Haec sunt, Christe domine, sacrosancta novi libamina testamenti, quae tibi in commemorationem tuae passionis offerri iussisti. Hoc vere sacrificium salutare, per quod, dum tibi humanum genus reconcilias, regno tuae maiestatis adsocias. Precamur igitur, omnipotens deus noster, ut supplicationi nostrae placabilis adsis et sanctificationem tuae benedictionis huic hostiae propitiatus adspires Descendat de regali tuae solio potestatis angelus pacis et gratiae, qui et oblata sanctificet et vota populi serenitatis tuae nutibus repraesentet.
Quaesumus, ineffabilis Trinitas deus, ut hoc tibi holocaustum, ob honorificentiam tui sacerdotis oblatum, legitimum efficias et acceptum. Proficiat ad fortitudinem sanis, ad medelam aegrotis, ad castitatem lascivis, ad oboedientiam tumidis, ad concordiam odiosis, ad perseverantiam iam pacatis, ad sublevamen oppressis, ad consolationem afflictis, ad receptionem patriae peregrinis, ad gubernationem egenis, ad indulgentiam reis, ad emendationem omnimodam depravatis, ut, quicumque ex hac victima spiritali libaverint, et cunctis bonis exuberent et malis omnibus caruisse tripudient.