Haec, domine, placationis et laudis hostia famulum tuum illum, in te confidentem, ab omnibus purget peccatorum sordibus et ab inimicorum suorum, quibus premitur, insidiis et vinculis sanctae Mariae et beatorum apostolorum tuorum Petri et Pauli atque Ioannis precibus liberum, innocuum atque absolutum esse constitue.