Haec sunt domine ... salutem adhibeant.

CO
2881
Page number
IV. 245

Haec sunt, domine, verissima novi testamenti edicta libamina, per quae, tibi humanum genus reconcilians, totius mundi deleta sunt crimina. Haec duo a te elicita munera, quae tibi Melchisedech typicus ille sacerdos caeli domino obtulit atque, ut a nobis in veritate offerretur, praemisit. sanctificet, quaeso, descendens tuus patrisque spiritus sanctus haec oblata sacrificia et faciat plenissime tui corporis sanguinisque conformia, ut haec tria, corpus, sanguis et aqua, per quae abluimur, pascimur et sanamur, percipientium protinus morbos excludant et indeficientem salutem adhibeant.