Facimus, domine, filii tui domini nostri Iesu Christi commemorationem, quod, veniens ad homines, humanam formam assumpsit; quod, pro hominibus, quos creaverat, redimendis, passionem crucis est pro hominum salute perpessus; quod, superaturus atque conculcaturus debitam mortem nostram, mortem ultro suscepit pro nobis ipse indebitam; quod infernum ex parte exspoliavit, relinquendo impios, et sanctos, qui ibidem tenebantur, resurgens secum in caelestibus sublevando; quod, rediens ad caelum, viam nobis patefecit, per quam conscendamus in caelum; quod venturus sit iterum ad iudicium vivorum et mortuorum, sceleratos et peccatores aeterno supplicio damnaturus suisque fidelibus, sua praecepta servantibus, aeternitatis suae gloriam collaturus. Per ipsum te ergo, summe pater, exposcimus, ut hanc tuae placationis hostiam, quam tibi offerimus, e manibus nostris placatus accipias, eamque de caelica sede placato vultu respiciens, benedicas, ut, quotquot ex eius sumptu libaverimus, salubritatem ac remedium animae et corporis hauriamus.