Habitatorem virginalis hospitii, sponsum beati thalami, dominum tabernaculi, regem templi, qui eam innocentiam contulit genitrici, qua dignaretur incarnata deitas generari, quae, nihil saeculi conscia, tantum precibus mens attenta tenuit puritatem in moribus, quam perciperant angeli, benedictionem in visceribus nec per assumptionem de morte sensit illuviem, quae vitae portavit auctorem, fratres carissimi, fusis precibus dominum imploremus, ut eius indulgentia illuc defuncti liberentur a tartaro, quo beatae virginis translatum corpus est de sepulcro.