Habentes igitur ante oculos, omnipotens pater sancte, tantae passionis triumphos, supplices exoramus, ut pascha hoc, quod nobis dominus noster Iesus Christus filius tuus hostiam vivam constituit atque complevit, fiat nobis in protectionem salutis et vitae, ut, sanctificatus his sollemnitatibus, populus altaribus tuis oblationis suae munera placitura consignet, fiatque nobis eucharistia pura atque legitima in nomine unigeniti tui, ut, cum nostris fuerit recepta pectoribus, fidem nutriat, mentem sanctificet atque confirmet.