Generosae virginis tuae Agathae passionem famosissimam celebrantes, petimus, ut eius praesidio viventium apud te suscepta oblatio sepultos submoveat a tormento, quo, sicut praedictae virginis sepulcri cooperimentum immensa restinxit incendia, sic patrona eius oratio, defunctis adimens flammam, aeterna eos refrigerii commoditate sustollat.