Haec sunt verba, haec sunt carmina, quae, redemptoris nostri lingua prolata, noscuntur. Haec sunt verba, quae magis ostendunt domini beneficium, quam imponunt servientibus famulatum. Haec sunt verba, quae, dum oboedientiam impetrant servitutis, precem commemorant libertatis. Pro qua re, pater, offerimus tibi victimam, non thure fumidam, non sanguine maculatam, sed puram, sanctam atque rationabilem pro remediis criminum et pro ablutione criminum, pro quiete defunctorum et pro incolumitate oppressorum, ut illos mitior custodia teneat et istis altior custodia teneatur; pro salute principum et tranquillitate populorum, ut habeant de clementia motum et illi non sustineant de infestatione supplicium; pro fecunditate frugum aerisque temperie, ut, dum nos tuis reficis donis, veneremur indesinenter, quae oboedienter intellegis famulari; et peccatorum nostrorum obsoleta corrige; facias in iudicio securos, quos cognoscis conscientia culpabiles, et, quia cuncti factu, dictu, cogitatu visuque polluimur, tu solus, qui cognoscis latentia, dimitte universa nostra peccata.