | Exsultet populus tuus ... relevetur optato. |
Exsultet populus tuus, domine, quaesumus, in sancti commemoratione Laurentii, et, cuius de votivo laetatur officio, suffragio relevetur optato. | |
2579b | Exsultet quaesumus domine ... relevetur optato. |
Exsultet, quaesumus, domine, populus tuus in sancti tui commemoratione Hermis et, cuius votivo laetatur officio, suffragio relevetur optato. | |
2580 | Exuberet quaesumus domine ... dignos efficiat. |
Exuberet, quaesumus, domine, mentibus nostris paschalis gratia sacramenti et donis suis ipsa nos dignos efficiat. | |
2581 | Fac domine deus ... in unitate. |
Fac, domine deus omnipotens, ut in tota mundi latitudine sanctae Trinitatis gloria agnoscatur in personis et summae maiestatis potentia adoretur in unitate. | |
2582 | Fac domine quaesumus ... semper absolvat. |
Fac, domine, quaesumus, fidelium tibi grata munera populorum, ut, quos suae conscientiae reatus accusat, intercessio sanctorum illorum semper absolvat. | |
2583 | Fac me quaeso ... conscientiae gravat. |
Fac me, quaeso, omnipotens deus, ita iustitia indui, ut in sanctorum tuorum merear exsultatione laetari, quatenus, emundatus ab omnibus sordibus peccatorum, consortium adipiscar tibi placentium sacerdotum meque tua misericordia a vitiis omnibus exuat, quem reatus propriae conscientiae gravat. | |
2584 | Fac nos aeterne ... gaudia praestolemur. |
Fac nos, aeterne deus, ea pace tibi coniungi, qua sanctus Romanus martyr tuus accensus hostem fores ecclesiae tuae minime intrare permisit, ut, sicut ille per eam evicit temporale supplicium, ita quoque nos, ea in nobis permanente, et mundi illecebras respuamus et, devicto hoste, aeterna gaudia praestolemur. | |
2585 | Fac nos domine ... protegamur auxilio. |
Fac nos, domine deus, sanctae Mariae semper virginis subsidiis attolli et gloriosa beatorum apostolorum, martyrum, confessorum atque virginum omniumque simul sanctorum protectione defendi, ut, dum eorum pariter cottidie festa celebramus, eorum pariter cottidie ab omnibus adversis protegamur auxilio. | |
2586 | Fac nos domine ... pervenire possimus. |
Fac nos, domine, quaesumus, accepto pignore salutis aeternae, sic tendere congruenter, ut ad eam pervenire possimus. | |
2587 | Fac nos domine ... deferamus obsequium. |
Fac nos, domine, quaesumus, ad sancta mysteria purificatis mentibus accedere, ut tibi semper competens deferamus obsequium. | |
2588a | Fac nos domine ... tua capere valeamus. |
Fac nos, domine, quaesumus, mala nostra toto corde respuere, ut bona tua capere valeamus. | |
2588b | Fac nos domine ... eius capere valeamus. |
Fac nos, domine, quaesumus, mala nostra toto corde respuere, ut, veniente filio tuo domino nostro, bona eius capere valeamus. | |
2589 | Fac nos domine ... salvationis operatur. |
Fac nos, domine, quaesumus, multiplicatis sollemnitatibus iterare, quod nobis causam perpetuae salvationis operatur. | |
2590 | Fac nos domine ... excita voluntates. |
Fac nos, domine, quaesumus, prompta voluntate subiectos et ad supplicandum tibi nostras semper excita voluntates. | |
2591 | Fac nos domine ... sequamur auctorem. |
Fac nos, domine, quaesumus, tuis oboedire mandatis, quia tunc nobis prospera cuncta provenient, si totius vitae sequamur auctorem. | |
2592 | Fac nos quaesumus ... transfiguratus ostendisti. |
Fac nos, quaesumus, domine, ad illam tuae claritatis visionem pertingere, quam tuis hodie discipulis, in monte transfiguratus, ostendisti. | |
2593 | Fac nos quaesumus ... dicanda offerimus. |
Fac nos, quaesumus, domine, beatarum virginum et martyrum tuarum continuis praesidiis adiuvari, pro quarum veneranda recordatione haec dona maiestati tuae dicanda offerimus. | |
2594 | Fac nos quaesumus ... fine conclusit. |
Fac nos, quaesumus, domine, beati confessoris tui Benedicti digne sollemnia praevenire, qui, largitatis tuae praeventus munere, laudabilis vitae cursum glorioso fine conclusit. | |
2595 | Fac nos quaesumus ... eius victoria. |
Fac nos, quaesumus, domine, beati martyris tui Georgii sollemnitatem multipliciter celebrare, ut de tanto agonis certamine discat populus christianus et firmam solidare patientiam et pie exsultare de eius victoria. | |
2596 | Fac nos quaesumus ... fulgere possimus. |
Fac nos, quaesumus, domine deus, hoc desiderio perfrui, ut a tuo lumine inflammemur, ut, remotis culparum nostrarum tenebris, per haec sancta sumpta sacrificia in conspectu claritatis tuae fulgere possimus. | |
2597 | Fac nos quaesumus ... perceptio praefigurat. |
Fac nos, quaesumus, domine, divinitatis tuae sempiterna fruitione repleri, quam pretiosi corporis et sanguinis tui temporalis perceptio praefigurat. | |
2598 | Fac nos quaesumus ... adipisci valeamus. |
Fac nos, quaesumus, domine, mala nostrae mentis sinceriter confiteri, qui beati Bartholomaei iussu daemonem fecisti suam nequitiam manifestare, ut, patefactis nostris reatibus, clementiam tuam per eius preces citius adipisci valeamus. | |
2599 | Fac nos quaesumus ... serviamus auctori. |
Fac nos, quaesumus, domine deus noster, in tua devotione gaudere, quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium serviamus auctori. | |
2600 | Fac nos quaesumus ... laudibus exsultantes. |
Fac nos, quaesumus, domine deus noster, pervigiles atque sollicitos adventum exspectare Christi filii tui domini nostri, ut, dum venerit pulsans, non dormientes peccatis sed vigilantes et in suis inveniat laudibus exsultantes. | |
2601 | Fac nos quaesumus ... celebramus exordium. |
Fac nos, quaesumus, domine, his muneribus offerendis convenienter aptari, quibus ipsius venerabilis sacramenti venturum celebramus exordium. | |
2602a | Fac nos quaesumus ... beatitudinem pervenire. |
Fac nos, quaesumus, domine, interveniente beato Barnaba apostolo tuo, ab imminentibus praesentis vitae periculis respirare et ad aeternae felicitatis beatitudinem pervenire. | |
2602b | Fac nos quaesumus ... praemia reperire. |
Fac nos, quaesumus, domine, beati Leufredi confessoris tui atque abbatis intercessionibus a cunctis mundi perturbationibus respirare eiusque obtentu tam praesentis vitae subsidia quam aeternae beatitudinis praemia reperire. | |
2603 | Fac nos quaesumus ... nos ubique tueri ut quorum laudes frequentamus in terris eorum precibus adiuvemur |
Fac nos, quaesumus, domine, omnium sanctorum atque sanctarum documenta in omnibus imitari et <eos> nos ubique tueri, ut, quorum laudes frequentamus in terris, eorum precibus adiuvemur iri caelis. | |
2604 | Fac nos quaesumus ... et famae. |
Fac nos, quaesumus, domine, quae sunt recta, sectari, integritatem conscientiae diligere semper et famae. | |
2605 | Fac nos quaesumus ... principaliter inchoatas. |
Fac nos, quaesumus, domine, salutis nostrae causas et devotis semper frequentare servitiis et devotius recolere principaliter inchoatas. | |
2606 | Fac nos quaesumus ... dona sentimus. |
Fac nos, quaesumus, domine, sanctorum tuorum semper festa sectari, quorum suffragiis protectionis tuae dona sentimus. | |
2607 | Fac omnipotens deus ... remedium gratulemur. |
Fac, omnipotens deus, ut, quae, veraciter facta, recurrimus, in nostrum transire remedium gratulemur. | |
2608 | Fac omnipotens deus ... transferamur auctoris. |
Fac, omnipotens deus, ut, qui, paschalibus remediis innovati, similitudinem terreni parentis evasimus, ad formam caelestis transferamur auctoris. | |
2609 | Fac omnipotens deus ... confessione constantes. |
Fac, omnipotens deus, ut venerabilis Leodegarius sacerdos et martyr et sacris nos exerceat institutis et pia semper efficiat confessione constantes. | |
2610 | Fac omnipotens et ... tempore sentiamus. |
Fac, omnipotens et misericors deus, ut, quod octavarum dierum resurrectionis tuae paschalibus celebramus officiis, fructiferum nobis omni tempore sentiamus. | |
2611 | Fac quaesumus domine ... serviant auctori. |
Fac, quaesumus, domine deus noster, intercedente beato martyre tuo illo, populum tuum in tua devotione gaudere, quia perpetua est et plena felicitas, si bonorum omnium serviant auctori. | |
2612a | Fac quaesumus domine famulos tuos toto semper ad te corde ... beneficiis gratulari. |
Fac, quaesumus, domine, famulos tuos toto semper ad te corde concurrere, tibi subdita mente servire, tuam misericordiam suppliciter implorare et tuis iugiter beneficiis gratulari. | |
2612b | Fac quaesumus domine famulos tuos toto corde semper ... beneficiis gratulari. |
Fac, quaesumus, domine, famulos tuos toto corde semper ad te concurrere et tibi subdita mente servire tuamque misericordiam suppliciter implorare et tuis iugiter beneficiis gratulari. | |
2613 | Fac quaesumus domine ... angelicis choris. |
Fac, quaesumus, domine, hanc cum servo tuo misericordiam, ut factorum suorum in poenis non recipiat vicem, qui tuam in votis tenuit voluntatem, ut, sicut hic eum vera fides iunxit fidelium turmis, ita eum illic tua miseratio societ angelicis choris. | |
2614 | Facientes commemorationem passionis ... pertingere concedas. |
Facientes commemorationem passionis et mortis et resurrectionis domini nostri Iesu Christi filii tui, precamur, omnipotens pater, ut has hostias, sancto altario tuo superpositas, intendas propitius, sanctifices et benedicas ac sumentibus ad salutem pertingere concedas. | |
2615 | Facimus domine commemorationem ... verbum praedicationis. |
Facimus, domine, commemorationem domini nostri Iesu Christi filii tui, qui nos morte sua redemit et resurrectione erexit quique hodie ad discipulos, ianuis clausis, intravit et uni eorum hesitanti corporea adtrectatione se palpandum exhibuit. Unde per ipsum te, deus pater, exposcimus, ut illo spiritu haec oblata sanctifices, quo olim in discipulos insufflasti credentes, sicque nos participatione hostiae huius percipiamus meritum sanctitatis, sicut illi, te insufflante, adepti sunt verbum praedicationis. | |
2616 | Facimus domine filii tui domini ... corporis hauriamus. |
Facimus, domine, filii tui domini nostri Iesu Christi commemorationem, quod, veniens ad homines, humanam formam assumpsit; quod, pro hominibus, quos creaverat, redimendis, passionem crucis est pro hominum salute perpessus; quod, superaturus atque conculcaturus debitam mortem nostram, mortem ultro suscepit pro nobis ipse indebitam; quod infernum ex parte exspoliavit, relinquendo impios, et sanctos, qui ibidem tenebantur, resurgens secum in caelestibus sublevando; quod, rediens ad caelum, viam nobis patefecit, per quam conscendamus in caelum; quod venturus sit iterum ad iudicium vivorum et mortuorum, sceleratos et peccatores aeterno supplicio damnaturus suisque fidelibus, sua praecepta servantibus, aeternitatis suae gloriam collaturus. Per ipsum te ergo, summe pater, exposcimus, ut hanc tuae placationis hostiam, quam tibi offerimus, e manibus nostris placatus accipias, eamque de caelica sede placato vultu respiciens, benedicas, ut, quotquot ex eius sumptu libaverimus, salubritatem ac remedium animae et corporis hauriamus. | |
2617 | Facimus domine Iesu ... salute mysterium. |
Facimus, domine Iesu Christe, quod praecepisti, tuumque sequimur de huius sacrificii oblatione iudicium. Praesta benignus ac clemens, ut intellegere ac sentire possimus illud passionis tuae pro nostra salute mysterium. | |
2618 | Facito nos omnipotens ... conferas mansionem. |
Facito nos, omnipotens deus, ut, carnali devicta concupiscentia, veraciter gloriemur in cruce tua; per illam et viventium probra et defunctorum abdicentur exitia; per eam acceptentur oblationes fidelium; per eam confusa ad Christum redeat infidelitas perfidorum, quo nos, qui te resurrexisse fideliter credimus, ita ex nostris tibi actibus placeamus, ut per hoc sacrificium placabilem te nobis ostendas et viventibus pacem et sepultis optatam conferas mansionem. | |
2619 | Facta domine commemoratione ... tribuantur aeterna. |
Facta, domine, commemoratione martyrum tuorum Cosmae et Damiani, qui, pro te nervis caesi, marinis fluctibus dediti, flammis iniecti, eculeo impositi, cruci affixi, et invicti per passionem et triumphatores exstiterunt per mortem, te votis supplicibus imploramus, ut in hoc eorum venerabili festo oblatas tibi victimas sereno vultu respicias sumentibusque ex eis sancti spiritus lumen infundas, quo in hoc die passionis sit populo fideli spiritalis laetitia et gaudia tribuantur aeterna. | |
2620 | Familia tua deus ... perseveranter acquriat. |
Familia tua, deus, et ad celebranda principia suae redemptionis desideranter occurrat et eius dona perseveranter acquriat. | |
2621 | Familiae tuae domine ... omnibus expleatur. |
Familiae tuae, domine, preces miseratus intende et, toto t;ibi corde subiectam, prosequere, sustenta, circumtege, ut, quae, te gubernatore, confidit, et nullis implicetur malis et bonis omnibus expleatur. | |
2622 | Familiae tuae domine ... dona percipiat. |
Familiae tuae, domine, quaesumus, esto protector et misericordiam tuam concede poscenti, quae tibi semper fiat oboediens et tua dona percipiat. | |
2623 | Familiae tuae quaesumus ... impetrare mereamur. |
Familiae tuae, quaesumus, domine, absolve peccata mentesque purifica, ut, venerabilis ieiunii dies congrua devotione repetentes, quae fideliter poscimus, impetrare mereamur. | |
2624 | Familiam huius sacri ... aspera fortitudo. |
Familiam huius sacri coenobii, quaesumus, domine, intercedente beato illo, perpetuo guberna moderamine, ut adsit nobis et in securitate cautela et inter aspera fortitudo. | |
2625 | Familiam tuam deus ... odore pascatur. |
Familiam tuam, deus, suavitas illa contingat et vegetet, qua in martyre tuo Gorgonio Christi tui bono iugiter odore pascatur. | |
2626 | Familiam tuam domine ... apprehendat gaudia. |
Familiam tuam, domine, beati Birini episcopi translationem celebrantem, tua circumda misericordia, ut et secura tibi deserviat et eius suffragiis vera apprehendat gaudia. | |
2627 | Familiam tuam domine ... habere custodem. |
Familiam tuam, domine, benignus illustra et benedictionis tuae largitate confirma, ut te in omnibus ducem, te mereatur habere custodem. | |
2628a | Familiam tuam domine ... largitate perducat. |
Familiam tuam, domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio et, ab omni pravitate defensam, donis caelestibus prosequatur, bonam faciat et ad bonorum praemia gratiae suae largitate perducat. | |
2628b | Familiam tuam domine ... caelestibus prosequatur. |
Familiam tuam, domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio, ut, ab omni pravitate defensam, donis caelestibus prosequatur. | |
2628c | Familiam tuam quaesumus ... caelestibus prosequatur. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, dextera tua perpetuo circumdet auxilio, ut, paschali interveniente sollemnitate, ab omni pravitate defensam, donis caelestibus prosequatur. | |
2629 | Familiam tuam domine ... providentia dirigatur. |
Familiam tuam, domine, pervigili protectione conserva et perpetuis defende praesidiis, ut, omni semper inordinatione seclusa, tua iugiter providentia dirigatur. | |
2630 | Familiam tuam domine ... purgata deserviat. |
Familiam tuam, domine, propitiata maiestate circumspice, ut nec suis infecta sit vitiis nec externis obligata peccatis sed ab utrisque libera tibi semper et purgata deserviat. | |
2631 | Familiam tuam domine ... constituente principibus. |
Familiam tuam, domine, propitius intuere et apostolicis defende praesidiis, ut eorum precibus gubernetur, quibus nititur, te constituente, principibus. | |
2632 | Familiam tuam domine ... defende periculis. |
Familiam tuam, domine, quam per paschalia festa laetificas, his quoque sacrificiis a cunctis defende periculis. | |
2633 | Familiam tuam domine ... adversitatibus defende. |
Familiam tuam, domine, propitius respice et, intercedente Beato Petro apostolo tuo, a cunctis eam adversitatibus defende. | |
2634a | Familiam tuam domine ... patrocinio consequatur. |
Familiam tuam, domine, supplicantem, oculis tuae miserationis intende, ut, quae, te inspirante, deposcit, sanctorum martyrum patrocinio consequatur. | |
2634b | Familiam tuam quaesumus ... patrociniis consequatur. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, supplicantem, propitius respice, ut, quae, te inspirante, deposcit, beatorum martyrum Donati et Carpofori patrociniis consequatur. | |
2635 | Familiam tuam quaesumus ... rore perfundere. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, beatae virginis tuae Scholasticae meritis propitius respice, ut, sicut ipsius precibus ad obtinendum, quod cupivit, imbrem caelitus descendere fecisti, ita eius supplicationibus ariditatem nostri cordis supernae digneris gratiae rore perfundere. | |
2636 | Familiam tuam quaesumus ... sit secura. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, caelesti protectione circumda, ut, te parcente, sit libera, te custodiente, a malis omnibus sit secura. | |
2637 | Familiam tuam quaesumus ... sit devota. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, continua pietate custodi, ut a cunctis adversitatibus, te protegente, sit libera et in bonis actibus tuo nomini sit devota. | |
2638a | Familiam tuam quaesumus ... semper protectione muniatur. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, continua pietate custodi, ut, quae in sola spe gratiae caelestis innititur, tua semper protectione muniatur. | |
2638b | Familiam tuam quaesumus ... etiam protectione muniatur. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, continua pietate custodi, ut, quae in sola spe gratiae caelestis innititur, caelesti etiam protectione muniatur. | |
2639 | Familia[m] tua[m] quaesumus ... adunari consortiis. |
Familia[m] tua[m], quaesumus, domine, copiosa protectionis tuae beneficia consequatur, ut, quae sacris tibi liminibus devota consistit, beatissimi confessoris et antistitis tui Syri suffulta praesidiis, supernorum civium mereatur adunari consortiis. | |
2640 | Familiam tuam quaesumus ... mereatur accipere. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, propitiatus illustra, ut, beneplacitis inhaerendo, cuncta, quae bona sunt, mereatur accipere. | |
2641 | Familiam tuam quaesumus ... redimatur incrementis. |
Familiam tuam, quaesumus, domine, quam sacrosancti corporis et sanguinis tui participatione recreasti, solita respice pietate, quatenus, sancti praesulis Romani precibus fulta continuis, et a terrenis saeculi huius liberetur incommodis et aetheriis redimatur incrementis. | |
2642 | Famulatus huic nostri ... ad veniam. |
Famulatus huic nostri sacrificio, clementissime deus, quod in commemoratione celeberrimi sacerdotis et martyris tui Apollinaris tripudianter offerimus, tuae, quaesumus, dignanter praesentiam intersere maiestatis, ipsius ut meritis et tibi sit acceptabile et nobis prosit ad veniam. | |
2643 | Famuli tui domine ... possint evelli. |
Famuli tui, domine, qui ad tuam sunt gratiam vocati, tuo indesinenter protegantur auxilio, ut, qui divino sunt baptismo regenerati, numquam a tui regni potentia possint evelli. | |
2644 | Famuli tui indigni ... societate iustorum. |
Famuli tui indigni et exigui sacerdotes tremendae maiestatis tuae, spiritales victimas immolantes, offerimus tibi, deus, hostiam immaculatam, quam maternus uterus impolluta virginitate produxit, pudor edidit, sanctificatio genuit, integritas fudit; hostia, quae immolata vivit et vivens iugiter immolatur; hostia, quae sola deum placare praevalet, quia deus est. Hanc tibi, summe pater, offerimus pro sancta ecclesia tua, pro satisfactione saeculi delinquentis, pro emundatione animarum nostrarum, pro sanitate omnium infirmorum ac requie vel indulgentia fidelium defunctorum, ut, mutata sorte tristium mansionum, felici perfruamur societate iustorum. |
|
2645 | Famulis tuis domine ... tribuat incrementum. |
Famulis tuis, domine, caelestis gratiae munus impertire, ut, quibus beatae virginis partus exstitit salutis exordium, nativitatis eius votiva sollemnitas pacis tribuat incrementum. | |
2646 | Famulis tuis illis ... consortes efficias. |
Famulis tuis illis, quaesumus, domine, oratio proficiat supplicantium, ut eos et a peccatis exuas et tuae redemptionis consortes efficias. | |
2647 | Famulis tuis omnipotens ... misericordiam impetremus. |
Famulis tuis, omnipotens deus, gratiam benigna pietate largire, ut, salutaribus ieiuniis eruditi, a noxiis vitiis abstinentes, tuam, quam poscimus, misericordiam impetremus. | |
2648 | Famulis tuis quaesumus ... culpis excusa. |
Famulis tuis, quaesumus, domine, sperata concede et ab omnibus eos culpis excusa. | |
2649 | Famulorum tuorum domine ... intercessione salvemur. |
Famulorum tuorum, domine, delictis ignosce, ut, qui placere de actibus nostris non valemus, genitricis filii tui domini dei nostri intercessione salvemur. | |
2650 | Famulorum tuorum domine ... tui intercessione. |
Famulorum tuorum, domine, munus tibi reddatur acceptum et offerentibus illud proveniat salutare sancti illius confessoris tui intercessione. | |
2651 | Famulos et famulas ... postulata concede. |
Famulos et famulas, domine, quaesumus, intuere, quibus in te sperare donasti, ac pariter eis et, quae tibi placeant, postulare et propitius postulata concede. | |
2652 | Famulos et famulas ... precantur obtineant. |
Famulos et famulas tuas, domine, caelesti visitatione circumda, mentibus eorum atque corporibus ros tuae benedictionis infunde, ut, sacris sollemnitatibus convenienter aptati, et sanctificationis gratiam referant et, quae pie precantur, obtineant. | |
2653 | Famulos et famulas ... salubria consequantur. |
Famulos et famulas tuas, quaesumus, domine, propitius intuere, ut ea semper cupiant, quae tibi placita, et ea semper, quae sunt eis salubria, consequantur. | |
2654 | Famulos tuos quaesumus ... impende custodiam. |
Famulos tuos, quaesumus, domine, benignus intende et eis dignanter pietatis tuae impende custodiam. | |
2655 | Famulos tuos quaesumus ... benignus adversis. |
Famulos tuos, quaesumus, domine, placatus intende pariterque eos et a peccatis absolve propitius et a cunctis eripe benignus adversis. | |
2656 | Famulos tuos quaesumus ... et protege. |
Famulos tuos, quaesumus, domine, pro tui nominis amore persecutionem et iniuriam patientes, misericorditer respice et ab inimicorum iniuriis clementer erue eosque hic et in perpetuum salva semper et protege. | |
2657 | Famulos tuos quaesumus ... caritate ferventes. |
Famulos tuos, quaesumus, domine, sanctorum martyrum tuorum beata merita prosequamur et sua semper faciant caritate ferventes. | |
2658 | Famulos tuos quaesumus ... perducat aeternam. |
Famulos tuos, quaesumus, domine, tua semper gratia benedicat et inculpabiles ad vitam perducat aeternam. | |
2659 | Famulum tuum domine ... compescuere naufragia. |
Famulum tuum, domine, illum haec tueantur, ubique gradientem, oblata sacrificia, quae totius mundi interna virtute compescuere naufragia. | |
2660 | Famulum tuum illum ... redemptione concede. |
Famulum tuum illum et omnes sibi commissos per haec caelestia munera perpetuo, domine, comitare praesidio, eosque fovere non desinens, dignos fieri sempiterna redemptione concede. | |
2661 | Famulum tuum illum ... destituatur auxilio. |
Famulum tuum illum, quaesumus, domine, ab omnibus absolve peccatis et, qui membrorum iam caret officio, numquam tuae miserationis destituatur auxilio. | |
2662 | Famulum tuum illum ... sit securus. |
Famulum tuum illum, quaesumus, domine, caelesti semper protectione circumda, ut, te protegente, a cunctis adversitatibus liber et, te custodiente, a malis omnibus sit securus. | |
2663 | Famulum tuum quaesumus ... sit securus. |
Famulum tuum, quaesumus, domine, tua semper protectione custodi, ut libera tibi mente deserviat et, te protegente, a malis omnibus sit securus. | |
2664 | Fatemur indigni famuli ... habere promeruit. |
Fatemur, indigni famuli tui, tuum donum, domine deus noster, quod ecclesia tua gaudiis spiritalibus perfruatur, ut, omnium tuorum electo numero filiorum, felicem te in illis matrem esse noveris, quem patrem semper habere promeruit. | |
2665 | Fave deus famuli ... pace refrigeres. |
Fave, deus, famuli tui illius fidelissimis votis et eum ab omnibus absterge delictis, quo, huius sacrificii oblatione placatus, et illius, pro quo te poscimus, vota acceptes et defunctos fideles in pace refrigeres. | |
2666 | Festina ne tardaveris ... potenter libera. |
Festina, ne tardaveris, domine deus noster, et a diabolico furore nos potenter libera. | |
2667a | Festina quaesumus ne ... miseratione confidunt. |
Festina, quaesumus, ne tardaveris, domine, et praesidium nobis tuae pietatis impende, ut opportunis consolationibus subleventur, qui in tua miseratione confidunt. | |
2667b | Festina quaesumus ne ... pietate confidunt. |
Festina, quaesumus, ne tardaveris, domine, et auxilium nobis supernae virtutis impende, ut adventus tui consolationibus subleventur, qui in tua pietate confidunt. | |
2668 | Festina quaesumus domine ... adversa depellas. |
Festina, quaesumus, domine, ne tardaveris, ut et peccata nostra deleas et, quae nobis sunt adversa, depellas. | |
2669 | Festinantes omnipotens deus ... esse consortes. |
Festinantes, omnipotens deus, in occursum filii tui domini nostri nulla impediant opera actus terreni sed caelestis sapientiae eruditio faciat nos eius esse consortes. | |
2670a | Fiant domine tuo ... beata sanctorum. |
Fiant, domine, tuo grata conspectui munera supplicantis ecclesiae et, ut nostrae saluti proficiant, adsit intercessio beata sanctorum. | |
2670b | Fiant domine tuo ... sanctorum tuorum. |
Fiant, domine, tuo grata conspectui munera supplicantis ecclesiae et, ut nostrae proficiant saluti, adsit intercessio beatorum sanctorum tuorum. | |
2670c | Fiant domine grata ... intercessio veneranda. |
Fiant, domine, grata tuo conspectui munera supplicantis ecclesiae tuae et, ut nostrae salutis remedio proficiant, beatae virginis tuae Scholasticae adsit intercessio veneranda. | |
2670d | Fiant domine tuo ... martyris Agathae. |
Fiant, domine, tuo grata conspectui munera supplicantis ecclesiae et, ut nostrae saluti proficiant, adsit intercessio beatae tuae martyris Agathae. | |
2671 | Fiant nobis domine ... suae praesidium. |
Fiant nobis, domine, quaesumus, sumpta libamina, intercedente beato consessore tuo Satyro, perpetuae salutis commercium, quae illi inter aequoreas undas facta sunt infatigabile liberationis suae praesidium. | |
2672a | Fiat domine quaesumus ... vota conciliet. |
Fiat, domine, quaesumus, hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii, quae et corda nostra purificet et tuorum tibi vota conciliet. | |
2672b | Fiat domine quaesumus hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii ... conciliet famulorum. |
Fiat, domine, quaesumus, hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate martyrii, quae et peccata nostra purificet et tuorum tibi vota conciliet famulorum. | |
2672c | Fiat domine quaesumus hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate tui martyris Nazarii ... conciliet famulorum. |
Fiat, domine, quaesumus, hostia sacranda placabilis pretiosi celebritate tui martyris Nazarii, quae et peccata nostra purificet et tuorum tibi vota conciliet famulorum. | |
2673a | Fiat tua gratia ... placita pietati. |
Fiat tua gratia, domine, fructuosus nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietati. | |
2673b | Fiat quaesumus domine ... placita pietati. |
Fiat, quaesumus, domine, per gratiam tuam fructuosus nostrae devotionis affectus, quia tunc nobis proderunt suscepta ieiunia, si tuae sint placita pietati. | |
2674 | Fidei nostrae omnipotens ... in terris. |
Fidei nostrae, omnipotens deus, crescit augmentum, si sedulum ieiuniorum nostrorum tuae maiestati solvimus votum, ac per hoc pervenire poterimus ad tuae claritatis occursum, si, pacifici semper manentes, a nobis custodita fuerit parsimonia ieiuniorum, quibus opprimuntur et tollentur omnia pondera vitiorum. Pacem itaque perfectam nobis omnibus benignus concede, ut, qua tui iam sancti fruuntur in caelis, nos quoque meditemur iugiter in terris. | |
2675 | Fidelem famulum tuum ... et corporis. |
Fidelem famulum tuum illum, coniugem, liberos et plebem, sibi subiectam, quaesumus, domine, potentiae tuae muniat invicta defensio, ut, pio semper tibi devotus exsistens affectu, et ab infestis liberetur inimicis et a tua misericordia salutem consequatur mentis et corporis. | |
2676 | Fidelem populum quaesumus ... gratia perseveret. |
Fidelem populum, quaesumus, domine, potentiae tuae muniat invicta defensio sanctumque sibi caelesti dispensatione perficiat, ut, pio tibi semper devotus affectu, et ab infestis liberetur inimicis et in tua iugiter gratia perseveret. | |
2677 | Fideles tui deus ... emundentur delictis. |
Fideles tui, deus, caelestis doni remediis recreentur et sanctorum quoque consessorum tuorum precibus ab omnibus, quaesumus, emundentur delictis. | |
2678 | Fideles tui deus ... fine percipiant. |
Fideles tui, deus, per tua dona firmentur, ut eadem et percipiendo requirant et quaerendo sine fine percipiant. | |
2679 | Fideles tuos domine ... beneficiis gratulari. |
Fideles tuos, domine, benedictio desiderata confirmet, quae eos et a tua voluntate numquam faciat discrepare et tuis semper indulgeat beneficiis gratulari. | |
2680a | Fideles tuos domine ... suavitate pascantur. |
Fideles tuos, domine, quaesumus, corpore pariter et mente purifica, ut, tua inspiratione compuncti, noxias delectationes vitare praevaleant atque, ut earum non capiantur illecebris, tua semper suavitate pascantur. | |
2680b | Fideles tuos quaesumus ... pascamur dulcedine. |
Fideles tuos, quaesumus, domine, intercedente beata Maria semper virgine, corpore pariter et mente purifica, ut, tua inspiratione compuncti, noxias delectationes vitare valeant et, ut earum non capiamur illecebris, tua iugiter pascamur dulcedine. | |
2680c | Fideles tuos domine ... vitare praevaleant. |
Fideles tuos, domine, quaesumus, corpore pariter et mente purifica, ut, tua inspiratione compuncti, noxias delectationes vitare praevaleant. | |
2680d | Famulum tuum illum ... vitare praevaleat. |
Famulum tuum illum, quaesumus, domine, corpore pariter et mente purifica, ut, tua inspiratione compunctus, noxias delectationes vitare praevaleat. | |
2681 | Fideles tuos quaesumus ... proficiant incrementis. |
Fideles tuos, quaesumus, domine, benignus intende, ut, suae redemptionis initia recolentes, quorum munere sunt refecti, eorum proficiant incrementis. | |
2682 | Fideli populo domine ... tribue supplicanti. |
Fideli populo, domine, misericordiam tuam placatus impende et praesidia corporis copiosa tribue supplicanti. | |
2683 | Fidelis domine in ... cum sanctis. |
Fidelis domine in verbis tuis et sancte in omnibus operibus tuis, occurre nobis pius, sanctorum tuorum Simonis et Iudae apostolorum sollemnia celebrantibus, et, qui illis dedisti potestatem eiciendi daemonia per spiritum sanctum, tribue nobis ad te semper habere cor mundum et spiritum rectum. Detur abs te viventibus amor iustitiae et defunctis post evasionem erebi sessio beatae vitae. Qui in temporali permanent vita, illorum corrigantur doctrinis et, qui iam exuti sunt carne, illorum meritis mereantur annumerari cum sanctis. | |
2684a | Fidelium deus animarum ... indulgentiam consequatur. |
Fidelium, deus, animarum conditor et redemptor, famulo tuo cunctorum remissionem tribue peccatorum, ut, quam semper optavit, indulgentiam consequatur. | |
2684b | Fidelium deus omnium ... supplicationibus consequantur. |
Fidelium, deus, omnium conditor et redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum, ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur. | |
2685 | Fidelium remunerator animarum ... gaudiis admisceri. |
Fidelium remunerator animarum, praesta, quaesumus, ut, qui beati Eligii confessoris tui atque pontificis festivitatem, sollemniter recurrentem, exsultantibus animis concinimus, eius gloriosissimis precibus hic indulgentiam peccatorum assequi valeamus, ut cum angelicis, eius suffulti intercessionibus, mereamur in regione viventium gaudiis admisceri. | |
2686 | Fidelium tuorum domine ... propitiatione firmetur. |
Fidelium tuorum, domine, quaesumus, hostias propitius intuere, ut, quod oblatum est per obsequium et devotorum vota famulorum, tua potius propitiatione firmetur. | |
2687 | Fidelium tuorum quaesumus ... interesse perpetuis. |
Fidelium tuorum, quaesumus, domine, vota serenus intende et interventu beati Benedicti, cuius depositionis celebramus diem, a cunctis nos reatibus absolutos festis concede interesse perpetuis. | |
2688 | Fidelium tuorum munera ... largitate concede. |
Fidelium tuorum munera, domine, pro sanctorum martyrum sollemnitate propitiatus assume et, ut tibi nostra sint grata servitia, gratiae tuae largitate concede. | |
2689 | Fons pacis origo ... discordiam pertrahat. |
Fons pacis, origo dilectionis, perfectio caritatis, domine Iesu Christe, sincerae pacis osculo cultores tuos consocia et purae caritatis affectu cunctos tibi servientes agglomera, ut in hac electi tui festivitate praecelebri ita cunctos vera pax pacatos efficiat, ne quempiam amaritudo fellis ad discordiam pertrahat. | |
2690 | Fons pacis origo ... dilatata diffundat. |
Fons pacis, origo dulcedinis, initium caritatis, Christe deus, qui cara duorum parvulorum pectora fratrum, Iusti scilicet et Pastoris, tota tuae dilectionis implesti amore, ut ultra vires viriliter dimicarent, qui adhuc laetantis teneritudine agebantur infantiae, tribue nobis, ut, alterno connexi vinculo pacis, nullis attemptemur iaculis adversantis, quo sic in nobis iustitia Iusti precibus floreat, ut Pastoris consolatio se super nos, in pace dilatata, diffundat. | |
2691 | Fortis est ut ... pace laudemus. |
Fortis est ut mors dilectio, Christe, tua, quae animam a praesenti separat vita. Hanc in testis tui Babilae pectore nimium exuberasse fatemur, qui, ad passionem tractus, trium puerorum, quos nutrierat, consortium sitiens, maluit unita cum eis pro tuo nomine persecutoris morte mulctari, quos, salutaribus disciplinis erudiens, suae unierat caritati. Proinde, quia tu es huius dilectionis largitor, te postulamus, ut, uniti per te in pacis societate, connexi exemplo martyrum tuorum, et invicem sine crimine vivamus et te ex bonis operibus in aeterna pace laudemus. | |
2692 | Fortitudo fidelium deus ... esse victores. |
Fortitudo fidelium, deus, et martyrum coronator, cuius gratia beatus Victor in diversis cruciatibus sui nominis exstitit auctor, concede propitius ipsius orationum suffragiis omnium malignarum temptationum nos esse victores. | |
2693 | Foveat nos domine ... non desinat. |
Foveat nos, domine, sanctae martyris Euphemiae iucunda sollemnitas et pietati tuae commendare non desinat. | |
2694 | Foveat omnipotens deus ... hostiam carnis. |
Foveat, omnipotens deus, caritas tua ieiunantium ariditatem internam, ut dono affluamus dilectionis, qui tibi afflictae immolamus hostiam carnis. | |
2695 | Fragilitatem nostram quaesumus ... festivitate laetamur. |
Fragilitatem nostram, quaesumus, domine, propitius intuere, ut beati Bricii confessoris tui atque pontificis patrociniis foveamur, cuius festivitate laetamur. | |
2696 | Fragilitatem nostram quaesumus ... beatitudinis recompensationem. |
Fragilitatem nostram, quaesumus, omnipotens domine, perpetuo sustenta munimine et per gloriosa sanctarum virginum merita, quarum corpora in praesenti requiescunt aula, tribue nobis mundanae lucis prosperitatem et aetheriae beatitudinis recompensationem. | |
2697 | Fraterna nos domine ... suffragio consoletur. |
Fraterna nos, domine, martyrum tuorum corona laetificet, quae et fidei nostrae praebeat incitamenta virtutum et multiplici nos suffragio consoletur. | |
2698 | Frequentata mysteria domine ... et gaudium. |
Frequentata mysteria, domine, pro sanctorum martyrum tuorum Abdon et Sennen veneratione devota mente tractamus, quibus et praesidium nobis crescat et gaudium. | |
2699 | Frequenti sacramentorum perceptione ... oratione proveniant. |
Frequenti sacramentorum perceptione satiati, quaesumus, domine, ut, quorum honore geminantur, salutifera nobis oratione proveniant. | |
2700 | Fundamentum fidei nostrae ... praedicabiliter confiteri. |
Fundamentum fidei nostrae, deus, qui in mentibus sanctis, tamquam in excelsis montibus, aeternitatis portas, iustitia muniente, componis, concede nobis in te gloriose credere tuumque filium dominum nostrum, ad redemptionem animarum hominem factum, praedicabiliter confiteri. | |
2701 | Gaudeat domine plebs ... promoveatur augmentis. |
Gaudeat, domine, plebs fidelis et, cum propriae recolit salvationis exordia, eius promoveatur augmentis. | |
2702 | Gaudeat domine quaesumus ... benignus effectum. |
Gaudeat, domine, quaesumus, plebs tua beneficiis impetratis et, cui fiduciam sperandae pietatis indulges, optatae misericordiae praesta benignus effectum. | |
2703 | Gaudeat domine quaesumus ... erudiatur aeternis. |
Gaudeat, domine, quaesumus, populus, tua semper benedictione confisus, et caelestium rerum frequentatione proficiat, ut et temporalibus beneficiis adiuvetur et erudiatur aeternis. | |
2704 | Gaudeat plebs tua ... esse participes. |
Gaudeat plebs tua, omnipotens deus, beati Savini martyris tui atque pontificis annua festa celebrantes et, qui digne tibi exhibent famulatum, fac etiam aeternae beatitudinis esse participes. | |
2705 | Gaudio paschalis laetitiae ... propitiatus sanctifica. |
Gaudio paschalis laetitiae, ad quod, expleto hoc triduo, accedemus, tu, deus pater, abstinentium vires corrobora et benedictione solita oblatum tibi hoc sacrificium propitiatus sanctifica. | |
2706 | Generosae diei dominicae ... ad honorem. |
Generosae diei dominicae genitricis inexplicabile sacramentum, tanto magis praeconabile, quantum est inter homines assumptione virginis singulare, apud quem vitae integritas obtinuit filium et mors non invenit par exemplum, nec minus ingerens stuporem de transitu, quam exsultationem ferens unico beata de partu, non solum mirabilis pignore, quod fide concepit, sed translatione praedicabilis, qua migravit, speciali trepudio, affectu multimodo, fideli voto, fratres carissimi, corde deprecemur attento, ut eius adiuti muniamur suffragio, quae fecunda virgo, beata de partu, clara de merito, felix praedicatur abscessu, obsecrantes misericordiam redemptoris nostri, ut circumstantem plebem illuc dignetur introducere, quo beatam matrem Mariam famulantibus apostolis transtulit ad honorem. | |
2707 | Generosae virginis tuae ... commoditate sustollat. |
Generosae virginis tuae Agathae passionem famosissimam celebrantes, petimus, ut eius praesidio viventium apud te suscepta oblatio sepultos submoveat a tormento, quo, sicut praedictae virginis sepulcri cooperimentum immensa restinxit incendia, sic patrona eius oratio, defunctis adimens flammam, aeterna eos refrigerii commoditate sustollat. | |
2708 | Genite ingeniti filius ... aeternae possessionis. |
Genite ingeniti filius dei summi, qui sacrum illud arcanum pectoris tui dilecto tuo Ioanni apostolo reserasti, cum, in sinu tuo recubans, evangelii sui fluenta ex ipso pectoris tui fonte haurire promeruit, tu nos intuere propitius, ut per te abdita cognoscamus, per te bona, quae manifesta sunt, impleamus, reserans nobis pectoris tui occulta, quibus possimus cognoscere et condicionis nostrae infirmitatem et ad tuae divinitatis pervenire cognitionem, manifestans de te, quid amemus, indicans de nobis, quid corrigamus. Quo huius dilecti tui suffragiis, moribus nostris in melius commutatis, aufugiat pestis, dispereat languor, pellatur hostilis mucro; quidquid adversum est fidei christianae, intereat; quidquid prosperum est, convalescat; arceatur fames, sedentur lites, haeresum obstrudantur fautores; fecundetur frugibus terra, vestiatur virtutibus anima atque cuncta nobis in commune proveniant bona, quo, tibi domino fideliter servientes, et hic sine peccato utamur concessis et post deliciis fruamur aeternae possessionis. |
|
2709 | Gloria tibi domino ... petitionis amplifica. |
Gloria tibi, domino deo nostro, saeculorum regi, hominum conditori, qui in cultum perpetem templi huius ambitum cum sanctorum martyrum patrocinio consecrasti, ubi cottidiana devotione praestatis e caelis, quod patebaris in terris. Introeat ergo, domine, postulatio nostra coram te hodie et in conspectum maiestatis tuae oratio contriti cordis adscendat ac singulorum votis in templo hoc, cuius natalis est hodie, pro benignitatis tuae serenitate responde, fidem credentis, effectu concesso petitionis, amplifica. | |
2710 | Gloriam martyris tui ... victoriae palmam. |
Gloriam martyris tui Zoili annuis recursibus festissime celebramus, omnipotens deus, quem munda sanguinis sui effusione stolam induere dignatus es, cuius merito quoque congregata est fraternitas universa. Proinde petimus, omnipotens pater, ut eius meritis nostra deleantur peccata, quem scimus inter sanctos tuos et electos promeruisse victoriae palmam. | |
2711 | Gloriam domine sanctorum ... dignius celebremus. |
Gloriam, domine, sanctorum apostolorum perpetuam praecurrentes, quaesumus, ut eandem, sacris mysteriis expiati, dignius celebremus. | |
2712 | Gloriosa haec est ... devotissime celebrare. |
Gloriosa haec est illa martyrum tuorum, Christe, Vincentii, Sabinae et Christetae sollemnitas, quae et illorum memoriam et tua beneficia annua vice oculis mortalium repraesentat. Hii sunt plane martyres tui, qui, in te vero lapide angulari confisi, dum vanis lapidibus sacrificare spernunt, humilia lapidibus colla deiciunt sicque desuper illisi ictu ferientium moriuntur. Recte hii super lapides meruerunt occidi, quorum vita vel doctrina inter incredulorum duritiam occasum invenit. Fuerit his licet corporalis punitio per supplicium, est tamen victoria per triumphum. Sit quamvis mors illata supplicio, sed vita felix manet in regno. Non enim punivit crudelitas, quos cupit, quos in se Trinitas victores effecit. Punivit quidem, ut potuit; non punivit, ut voluit. Immanis quippe ferocitas sanctorum et victoriam cupivit exstinguere et salutem sed, et in hoc sanctorum voluntati nolendo deserviens, membra tantum punit suppliciis, animas, suo expiatas vulnere, transmittit in caelis. Quosque hic, ne vincerent, timuit, hos post mortem victores intellegit, cum illorum corporibus praevidit caelitus impendi honorem, quibus ipse rabidus intulerat necem. His proinde intercedentibus sanctis, veniam te nostris, deus, quaesumus donare flagitiis, quo, mundati corde et corpore, hunc diem sanctorum tuorum per multas temporum series mereamur devotissime celebrare. |
|
2713 | Gloriosi martyris tui ... misericorditer liberari. |
Gloriosi martyris tui atque pontificis Pii da nobis, quaesumus, domine, sollemnitatibus gloriari et a cunctis mentis et corporis periculis eius pia intercessione misericorditer liberari. | |
2714 | Gloriosi martyris tui ... et acceptam. |
Gloriosi martyris tui Vincentii, domine, quaesumus, interventione hostiam, quam offerimus, tibi placitam effice et acceptam. | |
2715 | Gloriosi pontificis tui ... et accepta. |
Gloriosi pontificis tui Thomae, quaesumus, domine deus noster, praeclara merita sanctificent corda nostra praesentisque sacrificii munera grata faciant et accepta. | |
2716 | Gloriosum praecursoris tui ... in morte. |
Gloriosum praecursoris tui Ioannis, Christe deus, passionis festum hodierno die voto concinimus, sacrificiis dedicamus, qui, iustitiam praedicans legis, sententia mulctatur Herodis. Ob hoc te deprecamur et petimus, ut idem, qui terminum fuit prophetis, finem ponat scandalis et, qui fuit baptismatis initium, pacis nobis praeroget complementum regatque conservos prece, qui te dominum praecessit in morte. | |
2717 | Grata sint tibi ... conferant remedia. |
Grata sint tibi, domine, nostrae redemptionis libamina, quae sancti Leufredi meritis nobis aeternae salutis conferant remedia. | |
2718 | Grata sint tibi ... devotionis augmentum. |
Grata sint tibi, domine, sacrificia, quae in sancto martyre Stephano tua dona testantur et nobis tribuunt promptae devotionis augmentum. | |
2719 | Grata sint tibi ... gloria exhibentur. |
Grata sint tibi, omnipotens deus, nostrae servitutis obsequia, ut illius interventu nobis salutaria reddantur, pro cuius immarcescibili gloria exhibentur. | |
2720 | Grata sit tibi ... indesinenter proficiat. |
Grata sit tibi, deus, haec oblatio munerum, quibus haec congregatio cum ( lac. ) salute corroborata consistat, et in ea religiosus tuae servitutis fructus indesinenter proficiat. | |
2721a | Grata sit tibi domine ... eidem proficiat ad salutem. |
Grata sit tibi, domine, haec oblatio famuli tui illius, quam tibi offerimus in honorem beati illius martyris tui; quaesumus, ut eidem proficiat ad salutem. | |
2721b | Grata sit tibi ... cunctis proficiat |
Grata sit tibi, domine, haec oblatio plebis tuae, quam tibi offerimus; <quaesumus, ut> cunctis proficiat ad salutem. | |
2721c | Grata sit tibi domine ... cunctis proficiat ad salutem. |
Grata sit tibi, domine, haec oblatio plebis tuae, quam tibi offerimus in honorem sanctae illius virginis, ut cunctis proficiat ad salutem. | |
2721d | Grata tibi sit ... ad salutem. |
Grata tibi sit, domine, quaesumus, haec oblatio plebis tuae, quam tibi offerimus in honorem domini nostri Iesu Christi, ut, quod singuli obtulerunt, singulis proficiat ad salutem. | |
2722 | Grata sit tibi ... martyr interveni(a)t. |
Grata sit tibi, domine, nostrae servitutis oblatio, pro qua sanctus Gorgonius martyr interveni(a)t. | |
2723 | Grata tibi domine ... orare sentiamus. |
Grata tibi, domine, munera nostra efficiat dei genitricis oratio, quam, et si pro condicione carnis migrasse cognoscimus, in caelesti gloria pro nobis apud te orare sentiamus. | |
2724 | Grata tibi domine ... recolitur honoranda. |
Grata tibi, domine, quaesumus, nostra sint munera, quibus sancti Vitalis martyris tui passio recolitur honoranda. | |
2725 | Grata tibi domine ... sacramenti perceptio. |
Grata tibi, domine, sancti Leothardi pontificis nos adiuvet interventio et praesta, ut in aeternum nobis proficiat tui sacramenti perceptio. | |
2726a | Grata tibi munera ... gloriosa commendat. |
Grata tibi munera nostra sint, domine, quae et tuis sunt instituta praeceptis et sanctorum festivitas gloriosa commendat. | |
2726b | Grata tibi sint ... gloriosa commendet. |
Grata tibi sint munera nostra, domine, quae et tuis sunt instituta praeceptis et beati Magni festivitas gloriosa commendet. | |
2727 | Grata tibi sint ... nobis efficiantur. |
Grata tibi sint, domine, haec sacrificia, quae in sancti Tiburtii martyris tui passione deferuntur, cuius intercessione, quaesumus, salutaria nobis efficiantur. | |
2728 | Grata tibi sint ... gloriosa depromit. |
Grata tibi sint, domine, munera, quaesumus, devotionis hodiernae, quam beati Stephani martyris tui commemoratio gloriosa depromit. | |
2729 | Grata tibi sint ... praevenimus festivitatem. |
Grata tibi sint, domine, munera, quibus beatae Mariae semper virginis supervenientem praevenimus festivitatem. | |
2730a | Grata tibi sint domine ... nostrae libertatis et vitae. |
Grata tibi sint, domine, munera, quibus mysteria celebrantur nostrae libertatis et vitae. | |
2730b | Grata tibi sint domine ... insignia libertatis et vitae. |
Grata tibi sint, domine, quaesumus, oblata munera, quibus et beati Augustini confessoris tui atque pontificis merita veneramur et nostrae pariter recolimus insignia libertatis et vitae. | |
2731 | Grata tibi sint ... illustrant coronas. |
Grata tibi sint, domine, munera, tuo conspectui oblata, quae et tuis sunt praeceptis instituta et beatorum martyrum tuorum Marcelli et Apuleii illustrant coronas. | |
2732 | Grata tibi sint ... contingere mereamur. |
Grata tibi sint, quaesumus, domine, munera, quae in beati sacerdotis et confessoris tui Willibaldi commemoratione deferimus, obsecrantes, ut, quae honore prosequimur, contingere mereamur. | |
2733 | Grata tibi sint ... nec finem. |
Grata tibi sint, quaesumus, domine, munera, quibus sanctae Agnetis magnifica sollemnitas recensetur; sic enim ab exordio sui usque in finem beati certaminis exstitit gloriosa, ut eius nec initium debeamus praeterire nec finem. | |
2734 | Grata tibi sit ... tuo nomini |
Grata tibi sit, domine, haec oblatio, quam tibi indignus famulus tuus offerre praesumo in honorem domini nostri Iesu Christi, ut et me a peccatorum meorum maculis emundet et <nos> tuo nomini reddat acceptos. | |
2735 | Grata tibi sit ... praesidio muniamur. |
Grata tibi sit, domine, nostrae servitutis oblatio, quae in [honore] sanctorum martyrum tuorum Felicis et Fortunati festivitate nos laetificet; praesta, quaesumus, ut, quorum sollemnitate gaudemus, praesidio muniamur. | |
2736a | Grata tibi sit ... nostra substantia. |
Grata tibi sit, domine, quaesumus, hodiernae festivitatis oblatio, ut, tua gratia largiente, per haec sacrosancta commercia in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia. | |
2736b | Grata tibi sit ... esse substantiam. |
Grata tibi sit, quaesumus, domine, hodiernae nativitatis domini nostri Iesu Christi haec oblatio, ut, tua gratia largiente, per haec sacrosancta commercia in ipsius inveniamur forma, in quo et nostram credendo speramus esse substantiam. | |
2737 | Grata tibi sit ... est propinquus. |
Grata tibi sit, domine, quaesumus, nostra festivitas, pro veneratione eius oblata, qui tuae maiestatis arcanis, naturali per tuam gratiam decore servato, devotis semper excubiis est propinquus. | |
2738 | Grata tibi sit ... cognoscit auxilium. |
Grata tibi sit, domine, sacratae plebis oblatio pro tuorum honore sanctorum, quorum se meritis percepisse de tribulatione cognoscit auxilium. | |
2739 | Grata tibi sit ... precatur obtineat. |
Grata tibi sit, quaesumus, domine, tuae plebis oblatio, per quam et sanctificationem referat et, quae pie precatur, obtineat. | |
2740a | Gratanter ad munera ... supplices immolamus. |
Gratanter ad munera dicenda concurrimus, quae nomini tuo, domine, pro sollemnitate sanctae martyris Euphemiae supplices immolamus. | |
2740b | Gratanter domine ad ... suppliciter immolamus. |
Gratanter, domine, ad munera dicanda concurrimus, quae nomini tuo pro sollemnitate sanctae martyris Sabinae suppliciter immolamus. | |
2740c | Gratanter domine munera ... suppliciter immolamus. |
Gratanter, domine, munera dicanda intuere, quae nomini tuo pro sollemnitate sanctae illius martyris tuae suppliciter immolamus. | |
2741a | Gratia spiritus sancti ... regna perducat. |
Gratia spiritus sancti, domine, quaesumus, haec munera nostra assumat et, intercedente beato Bertino consessore tuo atque abbate, vitam nostram irreprehensibilem custodiat et nos ad caelestia regna perducat. | |
2741b | Gratia spiritus sancti ... quandoque perducat. |
Gratia spiritus sancti, quaesumus, domine, haec assumat sacrificia, quae per merita beati Botulphi abbatis vitam nostram irreprehensibilem custodiat et nos ad regna caelestia quandoque perducat. | |
2742 | Gratia tua domine ... peragat irreprehensibilem. |
Gratia tua, domine, quae beatum Bertinum hostiam sanctam vivamque tibi fecit esse placabilem, eius meritis haec sanctificet libamina et vitae nostrae consummationem peragat irreprehensibilem. | |
2743 | Gratia tua domine ... et corpore. |
Gratia tua, domine, quaesumus, populum supplicem benignus illustra et donorum tuorum largitate prosequere, ut, a malis omnibus, te protegente, defensus, ad ineffabile mysterium spiritaliter celebrandum et merite praeparetur et corpore. | |
2744a | Gratia tua nos ... semper acquirat. |
Gratia tua nos, quaesumus, domine, non relinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti et tuam nobis opem semper acquirat. | |
2744b | Gratia tua nos ... tueatur adversis. |
Gratia tua nos, quaesumus, domine, non derelinquat, quae nobis opem semper acquirat. ( recension gregorienne ) Gratia tua nos, quaesumus, domine, non relinquat, quae et nobis opem semper acquirat et veniam. ( recension de Padove ) Gratia tua nos, quaesumus, domine, non relinquat, quae et nobis opem semper tuae largitatis acquirat et ab omnibus tueatur adversis. ( recension ambrosienne ) Gratia tua nos, quaesumus, domine, non relinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti et tuam nobis opem semper acquirat. ( recension gelasienne ) Gratia tua nos, quaesumus, domine, non derelinquat, quae et sacrae nos deditos faciat servituti et tuam nobis opem semper acquirat largitatis et ab omnibus tueatur adversis. ( recension anglo-normande ) |
|
2745a | Gratiae tuae quaesumus ... gaudia comprehendant. |
Gratiae tuae, quaesumus, domine, supplicibus tuis tribue largitatem, ut, mandata tua, te operante, sectantes, et consolationem vitae praesentis accipiant et futura gaudia comprehendant. | |
2745b | Gratiae tuae quaesumus domine supplicibus ... et futurae. |
Gratiae tuae, quaesumus, domine, supplicibus tuis tribue largitatem, ut, mandata tua, te operante, sectantes, consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. | |
2745c | Gratiae tuae quaesumus domine famulis ... et futurae. |
Gratiae tuae, quaesumus, domine, famulis et famulabus tuis illis et illis et universis utriusque sexus fidelibus tribue largitatem, ut mandata tua, te miserante, sectantes, consolationem praesentis vitae percipiant et futurae. | |
2746 | Gratiae tuae sacramenta ... aeternae salutis. |
Gratiae tuae sacramenta, omnipotens deus, quae, te largiente percepimus, quaesumus, ut, omnium beatorum spirituum suffragantibus meritis, nobis remedia conferant aeternae salutis. | |
2747 | Gratiam sancti spiritus ... praestet effectum. |
Gratiam sancti spiritus, domine deus, cordibus nostris clementer infunde, quae nos gemitibus efficiat lacrimarum maculas nostrorum diluere peccatorum atque optatae nobis, te largiente, indulgentiae praestet effectum. | |
2748 | Gratiam tuam domine ... gloriam perducamur. |
Gratiam tuam, domine, mentibus nostris infunde, ut, qui, angelo nuntiante, Christi filii tui incarnationem cognovimus, per passionem eius et crucem ad resurrectionis gloriam perducamur. | |
2749 | Gratiam tuam nobis ... capaces efficiat. |
Gratiam tuam nobis, domine, semper accumulet divini participatio sacramenti et, sua nos virtute mundando, tanti muneris capaces efficiat. | |
2750 | Gratiam tuam quaesumus ... humiliter referamus. |
Gratiam tuam, quaesumus, domine, praevenienter infunde, ut, qui te, gratia cooperante, beati Ioannis confessoris tui gratiam consummatam cognovimus, tibi in ecclesia tua gratiarum actiones humiliter referamus. | |
2751 | Gratiarum actionum muneribus ... perseverabiles reddat. |
Gratiarum actionum muneribus placatus, haec tibi, domine, acceptabilis fiat oblatio, quae nobis ineffabilis misericordiae tuae dona conciliet tuarumque benignitatum semper cognitores efficiat et in tua laude indesinenter perseverabiles reddat. | |
2752 | Gratias agentes oramus ... tribuat saturitatem. |
Gratias agentes, oramus te, domine deus noster, ut corpus et sanguis filii tui domini nostri non sit nobis ad iudicium sed ad medelam proficiat corpori et animae nostrae atque cottidianae consolationis tribuat saturitatem. | |
2753 | Gratias agimus domine ... deprecatione sustentas. |
Gratias agimus, domine, multiplicatis circa nos miserationibus tuis, qui et filii tui nativitate nos salvas et beati martyris Stephani deprecatione sustentas. | |
2754 | Gratias agimus domine ... ad vitam. |
Gratias agimus, domine, multiplicibus largitatibus tuis, quibus animas in te sperantium satiare consuesti, nam, et confisi de tua pietate, precamur, ut misereri digneris famulo tuo, ne praevaleat adversus eum adversarius in hora exitus illius de corpore sed transitum habere mereatur ad vitam. | |
2755 | Gratias tibi agimus ... sedem pontificatus. |
Gratias tibi agimus, domine deus noster, qui nos caelesti medela reparare dignatus es; da, quaesumus, peccatis nostris veniam, sicut beato Medardo confessori tuo dedisti sedem pontificatus. | |
2756 | Gratias tibi agimus ... pascua perducas. |
Gratias tibi agimus, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, qui nos post transgressionem ieiunii vetita contingendo ad continentiam salutis reparasti per Christum; te in hoc ieiunio supplices ac provoluti rogamus, ut dones nobis rectam a vitiis mentem et spiritu principali, qui est mortificationis amator, nos corrobores, ut post actum ieiunium ad aeternae refectionis nos pascua perducas. | |
2757 | Gratias tibi agimus ... vitam perducat. |
Gratias tibi agimus, omnipotens deus aeterne, pro sacramenti tui huius satietate; preces quoque supplices fundimus, ut me famulum tuum illum ab omni culpa concedas esse liberum et, qui fideliter corpus et sanguinem domini nostri Iesu Christi assumpsi, non sinas me, domine, ad propria mala reverti. Non sinas me temptari plus, quam [non] possum sustinere, sed mittere digneris sanctum angelum tuum, qui me ab omni malo custodiat et in bono opere confirmet et in operibus mandatorum tuorum deducat et cor meum in iustificationibus tuis semper erudiat et animam meam ad vitam perducat. | |
2758 | Gratias tibi agimus ... eius exemplis. |
Gratias tibi agimus, omnipotens deus, pro virtutibus beatissimi Germani antistitis tui, quas ei, pater omnipotens, non immerito tribuisti, quia te apostolica confessione rebus omnibus plus amavit; discussit a se divitias, ut paupertate spiritus caelorum regna conscenderet; mansuetudinem tenuit, ut terram sui corporis spiritaliter possideret; lugere delectatus est in saeculo, ut caelestem consolationem ex muneris tui largitate perciperet; iustitiam esurivit atque sitivit, ut tuis saturaretur eloquiis; eleemosynam iugiter fecit, ut indesinenter non tantum sibi sed et ceteris pietatis tuae misericordiam obtineret; puritatem cordis habuit, ut te videret; fidem servavit, ut filiis tuis fraterna se participatione coniungeret; per cuius interventum precamur; qui illum honoras pro talibus meritis, nos imbuere digneris eius exemplis. |
|
2759a | Gratias tibi agimus ... periculis liberemur. |
Gratias tibi agimus, omnipotens deus, qui nos in commemoratione electi tui Sigismundi corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi communione satiasti; praesta, ut, qui eius commemorationem facimus, ab imminentibus periculis liberemur. | |
2759b | Gratias tibi agimus ... pristinam revocetur. |
Gratias tibi agimus, omnipotens deus, qui nos per votiva electi tui Sigismundi martyris sacrificia cum sociis suis illis pane vivo et vero vino laetitiae spiritalis recreare dignatus es; praesta, domine, ut, quicumque sub electi tui Sigismundi martyrio una cum sociis suis illis incontaminationem corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi accipiat, ad sanitatem pristinam revocetur. | |
2760 | Gratias tibi agimus ... liberemur periculis. |
Gratias tibi agimus, omnipotens deus, tua sacramenta sumentes, et intercessione beati Rufi martyris tui ab omnibus liberemur periculis. | |
2761 | Gratias tibi agimus ... quaesumus misericordiam <tuam |
Gratias tibi agimus, omnipotens aeterne deus, qui reficis nos esca aeternitatis et vita<e>; quaesumus misericordiam <tuam>, ut, quae corpore communicavimus, corde vegetemur; sic enim spiritalis esca nos proderit; sicut ore sumpsimus, mentibus hauriamus. | |
2762 | Gratias tibi ago ... sempiterna iustorum. |
Gratias tibi ago, domine deus, qui me peccatorem satiare dignatus es corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi, et ideo peto, omnipotens deus, ut haec sancta communio non sit mihi in iudicium neque ad condemnationem poenae sed sit arma fidei et scutum bonae voluntatis ad evacuandas omnes insidias diaboli de corpore meo et illud introire convivium me peccatorem permittas, ubi lux vera est et gaudia sempiterna iustorum. | |
2763a | Gratias tibi domine ... ad veniam. |
Gratias tibi, domine, laudesque persolvimus, qui nos corporis et sanguinis dilectissimi filii tui domini nostri communione vegetasti, misericordiam tuam suppliciter exorantes, ut hoc tuum, domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed fiat intercessio salutaris ad veniam. | |
2763b | Gratias tibi agimus ... esse participes. |
Gratias tibi agimus, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, qui nos corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi communione satiasti, tuamque misericordiam humiliter imploramus, ut hoc tuum, domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed sit intercessio salutaris ad veniam, sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum; haec nos communio mundet a crimine et caelestis gaudii tribuat esse participes. | |
2764 | Gratias tibi <referimus> ... domine quoniam sanctum Laurentium martyrem tuum te inspirante diligimus ut eius natalicia praeeuntes piis semper intercessionibus foveamur |
Gratias tibi <referimus>, domine, quoniam sanctum Laurentium martyrem tuum, te inspirante, diligimus, ut, eius natalicia praeeuntes, piis semper intercessionibus foveamur et meritis. | |
2765 | Gratias tibi domine ... exsultare concedat. |
Gratias tibi, domine, tuis donis repleti, referimus tuamque misericordiam supplices imploramus suffragiis martyrum tuorum illorum, ut tua nos gratia a malis omnibus potenter eripiat et in tuis semper laudibus exsultare concedat. | |
2766 | Gratias tibi domine ... spiritalibus donis. |
Gratias tibi, domine, referentes, oramus, ut mundes propitius cor nostrum a vitiis et repleas iugiter spiritalibus donis. | |
2767 | Gratias tibi referat ... in futurum. |
Gratias tibi referat, domine, corde subiecto tua semper ecclesia et consequenter obtineat, ut, observationes antiquas recensendo, proficiat in futurum. | |
2768 | Gratias tibi referimus ... sempiterna promoveas. |
Gratias tibi referimus, domine, qui nos a temporalibus facis respirare pressuris, ut ad gaudia sempiterna promoveas. | |
2769 | Gratias tibi referimus ... celebritate iustorum. |
Gratias tibi referimus, domine, qui nos et caelestis participatione sacramenti et tuorum reficis celebritate iustorum. | |
2770 | Gratias tibi referimus ... participatione perficias. |
Gratias tibi referimus, domine, sacro munere vegetati, tuam misericordiam deprecantes, ut dignos nos eius participatione perficias. | |
2771 | Gratulantes domine in ... supplicationibus sentiamus. |
Gratulantes, domine, in commemoratione sancti Apollinaris martyris atque pontificis, quaesumus, ut eius nos continuis adiuvari supplicationibus sentiamus. | |
2772 | Gratum tibi domine ... obtinea(n)t compunctionem. |
Gratum tibi, domine, sit munus oblatum et, ut tibi digne ministrare possimus, sacrae virgines Katherina et Margareta nobis mentium puritatem et beata Maria Magdalena salutarem nobis obtinea(n)t compunctionem. | |
2773a | Gregem tuum pastor ... gaudiis inseramur. |
Gregem tuum, pastor aeterne, conserva et pii suffragatoris Ethelwoldi patris nostri defensione guberna, ut, cuius benevolentia provocante, superni amoris dulcedine pascimur, eius interventu patrocinante, et a temporalis vitae perturbationibus eruamur et mansuris supernorum civium gaudiis inseramur. | |
2773b | Gregem tuum quaesumus ... gaudiis inseramur. |
Gregem tuum, quaesumus, domine, sancti Ethelwoldi pia intercessione guberna, ut, in cuius veneratione spiritualis cibi dulcedine pascimur, eius interventione et ab omni perturbatione eruamur et aeternis gaudiis inseramur. | |
2774 | Gregem tuum pastor ... incursione lacerari. |
Gregem tuum, pastor bone, placatus intende et oves, quas pretioso sanguine redemisti, diabolica non sinas incursione lacerari. | |
2775a | Gregem tuum pastor ... esse pastores. |
Gregem tuum, pastor bone, placatus intende et per apostolos tuos pervigili protectione custodi, ut iisdem rectoribus gubernetur, quos eidem contulisti operis tui vicarios esse pastores. | |
2775b | Gregem tuum pater ... esse pastores. |
Gregem tuum, pater bone, placatus intende et per beatos apostolos perpetua protectione custodi, quos totius ecclesiae praestitisti filii tui vicarios esse pastores. | |
2776 | Gregem tuum quaesumus ... incursu defende. |
Gregem tuum, quaesumus, pastor aeterne, paterna benedictione sanctifica et, dilectae virginis tuae Etheldrithae suffragantibus meritis, per haec sancta, quae sumpsimus, ab omni impugnatoris incursu defende. | |
2777 | Guberna domine quaesumus ... et aeternae. |
Guberna, domine, quaesumus, plebem tuam et tuis beneficiis semper accumula, ut et praesentis vitae subsidiis gaudeat et aeternae. | |
2778 | Guberna domine quaesumus ... integritate persistat. |
Guberna, domine, quaesumus, tuam placatus ecclesiam, ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persistat. | |
2779 | Guberna quaesumus domine ... informare mysteriis. |
Guberna, quaesumus, domine, temporalibus adiumentis, quos dignaris aeternis informare mysteriis. | |
2780 | Gustantes domine suavitatis ... sanitatem mentium. |
Gustantes, domine, suavitatis tuae dulcedinis plenitudinem, quaesumus, ut sit nobis hoc in remissionem peccatorum et sanitatem mentium. | |
2781 | Gustu salutaris hostiae ... adversitate custodias. |
Gustu salutaris hostiae recreati, omnipotentiam tuam, domine, suppliciter exoramus, ut, intercedentibus sancti Udalrici confessoris tui atque pontificis meritis, nos interius exteriusque ab omni adversitate custodias. | |
2782 | Gustu salutaris hostiae ... inhaerere mandatis. |
Gustu salutaris hostiae recreati, omnipotentiam tuam, domine, suppliciter exoramus, ut, qui, ad redimendum hominem de caelis descendens atque ex utero beatae Mariae carnem assumens, beati Ioseph manibus subdi voluisti, praestes nobis per ipsius orationes tuae semper voluntati nostrum devotum perficere famulatum tuisque semper facias inhaerere mandatis. | |
2783 | Habemus quidem domine ... mereamur aeterna. |
Habemus quidem, domine, relictum a te viaticum sed promissum nostri desiderii exspectamus effectum et, qui corpus tuum illud accepimus ad edendum, in quo es humiliatus in terra, illud concupiscimus ad videndum, in quo es exaltatus in gloria. Nunc enim videmus in speculo et aenigmate, tunc autem facie ad faciem tuam licebit gloriam contueri, ubi enim nemo cibum requiret, quia nullus esuriet; nemo peregrinum suscipiet, quia omnes in patria sua vivent; nemo visitabit aegrotum, ubi aeternae salutis permanebit hereditas; nemo operiet nudum, quia omnes luce perpetua vestientur nemo mortuum sepeliet, ubi omnes sine termino vivent. Sed tu, domine, hic ista, quae a nobis sunt percipienda, sanctifica, ut, haec sumentes, ad praemia pervenire mereamur aeterna. | |
2784 | Habentes igitur ante ... atque confirmet. |
Habentes igitur ante oculos, omnipotens pater sancte, tantae passionis triumphos, supplices exoramus, ut pascha hoc, quod nobis dominus noster Iesus Christus filius tuus hostiam vivam constituit atque complevit, fiat nobis in protectionem salutis et vitae, ut, sanctificatus his sollemnitatibus, populus altaribus tuis oblationis suae munera placitura consignet, fiatque nobis eucharistia pura atque legitima in nomine unigeniti tui, ut, cum nostris fuerit recepta pectoribus, fidem nutriat, mentem sanctificet atque confirmet. | |
2785 | Habitatorem virginalis hospitii ... de sepulcro. |
Habitatorem virginalis hospitii, sponsum beati thalami, dominum tabernaculi, regem templi, qui eam innocentiam contulit genitrici, qua dignaretur incarnata deitas generari, quae, nihil saeculi conscia, tantum precibus mens attenta tenuit puritatem in moribus, quam perciperant angeli, benedictionem in visceribus nec per assumptionem de morte sensit illuviem, quae vitae portavit auctorem, fratres carissimi, fusis precibus dominum imploremus, ut eius indulgentia illuc defuncti liberentur a tartaro, quo beatae virginis translatum corpus est de sepulcro. | |
2786 | Hae oblationes quaesumus ... ad veniam. |
Hae oblationes, quaesumus, domine, quas tibi offerimus in honorem beati Apollinaris martyris tui atque pontificis cunctis nobis proficiant ad veniam. | |
2787 | Haec communicatio quaesumus ... cum sinistris. |
Haec communicatio, quaesumus, domine, expurget nos a crimine et caelestis gaudii tribuat esse participes et refrigerare dignare animam famuli tui illius, cuius diem commemorationis celebramus, ut, ante thronum gloriae Christi tui segregatus cum dextris, nihil commune habeat cum sinistris. | |
2788 | Haec domine altari ... utriusque salutis. |
Haec, domine, altari tuo munera imposita benedic ipse et suscipe, ut intercessione beati Alphegi martyris tui atque pontificis nobis ad fructum proficiant utriusque salutis. | |
2789 | Haec domine dona ... nullatenus reviviscat. |
Haec, domine, dona tua et praecepta servantes, in altare tuum panis ac vini holocausta proponimus, rogantes profusissimam tuae misericordiae pietatem, ut eodem spiritu, quo te in carne virginitas incorrupta concepit, has hostias Trinitas indivisa sanctificet, ut, cum a nobis fuerint non minori trepidatione quam veneratione perceptae, quidquid contra animam, male vivit, intereat et, quidquid interierit, nullatenus reviviscat. | |
2790 | Haec domine munera ... fine mansura. |
Haec, domine, munera, in veneratione sancti Albani martyris tui ad laudem tui nominis oblata, pio respectu sanctifica et eius meritis praesta, ut, per haec muniti, per huius vitae momentanea mereamur transire ad gaudia, sine fine mansura. | |
2791 | Haec domine munera ... nobis salutaria. |
Haec, domine, munera quatuor Coronatorum meritis et tibi sirit placita et nobis salutaria. | |
2792 | Haec domine offerentium ... miserantiae attribuas. |
Haec, domine, offerentium pura libamina propitius dignanter accepta; tribue eis pro parvis magna, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna; insuper et aeternam vitam pro tua magna pietate concede, recolentibus amicorum tibi martyrum celebranda vocabula, qui in passionis tuae testimonio consecrandum sanguinem profuderunt; ut istum filii tui adventum inclitos milites, in hostili conflictam exercitatos, fidei ignibus communitos, ad florentes triumphi caelestis semper laureas evexisti, sic nobis famulis tuis pari dono concedas, ut recolentibus nobis spiritum parentum, fratrum, sororum nostrarum, qui nos in pace dominica praecesserunt, ( lac. ) quos, peccatorum morte purgatos, in paginas libri vivificantis adscribas et sub ipso recognitionis adventu indulgentiam miserantiae attribuas. | |
2793 | Haec domine oratio ... perveniat hereditatem. |
Haec, domine, oratio salutaris famulum tuum illum ab omnibus tueatur adversis, quatenus et ecclesiasticae pacis obtineat tranquillitatem et post istius temporis decursum ad aeternam perveniat hereditatem. | |
2794 | Haec domine placationis ... esse constitue. |
Haec, domine, placationis et laudis hostia famulum tuum illum, in te confidentem, ab omnibus purget peccatorum sordibus et ab inimicorum suorum, quibus premitur, insidiis et vinculis sanctae Mariae et beatorum apostolorum tuorum Petri et Pauli atque Ioannis precibus liberum, innocuum atque absolutum esse constitue. | |
2795 | Haec domine plebis ... lenitate consuleat. |
Haec, domine, plebis tuae devotio, quae se terreno martyrum Caesaraugustanorum exoptat praemuniri praesidio, submissa te postulat mente, ut haec offerentium nomina, quae nostrorum nunc sunt officio recitata, tu, qui dives es in misericordia, septem signato signaculis libro dignanter adscribas, ut eis tua eminens bonitate immensa maiestas et hic praesentiarum dona multiplicata concedat et in aeternum centuplicata restituat pausantiumque spiritibus congrua pietatis lenitate consuleat. | |
2796 | Haec domine quae ... exsultanter impleta. |
Haec, domine, quae sumpsimus, votiva mysteria, festa celebrantes sollemnia, quae pro beatorum martyrum tuorum Dionysii, Rustici et Eleutherii gloriosa passione peregimus, ipsorum nobis, quaesumus, fiant intercessione salutaria, in quorum nataliciis sunt exsultanter impleta. | |
2797 | Haec domine quaesumus ... pervenire concedant. |
Haec, domine, quaesumus, sacramenta, quae sumpsimus, ab omni nos reatu purificent et animam famulae tuae illius ad aeternae beatitudinis requiem pervenire concedant. | |
2798 | Haec domine quam ... clarescat sublimata. |
Haec, domine, quam maiestati tuae offerimus, hostia famulae tuae illi in sanctarum proficiat augmentum virtutum, ut, quae tua misericordia regali dignitate exstat gloriosa, actibus etiam morum, tibi placitorum, clarescat sublimata. | |
2799 | Haec domine sacramenta ... nutriant alimenta. |
Haec, domine, sacramenta sumentes, quaesumus, ut, intercedente beata Felicitate martyre tua, vitae aeternae in nobis , nutriant alimenta. | |
2800 | Haec domine sacrosancta ... <sit |
Haec, domine, sacrosancta oblatio, quae mundum aeternae mortis absolvit chirographo, sancto Blasio intercedente, nostrorum peccatorum <sit> remissio. | |
2801 | Haec domine salutaris ... dispensatione redemptus. |
Haec, domine, salutaris sacrificii perceptio famuli tui illius peccatorum maculas diluat et ad regendum secundum tuam voluntatem populum idoneum reddat, ut hoc salutari mysterio contra visibiles et invisibiles hostes reddatur invictus, per quod mundus est divina dispensatione redemptus. | |
2802 | Haec domine vivifica ... vivamus claritate. |
Haec, domine, vivifica sacramenta ita nos pascant in sancti Augustini Anglorum apostoli sollemnitate, ut cum ipso pastore in tua semper vivamus claritate. | |
2803 | Haec dona petimus ... placita consecratur. |
Haec dona, petimus, domine, placatus intende, quibus et summum sacrificium continetur et morte pretiosa virginis tuae Petronillae hostia tibi placita consecratur. | |
2804 | Haec est domine ... regno superno. |
Haec est, domine deus noster, devota plebs; votivae mentis annuae vicis devotum munus exhibendo convenit, frui desiderans gloriosi martyris Christophori praesidia, quem dignum tua agnoscit manere munificum gratia. Ille enim iuste est Christophorus, quem saeva mundi huius crudelium principum tela, a proprio gentis solo expulsa, sibi subdere conaverat laetabunda, magno illo dispensationis tuae munere ignara. Qui hunc ad se, velut captum, trahebat, a quo postmodum se exspoliatum et robore proprio evacuatum cernebat. Suscepit namque eum, tamquam per capturam humiliorem, quem post paululum contra se repperit fortiorem. Captus namque captorem suum vicit et, velut captum, exspoliavit, cui paulo antea subditus mansit. Vere in omnibus se tibi, Christe domine, imitabilem praebuit, cuius gratia nominis sortiri promeruit. Ex sacro etenim lavacro tinctus, Christophorus est appellatus, quo, Christum indutus et Christi gratia refectus Christique virtute firmatus, Christi etiam exemplo exsisteret gloriosus, ut, quia princeps huius mundi diabolus, dudum a paradiso subtractum, genus humanum per carnis illecebram gloriabatur subiectum, sibi nequiter copulare suo dominatui deputatum, velut victor dominans retineret; advenientem quoque pro redemptione generis humani, Christum dominum, quem dudum humanitate vestitum cernebat, velut ceterum genus humanum suo conabatur dominio mancipari, a quo captus et elisus, omnium fidelium amisit coetum. Sic et Christophorus, Christi virtute munitus, Decium Caesarem a militibus suis exspoliatum et a plebium agmine reddidit depopulatum. Hic, domine, martyr tuus, a te et fide illuminatus et nomine sublimatus, sit nobis patronus assiduus, sit defensor fortissimus et sic nos suo suffragio separet a mundi contagio, ut, tibi copulandos, societ in regno superno. |
|
2805 | Haec est illa ... quod docuit. |
Haec est illa dies, redeuntibus in se revoluta temporibus, in qua commoti pretiosi corporis fragravit unguentum, quod fidelibus odor vitae esset in vitam. Haec est dies, in qua, amoto refossi caespitis tegumento, relati sacerdotali iustitia, caelestes thesauri patuerunt, quos, nostra sibi fide merito vindicante, etiam alieni dogmatis cultor rapere voluit in teste, quod habere noluit in auctore; ac si, qui non recepit sacramentum Christi, cupit patrocinium Saturnini. Sed nobis, o Christe, vera confessione nitentibus, hic martyr faveat, occurrat, assistat; nobis impendat, quod meruit, quos nosse videat, quem dilexit, eisque tribuat intercessione, quod pertulit, quos probat credidisse, quod docuit. |
|
2806 | Haec est pia ... dominicae die. |
Haec est pia et salutaris hostia, deus pater, qua tibi reconciliatus est mundus. Hoc est corpus illud, quod pependit in cruce. Hic etiam sanguis, qui sacro profluxit ex latere. Pietati tuae proinde gratias agentes ex hoc, quod nos filii tui morte redimeres et resurrectione salvaveris, adclines merite te deum pietatis oramus, ut, haec libamina spiritus tui sancti benedictione respergens, sumentium visceribus sanctificationem accommodes, quo, purificati a criminum labe, plenissime iucundemur in hoc resurrectionis dominicae die. |
|
2807 | Haec facimus domine ... mereamur aeternam. |
Haec facimus domine, passionem tuam commemorantes, haec facimus, pater Iesu Christe, qui nobis de lege veteri novam tradidisti. Concede nobis, intercedente beato antistite tuo Leudegario martyre, cuius hodie annuam commemorationem celebramus, ut descendat hic benedictio tua super hunc panem et calicem in transformationem spiritus tui sancti, uti haec benedicendo benedicas, sanctificando sanctifices, ut, quicumque ex utraque benedictione sumpserimus, aeternitatis praemium et vitam consequi mereamur aeternam. | |
2808 | Haec facimus domine ... saecula saeculorum. |
Haec facimus, domine, sancte pater, omnipotens aeterne deus, commemorantes et celebrantes passionem unici filii tui Iesu Christi domini nostri, qui tecum vivit et regnat cum spiritu sancto in saecula saeculorum. | |
2809 | Haec hostia domine ... semper impetret. |
Haec hostia, domine, placationis et laudis, quaesumus, ut meritis beati Norberti confessoris tui atque pontificis nobis indulgentiam semper impetret. | |
2810a | Haec hostia domine ... dignos efficiat. |
Haec hostia, domine, placationis et laudis, tua nos propitiatione dignos efficiat. | |
2810b | Haec hostia domine ... semper efficiat. |
Haec hostia, domine, placationis et laudis, quaesumus, ut, interveniente beata Caecilia martyre, tua nos propitiatione dignos semper efficiat. | |
2811 | Haec hostia domine ... mentesque sanctificet. |
Haec hostia, domine, quaesumus, emundet nostra delicta et sacrificium celebrandum subditorum tibi corpora mentesque sanctificet. | |
2812 | Haec hostia domine ... sempiterna gaudentes. |
Haec hostia, domine, quaesumus, emundet nostra delicta, ut, sicut adoranda filii tui natalicia praevenimus, sic eius munera capiamus sempiterna gaudentes. | |
2813 | Haec hostia domine ... convenienter expurget. |
Haec hostia, domine, quaesumus, et ab occultis ecclesiam tuam reatibus semper expediat et manifestis convenienter expurget. | |
2814a | Haec hostia domine ... dona conciliet. |
Haec hostia, domine, quaesumus, et vincula nostrae iniquitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. | |
2814b | Hostia domine quaesumus ... dona conciliet. |
Hostia, domine, quaesumus, quam, sanctorum tuorum natalicia recensentes, offerimus, et vincula nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae dona conciliet. | |
2814c | Haec munera domine ... dona concilient. |
Haec munera, domine quaesumus, et vincula nostrae pravitatis absolvant et tuae nobis misericordiae dona concilient. | |
2815 | Haec hostia domine ... et protegat. |
Haec hostia, domine, quaesumus, sollemniter immolanda pro tuorum commemoratione iustorum, conscientias nostras semper et mundet et protegat. | |
2816 | Haec hostia domine ... conferat salutem. |
Haec hostia, domine, quam in beatae Ethelburgae virginis tuae commemoratione tuae offerimus maiestati, perpetuam nobis, quaesumus, ipsa pro nobis intercedente, conferat salutem. | |
2817 | Haec hostia domine ... proficiat salutem. |
Haec hostia, domine, quam in memoriam et honorem sancti Samsonis confessoris tui atque pontificis offerimus, ante conspectum divinae maiestatis tuae sit accepta et tam ad corporum sanitatem quam ad animarum proficiat salutem. | |
2818 | Haec hostia domine ... consequi mereamur. |
Haec hostia, domine, quam pro infidelium telis offerimus, tibi sit accepta, ut per hanc, quod devote poscimus, consequi mereamur. | |
2819 | Haec hostia domine ... confessor venerabilis. |
Haec hostia, domine, sic tibi sit acceptabilis, sicut beatus Bricius ecclesiae tuae factus est confessor venerabilis. | |
2820 | Haec hostia quaesumus ... proficiat peccatorum. |
Haec hostia, quaesumus, domine deus, beato Petro principe apostolorum intercedente, nobis ad veniam proficiat peccatorum. | |
2821 | Haec hostia quaesumus ... gaudere sanctorum. |
Haec hostia, quaesumus, domine deus noster, quam tibi ad honorem sancti Samsonis confessoris tui atque pontificis immolando deferimus, tuorum nobis tribuat societate gaudere sanctorum. | |
2822 | Haec hostia quaesumus ... reddat acceptas. |
Haec hostia, quaesumus, domine, et locum istum ab immunditiis iniquorum (vel patratae offensionis) expurget et supplicationes nostras hic et ubique tibi reddat acceptas. | |
2823a | Haec hostia quaesumus ... serviant laetiores. |
Haec hostia, quaesumus, domine, pro famulo tuo illo et cunctis, sibi adhaerentibus, in conspectu pietatis tuae assumatur benigne tuaque super eos benedictio larga descendat, quatenus, prosperum agentes iter, tibi deo serviant laetiores. | |
2823b | Haec hostia quaesumus ... serviamus laetiores. |
Haec hostia, quaesumus, domine, pro nobis famulis tuis et cunctis, nobis adhaerentibus, in conspectu pietatis tuae assumatur benigne tuaque super nos benedictio larga descendat, quatenus, prosperum agentes iter, tibi domino serviamus laetiores. | |
2824 | Haec hostia quaesumus ... remedium proficiat. |
Haec hostia, quaesumus, domine, quam pro memoria et veneratione passionis et resurrectionis Christi filii tui domini nostri tuae maiestati offerimus, emundet nostra delicta et nobis ad aeternae redemptionis et salutis remedium proficiat. | |
2825 | Haec hostia quaesumus ... fiat accepta. |
Haec hostia, quaesumus, domine, tuis conspectibus oblata, beati Wulmari abbatis meritis tibi fiat accepta. | |
2826a | Haec hostia salutaris quaesumus domine quam in sanctorum apostolorum ... charismata tribuat. |
Haec hostia salutaris, quaesumus, domine, quam in sanctorum apostolorum tuorum Petri et Pauli atque Andreae omniumque apostolorum veneranda commemoratione tuae maiestati suppliciter offerimus, et ligamina nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae charismata tribuat. | |
2826b | Haec hostia salutaris quaesumus domine quam in sancti Albani ... charismata tribuat. |
Haec hostia salutaris, quaesumus, domine, quam in sancti Albani martyris tui sociorumque eius compassorum veneranda commemoratione tuae maiestati suppliciter offerimus, et ligamina nostrae pravitatis absolvat et tuae nobis misericordiae charismata tribuat. | |
2827 | Haec igitur praecepta ... collatura bibituris. |
Haec igitur praecepta servantes, sacrosancta munera nostrae salutis offerimus, obsecrantes, ut immittere digneris spiritum sanctum super haec sollemnia, ut fiat nobis legitima eucharistia, in tuo filiique tui nomine et spiritus sancti benedicta in transformationem corporis ac sanguinis domini nostri Iesu Christi unigeniti tui, edentibus nobis vitam aeternam regnumque perpetuum collatura bibituris. | |
2828 | Haec in nobis ... operatione firmentur. |
Haec in nobis sacrificia, deus, et actione permaneant et operatione firmentur. | |
2829 | Haec munera domine ... reddant acceptos. |
Haec munera, domine, quae in honorem sanctorum tuorum offerimus, nos ab omnibus peccatis emundent tibique reddant acceptos. | |
2830 | Haec munera domine ... exoret gloriosa. |
Haec munera, domine, ut tua suscipiat maiestas adoranda, sanctae Milburgae intercessio exoret gloriosa. | |
2831 | Haec munera quaesumus ... manibus voluisti. |
Haec munera, quaesumus, domine, beatae Mariae semper virginis intercessione sanctifica, quam in templo tuo munus tibi gratissimum offerri parentum manibus voluisti. | |
2832 | Haec munera quaesumus ... clementer emunda. |
Haec munera, quaesumus, domine, beati Cuthberti confessoris tui atque pontificis intercessione sanctifica et nos famulos tuos a peccatorum omnium maculis clementer emunda. | |
2833 | Haec munera quaesumus ... incredulae perfossae. |
Haec munera, quaesumus, domine, copioso flumine caelestis gratiae perfunde, ex qua in salutem populi et ecclesiae tuae consolationem perpetuam torrens cruoris fluxit de latere tuae iconis, furore gentis incredulae perfossae. | |
2834a | Haec munera quaesumus ... nobis esse concede. |
Haec munera, quaesumus, domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, salutaria nobis esse concede. | |
2834b | Haec munera quaesumus ... esse participes. |
Haec munera, quaesumus, domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, animabus famulorum famularumque tuarum, quorum quarumque commemorationem speciali devotione agimus et quorum quarumque nomina, a te inspicienda, conscripsimus et pro quibus exorare iussi vel debitores sumus, et omnium consanguineorum ac familiarium cunctorumque fidelium salutaria esse concede, ut, tua pietate vinculis horrendae mortis exutae, aeternae beatitudinis mereantur esse participes. | |
2834c | Haec munera quaesumus ... salutaria esse concede. |
Haec munera, quaesumus, domine, clementer suscipe et intercessione beati Kiliani sociorumque eius nobis salutaria esse concede. | |
2835 | Haec munera quaesumus ... exsistere mereamur. |
Haec munera, quaesumus, omnipotens deus, per tui nominis invocationem sanctifica et per sanctorum martyrum tuorum Viti, Modesti et Crescentiae intercessionem nos a peccatorum nostrorum maculis emunda, ut tuis digni conspectibus semper exsistere mereamur. | |
2836 | Haec nobis communio ... tua gaudeat. |
Haec nobis communio, domine, ad purgationem et, intercedente beata semper virgine Maria omnibusque sanctis, inimicis famuli tui illius prosit ad emendationem, ut et illi ad caritatem fraternam redeant et cor famuli tui de consolatione tua gaudeat. | |
2837 | Haec nobis domine ... ineffabiliter infudisti. |
Haec nobis, domine, munera sumpta proficiant, ut illo iugiter ferveamus spiritu, quem apostolis tuis ineffabiliter infudisti. | |
2838 | Haec nos beata ... efficiant recensere. |
Haec nos beata mysteria, deus, principia sua aptos efficiant recensere. | |
2839 | Haec nos communio ... defendat insidiis. |
Haec nos communio, domine, exuat a delictis et ab inimicorum defendat insidiis. | |
2840 | Haec nos communio ... cum sinistris. |
Haec nos communio, domine, purget a crimine et animae famuli tui illius caelestis gaudii tribuat consortium, ut, ante thronum gloriae Christi tui segregata cum dextris, nihil commune habeat cum sinistris. | |
2841 | Haec nos communio ... esse consortes. |
Haec nos communio, domine, purget a crimine et caelestis remedii faciat esse consortes. | |
2842 | Haec nos communio ... pietate conservet. |
Haec nos communio, domine, purget a crimine et famulum tuum benigna pietate conservet. | |
2843 | Haec nos communio ... consequi mereatur. |
Haec nos communio, domine, purget a crimine et famulum tuum fac reverti, ut, sicut Iosue furtum Achan absconditum invenit, ita patefacere digneris omnia, pro quibus petimus divinam clementiam tuam, ut non in aeternum abscondat iniquitatem suam sed in praesentiam denudetur suum furtum et confusus veniat et paeniteat reatum suum et misericordiam tuam consequi mereatur. | |
2844 | Haec nos communio ... nobis acquirat. |
Haec nos communio, domine, salutaris ab omni, quaesumus, adversitate custodiat et, beato Birino intercedente, cuius annua translationis festa recolimus, sempiternae felicitatis gaudia nobis acquirat. | |
2845 | Haec nos domine ... commemoratione laetificet. |
Haec nos, domine, gratia tua, quaesumus, semper exerceat, ut divinis instauret nostra corda mysteriis et sanctae Caeciliae martyris tuae commemoratione laetificet. | |
2846 | Haec nos domine ... saecula saeculorum. |
Haec nos, domine, instituta et praecepta retinentes, suppliciter oramus, uti hoc sacrificium suscipere et benedicere et sanctificare digneris, ut fiat nobis eucharistia legitima in tuo filiique tui nomine et spiritus sancti in transformationem corporis ac sanguinis domini dei nostri Iesu Christi unigeniti tui, per quem omnia creas, creata benedicis, benedicta sanctificas et sanctificata largiris, deus, qui in Trinitate perfecta vivis et regnas in saecula saeculorum. | |
2847a | Haec nos domine ... sempiterna perducat. |
Haec nos, domine, quaesumus, divini perceptio sacramenti a nostris mundet offensis et famulos tuos, a mundi pravitate ereptos, ad gaudia sempiterna perducat. | |
2847b | Haec nos quaesumus ... clementer eruat. |
Haec nos, quaesumus, domine, divini sacramenti perceptio a nostris emundet offensis et famulos tuos a mundanis pravitatibus et omnibus tumultuorum carnalium delectationibus clementer eruat. | |
2848 | Haec nos domine ... repleam bonis. |
Haec nos, domine, sacramenta, quae sumpsimus, a cunctis emaculent malis et famulum tuum ab omnibus eximant periculis et perpetuis repleam bonis. | |
2849 | Haec nos oblatio ... et protegat. |
Haec nos oblatio, deus, mundet et renovet, gubernet et protegat. | |
2850 | Haec nos participatio ... et protegat. |
Haec nos participatio divini mysterii, quaesumus, domine, mundet a crimine et fideles tuos, persecutionem pro iustitia patientes, muniat semper et protegat. | |
2851 | Haec nos quaesumus ... devotionis excrescant. |
Haec nos, quaesumus, domine, communio sancta laetificet, qua, beati Thomae confessoris tui suffragantibus meritis, et virtutes roborentur interius et actus exterius piae devotionis excrescant. | |
2852 | Haec nos quaesumus ... et muniat. |
Haec nos, quaesumus, domine, (divini) sacramenti perceptio protegat et famulum tuum (illum), quem pastorem ecclesiae tuae (prae)esse voluisti, una cum commisso (sibi) grege salvet semper et muniat. | |
2853 | Haec nos quaesumus ... tueatur adversis. |
Haec nos, quaesumus, domine, participatio sacramenti et propriis reatibus indesinenter expediat et ab omnibus tueatur adversis. | |
2854 | Haec nos quaesumus ... servent illaesos. |
Haec nos, quaesumus, domine, sacra, potenti virtute defensos, ab omnibus maligni hostis insidiis et hunc cum suis incolis locum sub tua protectione servent illaesos. | |
2855 | Haec nos sancta ... cathedrali sollemnitate. |
Haec nos sancta libamina, domine, expiatos reddant a crimine, quae in apostoli Petri tractamus cathedrali sollemnitate. | |
2856 | Haec oblata tibi ... maculas abstergant. |
Haec oblata tibi, domine, sacrificia clementer intuere ( lac. ) meorumque peccatorum maculas abstergant. | |
2857 | Haec oblatio domine ... tulit offensa(m). |
Haec oblatio, domine, ab omnibus nos purget offensis, quae in ara crucis etiam totius mundi tulit offensa(m). | |
2858 | Haec oblatio domine ... efficiatur habitatio. |
Haec oblatio, domine deus, cordis nostri maculas emundet, ut sancti spiritus digna efficiatur habitatio. | |
2859 | Haec oblatio domine ... servire mandatis. |
Haec oblatio, domine deus, intercedente beato Mellito pontifice, nos ab omnibus emundet peccatis et tota virtute tuis faciat servire mandatis. | |
2860 | Haec oblatio domine ... intervenio sufficientiam. |
Haec oblatio, domine, interveniente beatae dei genitricis Mariae merito sanctique Petri principis apostolorum necnon et tuorum Benedicti, Martini, Swithuni confessurum omniumque sanctorum suffragio, ad perpetuam mihi proficiat indulgentiam et sacerdotibus, pro quibus intervenio, sufficientiam. | |
2861 | Haec oblatio domine ... nobis augeatur. |
Haec oblatio, domine, pro tribulatione, qua gravamur, grata tibi reddatur atque in omni angustia laetificatio caelestis nobis augeatur. | |
2862 | Haec oblatio domine ... consequamur aeterna. |
Haec oblatio, domine, quaesumus, nobis remissionem omnium peccatorum et verae humilitatis obtineat gratiam, simulque ut a cordibus nostris concupiscentiam carnis et oculorum atque ambitionem saeculi auferas, quatenus, coram te sobrie, iuste pieque viventes, praemia consequamur aeterna. | |
2863 | Haec oblatio domine ... digni efficiamur. |
Haec oblatio, domine, quaesumus, quam, iterata sancti confessoris tui Martini festivitate, tuae offerimus maiestati, nobis prosit ad indulgentiam, ut per eam a nostris liberemur peccatis et sacris altaribus adstare digni efficiamur. | |
2864 | Haec oblatio domine ... subsidia conferat. |
Haec oblatio, domine, sicut incensum iri conspectum tuum cum odore suavitatis adscendat et praeclara beati Barnabae apostoli tui intercessione nobis instantis futuraeque vitae subsidia conferat. | |
2865 | Haec oblatio domine ... fac obtinere. |
Haec oblatio, domine, ut tibi possit placere, sanctum Leothardum pontificem, quaesumus, fac obtinere. | |
2866a | Haec oblatio quaesumus ... immolata peccatum. |
Haec oblatio, quaesumus, domine, animam famuli tui illius ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat, quae totius mundi tulit, etiam immolata, peccatum. | |
2866b | Haec oblatio quaesumus ... consequi mereatur. |
Haec oblatio, quaesumus, omnipotens deus, animam famuli tui illius ab omnibus vitiis humanae condicionis absolvat, ut perpetuam tuae beatitudinis misericordiam consequi mereatur. | |
2867 | Haec oblatio quaesumus ... sumpsit exordium. |
Haec oblatio, quaesumus, domine, omnium sanctorum precibus et meritis in conspectum divinae maiestatis tuae assumpta, me famulum tuum, ab omnibus vitiis et fraudibus inimici defensum, te miserante, tibi iugiter digne deservire imploret, ab ipso sanctificata, a quo sumpsit exordium. | |
2868 | Haec oblatio quaesumus ... misericorditer absolvat. |
Haec oblatio, quaesumus, domine, omnium sanctorum precibus et meritis suffragantibus, tibi grata fiat et nos ab omni reatu, gratia largiente, misericorditer absolvat. | |
2869 | Haec oblatio quam ... felicitatem mereamur. |
Haec oblatio, quam tibi offerimus, domine, nos purget ab omni crimine, quo per beatae illius intercessionem, cuius sacram festivitatem recolimus, aeternam consequi felicitatem mereamur. | |
2870 | Haec perceptio sacri ... deum defendat. |
Haec perceptio sacri corporis et sanguinis, omnipotens deus, populum, christianae fidei subditum, protegat et a gentibus, quae te ignorant deum, defendat. | |
2871 | Haec quae nos ... dignos efficiant. |
Haec, quae nos reparent, quaesumus, domine, beata mysteria suo munere dignos efficiant. | |
2872 | Haec sacra nos ... pervenire mereamur. |
Haec sacra nos, domine, mundet oblatio, quam in conspectum divinae maiestatis tuae devota mente deferimus, et concede nobis famulis tuis, ut per venerabile sanctum sepulcrum tuum purificatis mentibus ad caelestia regna pervenire mereamur. | |
2873 | Haec sacra quaesumus ... tueantur adversis. |
Haec sacra, quaesumus, domine, quae pro venerandis beati Paulini confessoris tui atque pontificis deferimus meritis, peccatorum nostrorum vincula solvant et eius obtentu ab omnibus tueantur adversis. | |
2874 | Haec sacrificia Christi ... mereamur humilitatem. |
Haec sacrificia, Christi humilitatem significantia, quaesumus, domine, propitiatus suscipe et concede, ut veram per haec eadem consequi mereamur humilitatem. | |
2875a | Haec sacrificia nos ... venire principium. |
Haec sacrificia nos, omnipotens deus, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. | |
2875b | Haec sacra nos ... venire principium. |
Haec sacra nos, domine, potenti virtute mundatos, ad suum faciant puriores venire principium. | |
2876a | Haec sacrificia quae ... benigne acquirant. |
Haec sacrificia, quae sumpsimus, domine, meritis et intercessione omnium sanctorum nobis proficiant ad salutem et viventibus atque defunctis omnibus christianis, te favente, aeterna ac temporalia praemia benigne acquirant. | |
2876b | Haec sacrificia quae ... regni caelestis. |
Haec sacrificia, quae sumpsimus, domine, per intercessionem sanctorum tuorum martyrum et consessorum nobis proficiant ad salutem et famulis et famulabus tuis, quorum eleemosynae caritatis in amore tui nominis nobis spiritaliter collatae sunt, tam vivis quam et mortuis, proficiant in augmentum, ut, quibus donasti baptismi sacramentum, donare digneris consortium regni caelestis. | |
2877 | Haec sacrosancta sumpta ... exstitit dispensator. |
Haec sacrosancta sumpta mysteria nobis effectum, domine, conferant salutarem, quorum beatus Ricardus confessor tuus atque pontifex devotus exstitit dispensator. | |
2878 | Haec sancta domine ... perducant caelestia. |
Haec sancta, domine, quae indignis manibus tractamus, intercessione beati Erkenwaldi praesulis tuae sint maiestati accepta, ut ab omni nos muniant inimicorum molestia et ad dona perducant caelestia. | |
2879 | Haec sancta quae ... nutriant alimenta. |
Haec sancta, quae sumpsimus, sacramenta, quaesumus, domine, maiestati tuae efficiantur gratuita et, interveniente beato Erasmo martyre tuo atque pontifice, vitae in nobis aeternae nutriant alimenta. | |
2880 | Haec sunt Christe ... caruisse tripudient. |
Haec sunt, Christe domine, sacrosancta novi libamina testamenti, quae tibi in commemorationem tuae passionis offerri iussisti. Hoc vere sacrificium salutare, per quod, dum tibi humanum genus reconcilias, regno tuae maiestatis adsocias. Precamur igitur, omnipotens deus noster, ut supplicationi nostrae placabilis adsis et sanctificationem tuae benedictionis huic hostiae propitiatus adspires Descendat de regali tuae solio potestatis angelus pacis et gratiae, qui et oblata sanctificet et vota populi serenitatis tuae nutibus repraesentet. Quaesumus, ineffabilis Trinitas deus, ut hoc tibi holocaustum, ob honorificentiam tui sacerdotis oblatum, legitimum efficias et acceptum. Proficiat ad fortitudinem sanis, ad medelam aegrotis, ad castitatem lascivis, ad oboedientiam tumidis, ad concordiam odiosis, ad perseverantiam iam pacatis, ad sublevamen oppressis, ad consolationem afflictis, ad receptionem patriae peregrinis, ad gubernationem egenis, ad indulgentiam reis, ad emendationem omnimodam depravatis, ut, quicumque ex hac victima spiritali libaverint, et cunctis bonis exuberent et malis omnibus caruisse tripudient. |
|
2881 | Haec sunt domine ... salutem adhibeant. |
Haec sunt, domine, verissima novi testamenti edicta libamina, per quae, tibi humanum genus reconcilians, totius mundi deleta sunt crimina. Haec duo a te elicita munera, quae tibi Melchisedech typicus ille sacerdos caeli domino obtulit atque, ut a nobis in veritate offerretur, praemisit. sanctificet, quaeso, descendens tuus patrisque spiritus sanctus haec oblata sacrificia et faciat plenissime tui corporis sanguinisque conformia, ut haec tria, corpus, sanguis et aqua, per quae abluimur, pascimur et sanamur, percipientium protinus morbos excludant et indeficientem salutem adhibeant. | |
2882 | Haec sunt verba ... nostra peccata. |
Haec sunt verba, haec sunt carmina, quae, redemptoris nostri lingua prolata, noscuntur. Haec sunt verba, quae magis ostendunt domini beneficium, quam imponunt servientibus famulatum. Haec sunt verba, quae, dum oboedientiam impetrant servitutis, precem commemorant libertatis. Pro qua re, pater, offerimus tibi victimam, non thure fumidam, non sanguine maculatam, sed puram, sanctam atque rationabilem pro remediis criminum et pro ablutione criminum, pro quiete defunctorum et pro incolumitate oppressorum, ut illos mitior custodia teneat et istis altior custodia teneatur; pro salute principum et tranquillitate populorum, ut habeant de clementia motum et illi non sustineant de infestatione supplicium; pro fecunditate frugum aerisque temperie, ut, dum nos tuis reficis donis, veneremur indesinenter, quae oboedienter intellegis famulari; et peccatorum nostrorum obsoleta corrige; facias in iudicio securos, quos cognoscis conscientia culpabiles, et, quia cuncti factu, dictu, cogitatu visuque polluimur, tu solus, qui cognoscis latentia, dimitte universa nostra peccata. | |
2883 | Haec tibi domine ... sentiant ultionem. |
Haec tibi, domine deus, qui nos et inimicos diligere et pro persequentibus vis orare, grata sit oblatio et sic nos de adversariorum nostrorum laetifica correctione, ut ipsi irae tuae non sentiant ultionem. | |
2884 | Haec tibi domine ... interriti praestolari. |
Haec tibi, domine, oblata benignus sanctificanda assume libamina, ut eorum perceptione expiemur a crimine et adventus filii tui gloriam mereamur interriti praestolari. | |
2885 | Haec tibi domine ... perfice mundum. |
Haec tibi, domine, quaesumus, beati Cuthberti pontificis tui intercessione nunc grata reddatur oblatio et per eam maiestati tuae nostrum famulatum perfice mundum. | |
2886 | Haec tibi hostia ... confessor venerabilis. |
Haec tibi hostia, quaesumus, domine, sit acceptabilis et pro nobis tuus intercedat Grimbaldus confessor venerabilis. | |
2887 | Haec tibi munera ... hospitia efficiantur. |
Haec tibi munera, domine, accepta reddantur et sancti Iudoci interventu corda nostra electa tibi hospitia efficiantur. | |
2888 | Haec tibi pater ... suavitatis adscendant. |
Haec tibi, pater sancte, licet meis manibus offerantur, qui nec invocatione tui nominis dignus sum, tamen, quia per sanctum atque sanctificatum filii tui nomen oblationes offeruntur, sicut incensum in conspectu tuo cum odore suavitatis adscendant. | |
2889 | Haec tua domine ... operetur effectum. |
Haec tua, domine, sumpta sacra communio, sicut fidelium in te unionem praesignat, sic in tua ecclesia unitatis, quaesumus, operetur effectum. | |
2890 | Haec victima domine ... obtineat castitatem. |
Haec victima, domine, quaesumus, pro beatae virginis Margaretae martyrio oblata, et mentium nobis sanctitatem et corporum obtineat castitatem. | |
2891 | Hanc domine quaesumus ... ad medelam. |
Hanc, domine, quaesumus oblationem, pro commemoratione beati Marci tibi oblatam, benigne conruere et praesta, ut et nomini tuo ad gloriam et nobis proficiat ad medelam. | |
2892 | Hanc hostiam omnipotens ... offerimus maiestati. |
Hanc hostiam, omnipotens deus et pater, nobis beati patricii confessoris tui atque pontificis reddat deprecatio profuturam, quam in eius honorem hodierna die tuae offerimus maiestati. | |
2893 | Hanc igitur domine ... tribue indulgentiam. |
Hanc igitur, domine, oblationem, quam pro famulo tuo illo tuae pietati offerimus, pius ac propitius suscipe et omnium peccatorum suorum vincula, quibus, propria accusante conscientia, miserabiliter constringitur, intercessione dei genitricis propitiatus absolve et pro his veram puramque coram te confessionem et dignam fructuosamque agere paenitentiam et plenissimam illi gratuito dono tribue indulgentiam. | |
2894a | Hanc igitur oblationem ... flagitet profuturam. |
Hanc igitur oblationem, terribilis et piissime pater, beata Maria Magdalena suarum cumulet precum incrementis et ad nostrae restaurationis principium flagitet profuturam. | |
2894b | Hanc igitur oblationis ... provenire deposcat. |
Hanc igitur oblationis hostiam, terribilis et piissime deus, beata Maria Magdalena suarum precum cumulet incrementis et ad remedium nobis provenire deposcat. | |
2895 | Hanc in conspectu ... labe purgatos. |
Hanc in conspectu divinae et tremendae maiestatis tuae, domine, placationis hostiam beati Marci evangelistae tui intercessio veneranda commendet, quae quidem, angelicis tibi manibus oblata tuaque dextera benedicta, ab omni nos abluat peccatorum labe purgatos. | |
2896 | Hanc in conspectu ... obtulit vivam. |
Hanc in conspectu gloriosae magnitudinis tuae oblationis hostiam, quaesumus, domine deus pater omnipotens, beati Floriani martyris tui digna commendet oratio, qui, sanctae caritatis tuae devictus amore, propriam sui corporis hostiam in odorem suavitatis tibi obtulit vivam. | |
2897 | Hanc oblationem domine ... prosit delicta. |
Hanc oblationem, domine, quaesumus, beatae dei genitricis Mariae interventione sanctifica, ut, tuae maiestati oblata, ad expianda totius populi tui prosit delicta. | |
2898 | Hanc oblationem mysterii ... amorem informa. |
Hanc oblationem mysterii tui, domine, clementer sanctifica et amore beatae Mariae Magdalenae, amatricis filii tui Iesu Christi domini nostri, semper et ubique nos tuum ad amorem informa. | |
2899 | Hanc oblationem quaesumus ... vegetata ministrat. |
Hanc oblationem, quaesumus, domine, caelesti benedictione prosequere et concede, ut ei ad salutem proveniat, cuius in hoc loco stipendiis nostra tibi servitus vegetata ministrat. | |
2900 | Hanc oblationem quaesumus ... beatitudinis acquirat. |
Hanc oblationem, quaesumus, domine, quam tibi pro incolumitate famuli tui illius offerimus, benignus assume, ut, per haec sancta mentis et corporis sanitatem obtinens, gloriam aeternae beatitudinis acquirat. | |
2901 | Hanc oblationem quaesumus ... valeant exstingui. |
Hanc oblationem, quaesumus, domine deus, quam tuae maiestati pro peccatis nostris offerimus, propitiatus respice et produc de oculis nostris lacrimarum flumina, quibus debita flammarum incendia valeant exstingui. | |
2902 | Hanc quaesumus domine ... temporalibus sempiterna. |
Hanc, quaesumus, domine, oblationem suscipe, quam tibi offerimus pro famulo tuo illo, qui de suis iustis laboribus ecclesiis tuis ministrat; tribue ei pro parvis magna, pro terrenis caelestia, pro temporalibus sempiterna. | |
2903a | Hanc quoque oblationem ... omnium animarum. |
Hanc quoque oblationem, domine, digneris, quaesumus, misericorditer benedicere et clementer sanctificare, quam tibi pro remissione peccatorum nostrorum vel pro requie defunctorum fratrum offerimus, ut tua sanctificatio salus sit et defensio omnium animarum. | |
2903b | Hanc quoque oblationem ... defensio animarum. |
Hanc quoque oblationem, domine, dignare, quaesumus, misericorditer benedicere et clementer sanctificare, quam tibi offerimus pro vivorum salute et mortuorum requie, ut tua sanctificatio sit salus et defensio animarum. | |
2904 | Has hostias domine ... immolare concede. |
Has hostias, domine, quas nomini tuo dicandas offerimus pro commemoratione animae famuli tui illius, debitum tibi munus nos immolare concede. | |
2905 | Has hostias quaesumus ... <pro |
Has hostias, quaesumus, domine, quas maiestati tuae consecrandas offerimus, interveniente beato Wolfgango confessore tuo atque pontifice, ad perpetuam atque praesentem fac nobis <pro>venire salutem. | |
2906 | Has oblationes et ... tuam accipe. |
Has oblationes et sincera libamina immolamus tibi, domine Iesu Christe, qui passus es pro nobis et resurrexisti tertia die a mortuis, pro animabus carorum nostrorum et cararum nostrarum, quorum nomina recitamus et quorumcumque non recitamus sed a te recitantur in libro vitae aeternae; propter misericordiam tuam accipe. | |
2907a | Has tibi domine ... illuminare digneris. |
Has tibi, domine deus, offerimus oblationes pro salute nostra, quatenus animam nostram (animas nostras) sancti spiritus gratia illuminare digneris. | |
2907b | Hanc tibi domine ... illuminare digneris. |
Hanc tibi, domine deus, offero oblationem pro salute animae meae, quatenus eam sancti spiritus gratia illuminare digneris. | |
2908 | Has tibi domine ... misericordiam copiosam. |
Has tibi, domine, in sollemnitate tuorum sanctorum Adriani atque Nataliae victimas offerentes, adclines te supplicatione rogamus, ut, eorum intercedentibus meritis, des veniam nostris peccatis ac benedictionem his impertias sacrificiis, quo exemplo Nataliae, quae viri sui sanguine se laetabatur perunctam, nos quoque, de corpore et sanguine filii tui libantes, consecutos nos gaudeamus spiritus unctionem internam et misericordiam copiosam. | |
2909 | Hilares domine celebramus ... beatitudine collocare. |
Hilares, domine, celebramus festa sollemnia confessoris tuae Leucadiae, cuius fiducialis oratio superbum conteruit inimicum. Ob hoc namque in sede laetatur aeterna et gaudet felix in patria gloriosa. Ipsius meritis concede, quaesumus, nobis, domine, aeternam caelestis patriae sedem et hanc nostris e manibus suscipe placatus oblationem, ut, facta patrum, fratrum carorumque nostrorum commemoratione, eos in aeterna digneris beatitudine collocare. | |
2910 | His domine sacrificiis ... gravemur externis. |
His, domine, sacrificiis, quaesumus, concede placatus, ut, qui propriis oramus absolvi delictis, non gravemur externis. | |
2911 | His hostiis domine ... proveniat fragilitati. |
His hostiis, domine, quaesumus, apostolicae gratiae nobis dignitas cooperetur, ut, quod debetur sacrosanctae emissioni, nostrae proveniat fragilitati. | |
2912 | His nobis domine ... habere caelestia. |
His nobis, domine, mysteriis conferatur, quo, terrena desideria mitigantes, discamus habere caelestia. | |
2913 | His nos domine ... rep(p)ulit vetustatem. |
His nos, domine, sacramentis semper natalis instauret, cuius nobilitas singularis humanam rep(p)ulit vetustatem. | |
2914 | His nostris quaesumus ... subsidium praestes. |
His nostris, quaesumus, placare libaminibus, clementissime deus, et offerentium votis adesto propitius. Haec tibi litat in ecclesia tua sancta catholica tuorum officiositas sacerdotum, in honorem et commemorationem sanctorum tuorum, pro removendo universae cladis interitu ac tribuenda salute populorum, pro totius quoque mortis occasu vel requie et indulgentia defunctorum, ut et illos in pace refrigeres et nobis omnibus immaculatae vitae subsidium praestes. | |
2915 | His praesentibus sacrificiis ... curentur et iusta |
His praesentibus sacrificiis, quaesumus, domine, et vitia <nostra> curentur et iusta desideria compleantur. | |
2916 | His quaesumus domine ... gratia ditari. |
His, quaesumus, domine, muneribus intende placatus et tribue supplicatione gloriosi protomartyris tui Stephani nos a peccatis omnibus absolvi et caelesti gratia ditari. | |
2917 | His quaesumus domine ... sacrificium perficias. |
His, quaesumus, domine, oblationibus, beati Bedae confessoris tui atque presbyteri complacatus orationibus, a peccatis omnibus emundatus, nosmetipsos tibi sacrificium perficias. | |
2918 | His quaesumus domine ... proficiat defunctorum. |
His, quaesumus, domine, placatus intende muneribus et, quod ad laudem tui nominis supplicantes offerimus, ad indulgentiam proficiat defunctorum. | |
2919 | His quaesumus domine ... gratulationis exspectet. |
His, quaesumus, domine, sacrificiis, quibus purgationem et viventibus tribuis et defunctis, animam famuli tui benignus absolve, ut resurrectionis diem spe certae gratulationis exspectet. | |
2920 | His sacramentis praesentibus ... devotissime persistere. |
His sacramentis praesentibus, quaesumus, domine, intende placatus; hanc quoque oblationem, pro nostra afflictione tibi fidissime oblatam, benignissime suscipe, quatenus de nortmannica praesenti calamitate mereamur liberari citissime atque deinceps in tuis praeceptis, te miserante, devotissime persistere. | |
2921 | His sacrificiis domine ... his mysteriis. |
His sacrificiis, domine, benigne acceptis, mihi nostrisque consacerdotibus sacerdotii dignitatem largire indignis, ut, qui gravamur pondere nostrae fragilitatis, tua gratia impertiente, reddamur apti his mysteriis. | |
2922 | His sacrificiis domine ... misericordiam consequatur. |
His sacrificiis, domine, anima famulae tuae illius a peccatis omnibus exuatur, sine quibus a culpa nemo liber exsistit, ut per haec pia(e) placationis officia, perpetuam misericordiam consequatur. | |
2923 | His sacrificiis quaesumus ... misericordia dele. |
His sacrificiis, quaesumus, domine, beata virgine tua Milburga intercedente, cunctae plebis tuae peccamina misericordia dele. | |
2924 | His sacrificiis quaesumus ... pervenire mereatur. |
His sacrificiis, quaesumus, omnipotens deus, purgata, anima et spiritus famuli tui illius episcopi ad indulgentiam et refrigerium sempiternum pervenire mereatur. | |
2925 | Hoc agentes apud ... redemit effusus. |
Hoc agentes apud te, pater sancte, redemptricem nostram, unigeniti tui mortem, sicut ipse praecepit, usque in adventum ipsius nuntiamus. Nos eum pro nobis annuntiamus mortuum esse; tu commoriendi tribue dignitatem. Nos eum resurrexisse credimus; tu praesta, ut cottidianis nostris liberemur a lapsibus. Nos eum credimus et annuntiamus ad iudicium esse venturum; tu praesta talem conversationem, ut eius terribilem adventum propitium mereamur. Hanc quoque oblationem, ut accepta habeas et benedicas, supplices exoramus, sicut accepta habuisti munera Abel pueri tui iusti et sacrificium patriarchae patris nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech. Descendat hic, quaeso, invisibiliter benedictio tua, sicut quondam in patrum hostiis visibiliter descendebat. Adscendat odor suavitatis in conspectu divinae maiestatis tuae ex hoc sublimi altario tuo per manus angeli tui et deferatur in ista sollemnia spiritus tuus sanctus, qui tam adstantis quam offerentis populi et oblata pariter et vota sanctificet. Ut, quicumque ex hoc corpore libaverimus, sumamus nobis medelam animae ad sananda cordium vulnera, ad expellendas de cogitationibus cordis nostri omnes imagines vanitatis, ad eradicanda funditus odia vel vitia terrena, ad plantandam perpetuam caritatem, quae operit multitudinem peccatorum, ut vere hic sanguis sacer filii tui domini nostri ita peccata nostra diluat, potatus, sicut quondam nos redemit, effusus. |
|
2926 | Hoc ergo facimus ... sanguinis haereamus. |
Hoc ergo facimus, domine, haec praecepta servamus, hanc sacri corporis passionem sacris sollemnibus praedicamus; quaesumus, omnipotens deus, ut, sicut veritatem nunc sacramenti caelestis exsequimur, ipsi veritati dominici corporis ac sanguinis haereamus. | |
2927 | Hoc munus populi ... instruitur disciplinis. |
Hoc munus populi tui, domine, levitae et protomartyris tui Stephani deprecatione sit gratum, ut ecclesia tua eius semper intercessionibus adiuvetur, cuius sine cessatione instruitur disciplinis. | |
2928 | Hoc munus testimonium ... aeternae sanctifica. |
Hoc munus, testimonium vivificae passionis filii tui, domine, pro commemoratione summi sacerdotis tui Dunstani tibi oblatum, tua benedictione eius meritis nobis ad gustum salutis aeternae sanctifica. | |
2929 | Hoc nobis tuum ... esse consortes. |
Hoc nobis tuum, quaesumus, domine, sacramentum sit abolitio peccatorum, sit fortitudo fragilitatis humanae, sit contra mundi pericula firmamentum. Haec nos communio purget a crimine et caelestis gaudii tribuat esse consortes. | |
2930 | Hoc sacrificium ieiunii ... summa virtutum. |
Hoc sacrificium, ieiunii litatione dicatum, quaesumus, deus pater, sanctifica, ut ex eo libantibus sit correctio morum, sit indulgentia criminum; concedatur etiam et caelestis gloriae summa virtutum. | |
2931 | Hoc sacrificium devotionis ... placatus assume. |
Hoc sacrificium devotionis nostrae, quaesumus, omnipotens deus, clementer respice et, intercedente beato Edmundo rege et martyre tuo, pro hac familia tua placatus assume. | |
2932 | Hodierna festivitatis sacratissimi ... salutis aeternae. |
Hodierna festivitatis sacratissimi prophetae tui Eliae officia, domine, persolventes, precamur clementiam tuam, ut haec sancta, quae in eius sollemnitate sumpsimus, sacrificia nobis tuis famulis proficiant ad remedium salutis aeternae. | |
2933 | Hodiernae sollemnitatis effectum ... salvatione defendas. |
Hodiernae sollemnitatis effectum sumpsimus, domine, gaudia magna de parvis, suppliciter exorantes, ut hanc abundantiam in nostra quoque salvatione defendas. | |
2934 | Hodiernam festivitatem quaesumus ... adspicere mereamur. |
Hodiernam festivitatem, quaesumus, domine, devote celebrantes, oratio beati Bartholomaei apostoli custodiat iugiter, ut, ab omnibus peccatorum nexibus expediti, claritatem maiestatis tuae cum eodem indesinenter adspicere mereamur. | |
2935 | Hodiernum domine sacrificium ... suffragia gloriosa. |
Hodiernum, domine, sacrificium laetantes exsequimur, quo, beatae Agnetis caelestem victoriam recensentes, et tua magnalia praedicamus et nos acquisisse gaudemus suffragia gloriosa. | |
2936a | Holocausta haec domine ... veneratione oblata. |
Holocausta haec, domine, tua benedictione sanctifica, ut sanctae Potentianae virginis tuae tibi sint meritis accepta, in cuius sunt veneratione oblata. | |
2936b | Hostiam hanc domine ... commemoratione oblata. |
Hostiam hanc, domine, tua benedictione sanctifica, ut eius tibi sit meritis accepta, pro cuius est commemoratione oblata. | |
2937 | Honor martyrum beatorum ... credimus profutura. |
Honor martyrum beatorum deferre nos tibi munera, domine, fidenter hortatur, quia per eos nobis credimus profutura. | |
2938 | Hos quos reficis ... et moribus. |
Hos, quos reficis, domine, sacramentis, attolle benignus auxiliis, ut tuae redemptionis effectum et mysteriis capiamus et moribus. | |
2939 | Hostia quaesumus domine ... gaudere sanctorum. |
Hostia, quaesumus, domine deus noster, quam tibi ob honorem sancti confessoris tui atque pontificis Germani immolandam deferimus, tuorum nobis tribuat societate gaudere sanctorum. | |
2940 | Hostiam domine pro ... terra viventium. |
Hostiam, domine, pro anima famuli tui illius immolamus, qui, iam in carne positus, indevotus et irreligiosus videbatur; ob hoc piissimam clementiam tuam subnixis precibus imploramus, quod, si peccatorum meritis inferni tenebris et suppliciis retineatur, misericordiae tuae remedio indulge, ut, cum dies ille tremebundus advenerit, inter pios et iustos resuscitari eum praecipias ad indulgentiam, non ad poenam, et, quidquid humana conversatione contraxit, his sacrificiis emundetur, ut portio eius immensa miseratione tua sit in terra viventium. | |
2941 | Hostiam domine quam ... concedas propitius. |
Hostiam, domine, quam tibi pro me famulo tuo offero, clemens assume et benedictionem sancti nominis dignanter perfunde mihique servo tuo illi, intercedente pro me sancto Michaele archangelo tuo et beata gloriosa semperque virgine Maria et beatis apostolis tuis Petro et Paulo et sanctis confessoribus tuis Hilario, Martino et Gregorio et sancto Benedicto et sancto Germano et sancto Nicolao et omni caterva sanctorum, peccatorum meorum omnium indulgentiam tribue et misericordiam largire atque haec petenti pro tua immensa pietate miserere, ut dignus efficiar huius servitutis sacrique mysterii exsecutor, ut, quod pro me te, deus clementissime, deprecor, tu mihi concedas propitius. | |
2942 | Hostiam nostrae devotionis ... esse deposcimus. |
Hostiam nostrae devotionis tibi, domine, offerimus, quam precibus beatae Barbarae martyris tuae acceptabilem maiestati tuae esse deposcimus. | |
2943 | Hostiam nostram quaesumus ... commendet oratio. |
Hostiam nostram, quaesumus, domine, sancti Laurentii martyris tui et confessio veneranda et beata commendet oratio. | |
2944 | Hostiam pro anima ... supplices te rogamus ut non ad poenam <ei proveniat |
Hostiam pro anima famuli tui, domine, <immolantes>, supplices te rogamus, ut non ad poenam <ei proveniat> sed indulgentiam consequatur. | |
2945 | Hostiam pro anima ... constituas heredem. |
Hostiam pro anima famuli tui illius, domine, suppliciter immolamus, tuam misericordiam deprecantes, ut, quidquid humana conversatione contraxit, clementer absolvas et in tui filii fide laetanter constituas heredem. | |
2946 | Hostiam quaesumus domine ... provenire concede. |
Hostiam, quaesumus, domine, qua te nobis placari decrevisti, benignus respice et, beatae Mildrethae virginis tuae precibus exoratus, ad nostrae salutis effectum provenire concede. | |
2947 | Hostiam sacrificii singularis ... dignos efficias. |
Hostiam sacrificii singularis tibi, domine, deferentes, petimus, ut eius virtute nos et a peccatis emacules et tua sanctificatione dignos efficias. | |
2948 | Hostiam tibi domine ... diligentius commendat. |
Hostiam tibi, domine deus, nostrae devotionis offerimus, quam tanto benignius, quaesumus, suscipias, quanto eam ecclesia tua in veneratione sancti pontificis tui Dunstani diligentius commendat. | |
2949 | Hostiam tibi domine ... ad salutem. |
Hostiam tibi, domine, immaculatam benignus admitte, ut beati David confessoris tui atque pontificis meritis illis, pro quibus offertur, tuo munere proficiat ad salutem. | |
2950 | Hostiam tibi domine ... quatenus prosit. |
Hostiam tibi, domine, in commemoratione tui praecursoris Eliae libamus, te supplices deprecantes, quatenus prosit ( ... cetera desunt ... ). | |
2951 | Hostiam tibi domine ... quietis indulgeas. |
Hostiam tibi, domine, placationis pro spiritibus famulorum tuorum illorum offerimus, obsecrantes, ut sacri huius libaminis interventu propitius illis locum lucis et refrigerium beatae quietis indulgeas. | |
2952 | Hostias altaribus tuis ... veniam peccatorum. |
Hostias altaribus tuis, domine, placationis imponimus, potentiam tuam in sanctorum tuorum passionibus honorando et per eos nobis implorando veniam peccatorum. | |
2953 | Hostias domine beati ... incursione defende. |
Hostias, domine, beati Mennae martyris tui sacratas meritis, assume et ab hostium nos incursione defende. | |
2954 | Hostias domine laudis ... pervenire notitiam. |
Hostias, domine, laudis tuis altaribus adhibemus, quas eius tibi patrocinio credimus commendandas, cuius nos voluisti votis ad tuae pietatis pervenire notitiam. | |
2955a | Hostias domine plebis ... spirituali sanctifica. |
Hostias, domine, plebis tuae intende propitius, quas in honorem sancti Taurini confessoris tui atque pontificis tibi offerimus; tu eas, quaesumus, illo intercedente, benedictione spirituali sanctifica. | |
2955b | Hostias domine quas ... spirituali sanctifica. |
Hostias, domine, quas in honorem sancti deus dedit confessoris tui atque pontificis tibi deferimus, benignus intende et eas, illo intercedente, benedictione spirituali sanctifica. | |
2956a | Hostias domine quaesumus placatus ... acceleratione caelestis auxilii. |
Hostias, domine, quaesumus, placatus assume, quas et pro renatorum expiatione peccati deferimus et pro acceleratione caelestis auxilii. | |
2956b | Hostias domine quaesumus quas ... acceleratione caelestis auxilii. |
Hostias, domine, quaesumus, quas immolamus, placatus assume et pro nostri expiatione peccati et pro acceleratione caelestis auxilii. | |
2957a | Hostias domine quas ... tribuis et defendi. |
Hostias, domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, apostolica prosequatur oratio, per quam nos expiari tribuis et defendi. | |
2957b | Hostias domine quas ... facias et defendi. |
Hostias domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, sancti Gregorii prosequatur oratio, per quam nos (et) expiari facias et defendi. | |
2957c | Hostias domine quas ... concedas et defendi. |
Hostias, domine, quas nomini tuo sacrandas offerimus, sanctorum martyrum tuorum Victoris, Felicis et Fortunati prosequatur oratio, per quam nos expiari concedas et defendi. | |
2958a | Hostias domine quas tibi offerimus propitius respice ... nostrorum absolve. |
Hostias, domine, quas tibi offerimus, propitius respice et per haec sancta commercia vincula peccatorum nostrorum absolve. | |
2958b | Hostias domine quas tibi offerimus propitius suscipe ... nostrorum absolve. |
Hostias, domine, quas tibi offerimus, propitius suscipe et, intercedente beata Agnete martyre tua, vincula peccatorum nostrorum absolve. | |
2958c | Hostias quas tibi ... clementer absolve. |
Hostias, quas tibi, domine, offerimus, propitius respice et, interveniente beato martyre tuo Edwardo, a cunctis peccaminum nos nexibus clementer absolve. | |
2959 | Hostias domine quas ... propitius largire. |
Hostias, domine, quas tibi offerimus, propitius suscipe et nos famulos tuos necnon familiaritate atque consanguinitate, nobis coniunctos omnemque populum christianum ab omni pravitate defende cunctisque fidelibus defunctis aeternam requiem propitius largire. | |
2960 | Hostias domine quas ... tribue indulgentiam. |
Hostias, domine, quas tuae pietati indignus offero, pius ac propitius suscipe et omnium peccatorum meorum vincula, quibus, propria accusante conscientia, miserabiliter constringor, propitiatus absolve et pro his veram puramque coram te confessionem et dignam fructuosamque agere paenitentiam et plenissimam mihi gratuito dono tribue indulgentiam. | |
2961 | Hostias domine suppliciter ... subsidia praedicantes. |
Hostias, domine, suppliciter immolamus, in sanctis nobis collata martyribus, salutaris tui subsidia praedicantes. | |
2962 | Hostias domine suscipe ... efficias salutares. |
Hostias, domine, suscipe placatus oblatas, quas sanctificando nobis, quaesumus, efficias salutares. | |
2963a | Hostias domine tuae ... ad medelam. |
Hostias, domine, tuae plebis intende et, quas in honorem sanctorum tuorum devota concelebrat, proficere sibi sentiat ad medelam. | |
2963b | Hostias domine tuae ... ad salutem. |
Hostias, domine, tuae plebis intende et, quas in honorem sanctorum tuorum devota mente celebrat, proficere sibi sentiat ad salutem. | |
2963c | Hostias domine famulorum ... ad medelam. |
Hostias, domine, famulorum tuorum placatus intende et, quas in honorem nominis tui devota mente celebrant, proficere sibi sentiant ad medelam. | |
2964 | Hostias et preces ... reconciliet pietatem. |
Hostias et preces, quas tibi, domine, pro veneranda beati antistitis tui Thomae translatione humiliter offerimus, suscipe dignanter, ut, quod pro tui nominis honore in ipsius veneratione gerimus, tuam nobis grata vicissitudine reconciliet pietatem. | |
2965 | Hostias fidelium tuorum ... esse voluisti. |
Hostias fidelium tuorum, omnipotens deus, propitius intuere et concede, ne catena saeculi captivos teneat, quos passione filii tui in omnibus liberos esse voluisti. | |
2966 | Hostias laudis et ... intercessio efficiant. |
Hostias laudis et preces devotionis, quas tibi in honorem beati confessoris tui David atque pontificis, omnipotens deus, deferimus, placatus intende, ut, quod nostrum non obtinet meritum, tua clementia et illius pro nobis frequens intercessio efficiant. | |
2967 | Hostias nostras clementissime ... indulge placatus. |
Hostias nostras, clementissime pater, pro eleemosynas nobis facientibus benignus suscipe eorumque peccata indulge placatus. | |
2968 | Hostias nostras quaesumus ... societate laetetur. |
Hostias nostras, quaesumus, domine, quas in famuli tui depositione deferimus, propitiatus exaudi, ut, qui nomini tuo ministerium fideliter dependit, perpetua sanctorum societate laetetur. | |
2969 | Hostias nostras quaesumus ... complacuit offerendo. |
Hostias nostras, quaesumus, domine, sanctus pontifex Iuvenalis nomini tuo reddat acceptas, qui eas tibi digne complacuit offerendo. | |
2970 | Hostias offerimus tibi ... et meritis. |
Hostias offerimus tibi, domine, pro tuorum interpellatione sanctorum conciviumque caelestium; praesta, ut, quorum veneramur commemorationem, multipliciter eorum patrociniis incessanter protegamur et meritis. | |
2971 | Hostias populi tui ... incessabiliter largiaris. |
Hostias populi tui, domine propitius intuere, ut, quod nostra fiducia non meretur, per eos, quos nobis constituisti praesules, incessabiliter largiaris. | |
2972 | Hostias populi tui ... emundet adventus. |
Hostias populi tui, quaesumus, domine, miseratus intende et, ut tibi reddantur acceptae, conscientias nostras sancti spiritus salutaris emundet adventus. | |
2973 | Hostias quaesumus domine ... supplicationibus adiuvemur. |
Hostias, quaesumus, domine, beatissimi Gaugerici confessoris tui atque pontificis meritis consecrandas propitiatus assume et, cuius magnifica sollemnitate gaudemus, eius piis supplicationibus adiuvemur. | |
2974 | Hostias quaesumus domine ... corda purifica. |
Hostias, quaesumus, domine, nostrae devotionis assume et per sacrificia gloriosa subditorum tibi corda purifica. | |
2975 | Hostias quaesumus domine ... dona multiplicent. |
Hostias, quaesumus, domine, pacificas, quas tuae maiestati sollemniter offerimus, sanctae Brigidae virginis tuae meritis sanctifica, ut et vincula peccatorum nostrorum absolvant et tuae nobis famulis tuis misericordiae dona multiplicent. | |
2976 | Hostias quaesumus domine ... in sancti Nicolai confessoris tui atque pontificis commemoratione deferimus quae illius interventu maiestati tuae ad laudem et fragilitati nostrae sint |
Hostias, quaesumus, domine, pietati <tuae> in sancti Nicolai confessoris tui atque pontificis commemoratione deferimus, quae illius interventu maiestati tuae ad laudem et fragilitati nostrae sint ad salutem. | |
2977 | Hostias quaesumus domine ... dent honorem. |
Hostias, quaesumus, domine, propitius intende, quas sacris altaribus exhibemus, ut, nobis indulgentiam largiendo, tuo nomini dent honorem. | |
2978 | Hostia[s] quaesumus domine ... et saluti. |
Hostia[s], quaesumus, domine, quam pro gloriosa resurrectione unigeniti filii tui deferimus, intercedente beata Maria semper virgine, et devotioni nostrae proficiat et saluti. | |
2979a | Hostias quaesumus domine sollemniter ... delictorum consequi mereamur. |
Hostias, quaesumus, domine, sollemniter immolandas pro sanctorum tuorum commemoratione clementer suscipe, ut eorum intercessionibus veniam delictorum consequi mereamur. | |
2979b | Hostias quaesumus domine quas ... delictorum consequi mereamur. |
Hostias, quaesumus, domine, quas sollemniter immolamus pro martyrum commemoratione sanctorum, clementer suscipe et concede, ut eorum intercessione, in quorum honore offeruntur, veniam delictorum consequi mereamur. | |
2980 | Hostias quaesumus domine ... et praemium. |
Hostias, quaesumus, domine, quas tibi pro animabus famulorum famularumque tuarum offerimus, propitiatus intende, ut, quibus fidei christianae meritum contulisti, dones et praemium. | |
2981 | Hostias quaesumus omnipotens ... valeamus offerri. |
Hostias, quaesumus, omnipotens redemptor, in memoriam acerbissimae passionis tuae lacrimosique doloris, quem pia virgo maestissima mater pro tua morte sustinuit, tibi sacrandas propitius intuere et praesta, ut per eas pietatis et compassionis lacrimas tibi vivo et vero deo cum eadem sanctissima matre tua valeamus offerri. | |
2982 | Hostias quas tibi ... respirare concede. |
Hostias, quas tibi, domine, pro commemoratione sancti confessoris atque pontificis illius offerimus, dignanter suscipe et a cunctis calamitatibus propitius nos respirare concede. | |
2983 | Hostias quas tibi ... felicitate gaudere. |
Hostias, quas tibi offerimus, domine, pro commemoratione beati Rufi martyris tui, quaesumus, placidus ac benignus suscipe et per eius intercessionem ab omnibus malis nos eripe et in aeterna fac tecum felicitate gaudere. | |
2984 | Hostias quas tibi ... possimus pervenire. |
Hostias, quas tibi offerimus in honorem beati Armagilli confessoris tui, acceptare digneris, domine deus noster, ut per has mereamur sic per bona temporalia transire, ut ad ea, quae non sunt transitoria, possimus pervenire. | |
2985a | Hostias tibi domine deferimus immolandas qui temporali ... desperemus aeterna. |
Hostias tibi, domine, deferimus immolandas, qui temporali consolatione significas, ut promissa non desperemus aeterna. | |
2985b | Hostias tibi domine deferimus immolandas quae temporalem ... desperemus aeterna. |
Hostias tibi, domine, deferimus immolandas, quae temporalem consolationem significent, ut promissa non desperemus aeterna. | |
2985c | Hostias tibi domine deferimus ... certius non desperemus aeterna. |
Hostias tibi, domine, deferimus immolandas, quae temporalem consolationem nobis impendant, ut promissa certius non desperemus aeterna. | |
2985d | Hostias tibi domine ... speremus aeterna. |
Hostias tibi, domine, deferimus immolandas, quae temporali consolatione nos laetificent, ut promissa certius speremus aeterna. | |
2986 | Hostias tibi domine ... possint laudare. |
Hostias, tibi, domine, dicatas, placatus assume et, intercedente patiente Iob cum omnibus sanctis tuis, ulcus pessimum a supplicibus tuis remove, ut, restituti pristinae sanitati, te digne possint laudare. | |
2987a | Hostias tibi domine ... misericordiam consequatur. |
Hostias tibi, domine, humili supplicatione deferimus, ut anima famuli tui illius per haec piae placationis officia perpetuam misericordiam consequatur. | |
2987b | Hostias tibi domine ... (perpe)tuam misericordiam consequantur. |
Hostias tibi, domine, humili placatione deferimus, ut animae famulorum famularumque tuarum per haec placationis officia (perpe)tuam misericordiam consequantur. | |
2987c | Hostias tibi domine ... beatitudinis misericordiam consequantur. |
Hostias tibi, domine, humili supplicatione pro animabus famulorum famularumque tuarum deferimus, ut per haec salutis nostrae sacrificia perpetuam tuae beatitudinis misericordiam consequantur. | |
2988 | Hostias tibi domine ... provenire concede. |
Hostias tibi, domine, humilitatis nostrae offerimus, quas meritis beati Albani martyris tui ad absolutionem omnium delictorum nobis provenire concede. | |
2989 | Hostias tibi domine ... participes gaudiorum. |
Hostias tibi, domine, in hoc altari, sancto tuo nomini dicato, deferimus, misericordiae tuae implorantes auxilium, ut, per intercessionem sanctorum, quorum reliquiae hic habentur, omniumque sanctorum nostrorum veniam obtinentes flagitiorum, caelestium mereamur effici participes gaudiorum. | |
2990 | Hostias tibi domine ... propitius exsequaris. |
Hostias tibi, domine, laudis exsolvo, suppliciter implorans, ut, quod immerito contulisti, intercedente beato Petro apostolo tuo, propitius exsequaris. | |
2991 | Hostias tibi domine ... christianam religionem. |
Hostias tibi, domine, laudis offerimus in commemoratione apostolicae dignitatis omniumque graduum ecclesiae, ut a te habeamus et velle et posse custodire christianam religionem. | |
2992 | Hostias tibi domine ... aeterna possideat. |
Hostias tibi, domine, laudis offerimus pro anima famuli tui illius, ut eum in numero fidelium tuorum lux aeterna possideat. | |
2993 | Hostias tibi domine ... fulgeant interempti. |
Hostias tibi, domine, laudis offerimus, qui beatis martyribus tuis Gervasio et Protasio contulisti, ut et pro tuo nomine mori non paverent et sempiterna gloria fulgeant interempti. | |
2994 | Hostias tibi domine ... et futuris. |
Hostias tibi, domine, laudis offerimus, qui nos et praesentibus simul bonis, cumulas et futuris. | |
2995 | Hostias tibi domine ... provenire concedas. |
Hostias tibi, domine, laudis offerimus, suppliciter deprecantes, ut easdem, angelico pro nobis interveniente suffragio, et placatus accipias et ad salutem nostram provenire concedas. | |
2996 | Hostias tibi domine ... miserando corrigas. |
Hostias tibi, domine, placationis et laudis offerimus, postulantes, ut, quos inimicus ad invadendam sanctuarii tui possessionem suadendo attraxit, tu miserando corrigas. | |
2997 | Hostias tibi domine ... convenienter expurges. |
Hostias tibi, domine, placationis et laudis pro venia delictorum meorum offero ego indignus famulus tuus, obsecrans misericordiam tuam, ut ab occultis me reatibus emundes clementer et a manifestis convenienter expurges. | |
2998 | Hostias tibi domine ... tu dirigas. |
Hostias tibi, domine, placationis offerimus, ut et delicta nostra miseratus absolvas et nutantia corda tu dirigas. | |
2999 | Hostias tibi domine ... clamantes exaudias. |
Hostias tibi, domine, placationis pro anima famuli tui illius offerimus, obsecrantes, ut sacri huius libaminis interventu propitius locum illi lucis et refrigerium beatae quietis indulgeas nosque, ad te clamantes, exaudias. | |
3000 | Hostias tibi domine ... et pacem. |
Hostias tibi, domine, pro commemoratione sancti Felicis tui confessoris offerimus, suppliciter deprecantes, ut, sicut illi praebuisti sacrae fidei claritatem, sic nobis indulgentiam largiaris et pacem. |