Gloriosa haec est illa martyrum tuorum, Christe, Vincentii, Sabinae et Christetae sollemnitas, quae et illorum memoriam et tua beneficia annua vice oculis mortalium repraesentat. Hii sunt plane martyres tui, qui, in te vero lapide angulari confisi, dum vanis lapidibus sacrificare spernunt, humilia lapidibus colla deiciunt sicque desuper illisi ictu ferientium moriuntur. Recte hii super lapides meruerunt occidi, quorum vita vel doctrina inter incredulorum duritiam occasum invenit. Fuerit his licet corporalis punitio per supplicium, est tamen victoria per triumphum. Sit quamvis mors illata supplicio, sed vita felix manet in regno. Non enim punivit crudelitas, quos cupit, quos in se Trinitas victores effecit. Punivit quidem, ut potuit; non punivit, ut voluit. Immanis quippe ferocitas sanctorum et victoriam cupivit exstinguere et salutem sed, et in hoc sanctorum voluntati nolendo deserviens, membra tantum punit suppliciis, animas, suo expiatas vulnere, transmittit in caelis. Quosque hic, ne vincerent, timuit, hos post mortem victores intellegit, cum illorum corporibus praevidit caelitus impendi honorem, quibus ipse rabidus intulerat necem.
His proinde intercedentibus sanctis, veniam te nostris, deus, quaesumus donare flagitiis, quo, mundati corde et corpore, hunc diem sanctorum tuorum per multas temporum series mereamur devotissime celebrare.