Familiam tuam, quaesumus, domine, beatae virginis tuae Scholasticae meritis propitius respice, ut, sicut ipsius precibus ad obtinendum, quod cupivit, imbrem caelitus descendere fecisti, ita eius supplicationibus ariditatem nostri cordis supernae digneris gratiae rore perfundere.