Fidei nostrae omnipotens ... in terris.

CO
2674
Page number
IV. 138

Fidei nostrae, omnipotens deus, crescit augmentum, si sedulum ieiuniorum nostrorum tuae maiestati solvimus votum, ac per hoc pervenire poterimus ad tuae claritatis occursum, si, pacifici semper manentes, a nobis custodita fuerit parsimonia ieiuniorum, quibus opprimuntur et tollentur omnia pondera vitiorum. Pacem itaque perfectam nobis omnibus benignus concede, ut, qua tui iam sancti fruuntur in caelis, nos quoque meditemur iugiter in terris.