Haec nos communio ... consequi mereatur.

CO
2843
Page number
IV. 228

Haec nos communio, domine, purget a crimine et famulum tuum fac reverti, ut, sicut Iosue furtum Achan absconditum invenit, ita patefacere digneris omnia, pro quibus petimus divinam clementiam tuam, ut non in aeternum abscondat iniquitatem suam sed in praesentiam denudetur suum furtum et confusus veniat et paeniteat reatum suum et misericordiam tuam consequi mereatur.