Hoc agentes apud te, pater sancte, redemptricem nostram, unigeniti tui mortem, sicut ipse praecepit, usque in adventum ipsius nuntiamus. Nos eum pro nobis annuntiamus mortuum esse; tu commoriendi tribue dignitatem. Nos eum resurrexisse credimus; tu praesta, ut cottidianis nostris liberemur a lapsibus. Nos eum credimus et annuntiamus ad iudicium esse venturum; tu praesta talem conversationem, ut eius terribilem adventum propitium mereamur.
Hanc quoque oblationem, ut accepta habeas et benedicas, supplices exoramus, sicut accepta habuisti munera Abel pueri tui iusti et sacrificium patriarchae patris nostri Abrahae et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech.
Descendat hic, quaeso, invisibiliter benedictio tua, sicut quondam in patrum hostiis visibiliter descendebat. Adscendat odor suavitatis in conspectu divinae maiestatis tuae ex hoc sublimi altario tuo per manus angeli tui et deferatur in ista sollemnia spiritus tuus sanctus, qui tam adstantis quam offerentis populi et oblata pariter et vota sanctificet.
Ut, quicumque ex hoc corpore libaverimus, sumamus nobis medelam animae ad sananda cordium vulnera, ad expellendas de cogitationibus cordis nostri omnes imagines vanitatis, ad eradicanda funditus odia vel vitia terrena, ad plantandam perpetuam caritatem, quae operit multitudinem peccatorum, ut vere hic sanguis sacer filii tui domini nostri ita peccata nostra diluat, potatus, sicut quondam nos redemit, effusus.