Exsultans plebs tua, domine, in hoc festo Iacobi apostoli tui suminis te flagitat precibus, ut, sicut idem ab omnibus cognominari promeruit iustus, ita nos mereamur, in melius mutatis moribus, remota vanitate, et esse et appellari tam iustitiae cultores quam misericordiae sectatores, obtinentes apud te, dum vivimus, et nobis pietatis tuae solatium et defunctis beatitudinis locum, quo et hic misericordia tua in nobis miseris ostendatur et post iustificantis in nobis remuneratio declaretur.