Generosae diei dominicae genitricis inexplicabile sacramentum, tanto magis praeconabile, quantum est inter homines assumptione virginis singulare, apud quem vitae integritas obtinuit filium et mors non invenit par exemplum, nec minus ingerens stuporem de transitu, quam exsultationem ferens unico beata de partu, non solum mirabilis pignore, quod fide concepit, sed translatione praedicabilis, qua migravit, speciali trepudio, affectu multimodo, fideli voto, fratres carissimi, corde deprecemur attento, ut eius adiuti muniamur suffragio, quae fecunda virgo, beata de partu, clara de merito, felix praedicatur abscessu, obsecrantes misericordiam redemptoris nostri, ut circumstantem plebem illuc dignetur introducere, quo beatam matrem Mariam famulantibus apostolis transtulit ad honorem.