Gratias tibi agimus ... eius exemplis.

CO
2758
Page number
IV. 179

Gratias tibi agimus, omnipotens deus, pro virtutibus beatissimi Germani antistitis tui, quas ei, pater omnipotens, non immerito tribuisti, quia te apostolica confessione rebus omnibus plus amavit;
discussit a se divitias, ut paupertate spiritus caelorum regna conscenderet;
mansuetudinem tenuit, ut terram sui corporis spiritaliter possideret;
lugere delectatus est in saeculo, ut caelestem consolationem ex muneris tui largitate perciperet;
iustitiam esurivit atque sitivit, ut tuis saturaretur eloquiis;
eleemosynam iugiter fecit, ut indesinenter non tantum sibi sed et ceteris pietatis tuae misericordiam obtineret;
puritatem cordis habuit, ut te videret;
fidem servavit, ut filiis tuis fraterna se participatione coniungeret;
per cuius interventum precamur;
qui illum honoras pro talibus meritis, nos imbuere digneris eius exemplis.