Haec munera, quaesumus, domine, quae oculis tuae maiestatis offerimus, animabus famulorum famularumque tuarum, quorum quarumque commemorationem speciali devotione agimus et quorum quarumque nomina, a te inspicienda, conscripsimus et pro quibus exorare iussi vel debitores sumus, et omnium consanguineorum ac familiarium cunctorumque fidelium salutaria esse concede, ut, tua pietate vinculis horrendae mortis exutae, aeternae beatitudinis mereantur esse participes.