Habemus quidem domine ... mereamur aeterna.

CO
2783
Page number
IV. 191

Habemus quidem, domine, relictum a te viaticum sed promissum nostri desiderii exspectamus effectum et, qui corpus tuum illud accepimus ad edendum, in quo es humiliatus in terra, illud concupiscimus ad videndum, in quo es exaltatus in gloria. Nunc enim videmus in speculo et aenigmate, tunc autem facie ad faciem tuam licebit gloriam contueri, ubi enim nemo cibum requiret, quia nullus esuriet; nemo peregrinum suscipiet, quia omnes in patria sua vivent; nemo visitabit aegrotum, ubi aeternae salutis permanebit hereditas; nemo operiet nudum, quia omnes luce perpetua vestientur nemo mortuum sepeliet, ubi omnes sine termino vivent. Sed tu, domine, hic ista, quae a nobis sunt percipienda, sanctifica, ut, haec sumentes, ad praemia pervenire mereamur aeterna.