Haec sacrificia, quae sumpsimus, domine, per intercessionem sanctorum tuorum martyrum et consessorum nobis proficiant ad salutem et famulis et famulabus tuis, quorum eleemosynae caritatis in amore tui nominis nobis spiritaliter collatae sunt, tam vivis quam et mortuis, proficiant in augmentum, ut, quibus donasti baptismi sacramentum, donare digneris consortium regni caelestis.