Moeller, Eugenius OSB – Clément, Ioannes Maria – Coppieters ‘t Wallant, Bertrandus: Corpus orationum.
Brepols, Turnhout 1993–2004. (Corpus Christianorum Series Latina 160 A–M)
3501 | Munera tibi quaesumus ... nobis tribue. |
Munera, tibi, quaesumus, domine, oblata, sanctifica et, intercedente pro nobis beato Rocho confessore tuo, per haec omnes scelerum nostrorum placatus maculas absterge et sanitatem corporis et animae nobis tribue. | |
3502 | Munera tua deus ... misericors immolantes. |
Munera tua, deus institutor, illustra et per has hostias, quibus te placari voluisti, sanctifica misericors immolantes. | |
3503 | Munera tua quae ... sit libera. |
Munera tua, quae in honorem nominis tui in sollemnitate iterata Ioannis baptistae praecursoris filii tui domini nostri Iesu Christi sumpta sunt, quaesumus, omnipotens deus, praestent auxilium ecclesiae tuae, ut, expiata ab omni immissione insidiatoris, te benedicat, tibi serviat et, te protegente, ab omnibus malis semper sit libera. | |
3504 | Munera tuae maiestati ... sentiamus aeternam. |
Munera, tuae maiestati, domine, suppliciter immolata, sanctorum martyrum tuorum Dionysii, Rustici et Eleutherii, quaesumus, interventu nobis ad salutem proficere sentiamus aeternam. | |
3505a | Munera tuae misericors ... reliquiae reconduntur. |
Munera, tuae, misericors deus, maiestati oblata, benigno, quaesumus, suscipe intuitu, ut eorum nobis precibus fiant salutaria, quorum sacratissimae in hac basilica reliquiae reconduntur. | |
3505b | Munera tuae maiestati ... colimus festivitatem. |
Munera, tuae maiestati, misericors deus, oblata, benigno, quaesumus, suscipe intuitu, ut beati Francisci nobis precibus fiant salutaria, cuius sacratissimam nostris mysteriis, quamvis indigni, colimus festivitatem. | |
3506 | Munera tuae pietati ... defende praesidiis. |
Munera, tuae pietati dicanda, quaesumus, domine, meritis beatae virginis tuae Edburgae placatus intende et eius salutaribus nos attolle suffragiis et defende praesidiis. | |
3507 | Munera tuae pietati ... pelle propitius. |
Munera, tuae pietati oblata, sanctifica, quaesumus, domine, et gehennales cruciatus, quos pro piaculis digne nostris meremur, per unigeniti Christi filii tui imaginis passionem a nobis procul pelle propitius. | |
3508 | Muneribus divinis perceptis ... tuearis eum. |
Muneribus divinis perceptis, quaesumus, domine, ut devotionem famuli tui illius confirmes in bono et mittas ei auxilium de sancto et de Sion tuearis eum. | |
3509 | Muneribus domine te ... sempiterna largiaris. |
Muneribus, domine, te magnificamus oblatis, quibus in sanctae nobis sollemnitatibus Euphemiae et gaudia superna concilies et patrocinia sempiterna largiaris. | |
3510 | Muneribus nostris domine ... saluti proficua. |
Muneribus nostris, domine, martyris tuae Praxedis festa celebrantes, quaesumus, ut meritis illius et tibi reddantur accepta et nostrae saluti proficua. | |
3511 | Muneribus nostris domine ... clementer exaudi. |
Muneribus nostris, domine, precibusque susceptis, et caelestibus nos munda mysteriis et clementer exaudi. | |
3512 | Muneribus nostris domine ... grata reddantur. |
Muneribus nostris, domine, sancti Laurentii martyris tui festa praecedimus, ut, quae conscientiae nostrae praepediuntur obstaculis, illius meritis grata reddantur. | |
3513 | Muneribus nostris in ... virtute confessio. |
Muneribus nostris in beati Laurentii commemoratione, quaesumus, adsit tua, domine, benedictio, cuius nobis semper suffragetur in tua virtute confessio. | |
3514 | Muneribus nostris quaesumus ... conferenda perficias. |
Muneribus nostris, quaesumus, domine, gratiam tuae placationis intersere, ut et collata nobis remedia tuearis et conferenda perficias. | |
3515 | Muneribus sacris et ... efficaciter impetremus. |
Muneribus sacris et precibus beati Leonardi nobis, domine, succurre placatus et praesta, ut, quod fideliter petimus, efficaciter impetremus. | |
3516 | Muneribus tuis et ... intercessionibus adiuvemur. |
Muneribus tuis et supplicationibus sancti confessoris tui illius, quaesumus, domine, tribue nos foveri, ut, cuius festivitatem celebramus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. | |
3517a | Muneris divini perceptio ... externa depellat. |
Muneris divini perceptio, quaesumus, domine, semper a nobis et peccata nostra submoveat et externa depellat. | |
3517b | Muneris divini perceptio ... cuncta depellat. |
Muneris divini perceptio, quaesumus, domine, beato Petro apostolo intercedente, semper a nobis peccatorum nostrorum vincula submoveat et pericula cuncta depellat. | |
3518 | Muneris domine quod ... pia devotio. |
Muneris, domine, quod ineffabili pietati tuae venerantes offerimus, propitius adsis inspector et, interveniente sancto martyre tuo Antonino, cuius sacratissima corporis celebratur inventio, in conspectu maiestatis tuae grata sit nostrae servitutis pia devotio. | |
3519 | Muneris sacri refectione ... gaudium sempiternum. |
Muneris sacri refectione vegetati, clementiam tuam suppliciter exposcimus, omnipotens deus, ut beatus martyr Antoninus gratanter tuum pro nobis imploret auxilium semper et gaudium sempiternum. | |
3520a | Munerum tuorum domine ... gratiam ministrandi. |
Munerum tuorum, domine, largitate gaudentes, supplices deprecamur, ut, quibus donasti huius ministerii facultatem, tribuas sufficientem gratiam ministrandi. | |
3520b | Munerum tuorum domine ... tribuas facultatem. |
Munerum tuorum, domine, largitatem sumentes, supplices deprecamur, ut, quibus donasti huius ministerii servitutem, exsequendae gratiae tuae tribuas facultatem. | |
3521a | Muniat quaesumus domine ... devotione currentes. |
Muniat, quaesumus, domine, fideles tuos sumpti vivificatio sacramenti et, a vitiis omnibus expeditos, in sancta faciat devotione currentes. | |
3521b | Muniat quaesumus domine ... devotus permaneat. |
Muniat, quaesumus, domine, famulum tuum illum, pro cuius iniquitatibus misericordiam tuam deprecamur, sumpti vivificatio sacramenti, ut, a vitiis omnibus expiatus, in tua religione devotus permaneat. | |
3522 | Munus domine quaesumus ... esse placatum. |
Munus, domine, quaesumus, in memoriam dominicae passionis oblatum, intercedente beato Ivone consessore tuo, te nobis iugiter faciat esse placatum. | |
3523 | Munus hoc domine ... efficias sacramentum. |
Munus hoc, domine, quaesumus, apostolica pro nobis interventio prosequatur, ut, quod tremente servitio nos vovemus oblatum, eorum nobis precibus efficias sacramentum. | |
3524 | Munus hoc domine ... miserere populo. |
Munus hoc, domine, tibi oblatum, propitius suscipe et, deprecante sancto Edwardo, cuncto christiano miserere populo. | |
3525 | Munus meum dignum ... me facias. |
Munus meum dignum sit tibi, domine, et misericordia tua magna sit super me, ut de manu mea dignanter suscipias hostiam et sacrificium et ad patriam claritatis perduci me facias. | |
3526 | Munus nostrae devotionis ... omnium nostrum. |
Munus nostrae devotionis, sacro altari superpositum, pia beati Udalrici supplicatio tibi, domino deo nostro, reddat acceptum et ad hoc percipiendum purificet corda omnium nostrum. | |
3527 | Munus nostrae humilitatis ... potestatem exclude. |
Munus nostrae humilitatis, pro tuitione famuli tui oblatum, petimus, dignanter, domine, assume et ab eius oppressione maligni insidiatoris omnem potestatem exclude. | |
3528 | Munus nostrum quaesumus ... nobis propitiabile. |
Munus nostrum, quaesumus, domine, dignanter assume, quod meritis et intercessione archangeli tui Michaelis sit tibi acceptabile et nobis propitiabile. | |
3529 | Munus oblatum quaesumus ... deliquimus indulge. |
Munus oblatum, quaesumus, domine, propitius attende et, ut digne tuis famulemur altaribus, sancti illius apostoli tui intercessione, quae deliquimus, indulge. | |
3530 | Munus populi tui ... ipsius sacerdotis. |
Munus populi tui, domine, placatus intende, quo non altaribus tuis ignis alienus nec irrationabilium cruor effunditur animantium sed, sancti spiritus operante virtute, sacrificium iam nostri corpus et sanguis est ipsius sacerdotis. | |
3531 | Munus populi tui ... instruitur disciplinis. |
Munus populi tui, domine, quaesumus, apostolica deprecatione sit gratum, ut ecclesia tua eorum semper intercessionibus adiuvetur, quorum iugiter instruitur disciplinis. | |
3532 | Munus populi tui ... maculis emunda. |
Munus populi tui, domine, quaesumus, apostolica intercessione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. | |
3533 | Munus populi tui ... sit gratum. |
Munus populi tui, domine, quaesumus, dignanter assume, quod non nostris meritis sed sancti archangeli tui Michaelis deprecatione sit gratum. | |
3534 | Munus quod tibi ... perfice sacramentum. |
Munus, quod tibi, domine, nostrae servitutis offerimus, tu salutare nobis perfice sacramentum. | |
3535 | Munus quod tibi ... nobis acquirat. |
Munus, quod tibi offerimus, domine, quaesumus, gratanter suscipe et, suffragante beati confessoris tui atque pontificis Swithuni intercessione, omnes nostrorum nexus peccaminum solvat ac lucrum sempiternitatis nobis acquirat. | |
3536 | Munus tibi a ... perfice gaudii. |
Munus, tibi a devotis oblatum famulis, aeterne conditor rerum, dignanter respice et, meritis almi intercedentibus Botulfi, caelesti illud benedictione sanctifica nobisque ad cunctorum veniam peccaminum et ad caelestis augmentum perfice gaudii. | |
3537 | Munus tibi domine ... clementer exaudi. |
Munus, tibi, domine, oblatum, sancto intercedente Birino, libenter suscipe et offerentium vota clementer exaudi. | |
3538 | Munus tui corporis ... et acceptum. |
Munus tui corporis mystici, domine, tuis oculis oblatum, non nostri pulveris meritum sed sancti Raphaelis intercessio gratum faciat et acceptum. | |
3539 | Mysteria nos domine ... munere tueantur. |
Mysteria nos, domine, sancta purificent et suo munere tueantur. | |
3540 | Mysteria quaesumus domine ... recolimus passionem. |
Mysteria, quaesumus, domine, quae in sancti Blasii martyris tui atque pontificis commemoratione sumpsimus, nos tueantur, cuius hodie devotis officiis recolimus passionem. | |
3541 | Mysteria sancta nos ... tueantur auxiliis. |
Mysteria sancta nos, domine, et spiritalibus expleant alimentis et corporalibus tueantur auxiliis. | |
3542 | Mysteria tua domine ... ad salutem. |
Mysteria tua, domine, debitis servitiis exsequentes, supplices te rogamus, ut, quod ad honorem tuae maiestatis offerimus, nobis proficiat ad salutem. | |
3543 | Mysteriis divinis refecti ... obtulimus maiestati. |
Mysteriis divinis refecti, domine deus, quaesumus, ut beati Augustini confessoris tui atque pontificis ubique intercessione nos protegas, cuius annua veneratione haec tuae obtulimus maiestati. | |
3544 | Mysteriis tuis veneranter ... armemur insidias. |
Mysteriis tuis veneranter assumptis, quaesumus, domine, ut contra nostrae condicionis errorem et contra diabolicas armemur insidias. | |
3545 | Mystica nobis domine ... salvatione confirmet. |
Mystica nobis, domine, prosit oblatio, quae nos et a reatibus nostris expediat et perpetua salvatione confirmet. | |
3546 | Mysticis domine repleti ... spiritaliter consequamur. |
Mysticis, domine, repleti sumus votis et gaudiis; praesta, quaesumus, ut per intercessionem sanctorum martyrum tuorum Saturnini et Chrysantii, quae corporaliter agimus, spiritaliter consequamur. | |
3547 | Natalitia sancti Ioannis ... evangelista docuit. |
Natalitia sancti Ioannis apostoli, quaesumus, domine, munera capiamus, ut suis precibus gloriosis – et credendum nobis iugiter postulet et sequendum – beatus evangelista, docuit. | |
3548 | Ne despicias domine ... placatus auxilio. |
Ne despicias, domine, quaesumus, in afflictione clamantes, sed laborantibus celeri succurre placatus auxilio. | |
3549 | Ne despicias omnipotens ... succurre placatus. |
Ne despicias, omnipotens deus, populum tuum, in afflictione clamantem, sed propter gloriam nominis tui tribulantibus succurre placatus. | |
3550 | Ne perdideris nos ... defende periculis. |
Ne perdideris nos, domine, cum iniquitatibus nostris sed, tua sancta sumentes, a subitaneae mortis defende periculis. | |
3551 | Ne quaesumus domine ... convertere supplicibus. |
Ne, quaesumus, domine, pro nostris excessibus munera delata despicias sed pro tuorum intercessione sanctorum potius ad indulgentiam convertere supplicibus. | |
3552 | Nomini tuo domine ... et profectum. |
Nomini tuo, domine, munera, quaesumus, dicata, sanctifica, ut et sacramentum nobis aeternae vitae praebeant et profectum. | |
3553 | Nomini tuo quaesumus ... non omittis. |
Nomini tuo, quaesumus, deus aeterne, da gloriam, cum et immeritis bene facere non omittis. | |
3554 | Nominibus sanctorum martyrum ... tribuantur perenniter. |
Nominibus sanctorum martyrum offerentiumque fidelium atque eorum, qui ab hoc saeculo transierunt, a ministris iam sacri ordinis recensitis, te dominum deum nostrum per intercessum sancti tui Andreae apostoli et martyris deprecamur, ut et martyrum patrocinia nobis semper opitulentur et offerentium obsequia a te clementer accipiantur ac defunctorum fidelium animabus caelestium receptacula mansionum et sempiternae quietis tutamina tribuantur perenniter. | |
3555 | Nominis tui Christe ... societate iustorum. |
Nominis tui, Christe, gratia praeclarum militem tuum Christophorum munificas et eiusdem nominis virtute ditatum locupletas, cum tibi per eum multitudinem fidelium aggregas populorum, quos dignos martyrii nomine consecratos in perpetua exsultatione suscipis gloriosos. Proinde quaesumus te, domine deus noster, ut gratiam nominis tui, in qua signati sumus, inviolabiliter illam usque ad nostrum obitum conservemus, ut, gratia succedente pro gratia, et fidem tibi illibatam exhibeamus, dum vivimus, et vitae aeternae praemia capiamus post transitum. Sic etiam, quaesumus, domine, praedicto martyre tuo suffragante, concessa sit requies defunctorum, ut, mutata sorte tristium mansionum, caelesti perfruamur societate iustorum. |
|
3556 | Nominum serie relata ... regno participet. |
Nominum serie relata defunctorum, fratres carissimi, omnipotentis dei misericordiam supplices exoremus, ut interventu sancti Clementis antistitis et martyris sui defunctis absolutionem, viventibus tribuat salutem; memores etiam simus fidelissimorum suorum Sisinnii atque Theodorae, ut, quibus per beatum martyrem fidem in se credendi inseruit, eos paradisi regno participet. | |
3557 | Non nos abicias ... plenitudinem caritatis. |
Non nos abicias, Iesu bone, in crastinum per inveteratae vestis abiectionem a convivio mensae tuae. Hodie dona nobis nuptialis dignitatis vestibulum, cum quo cras laeti accedamus ad tuae passionis epulum praeparatum. Hodie sit in nobis vera confessio et cras peccatorum celerrima subsequatur remissio. Hodie accipe vota; cras votorum tribue praemia. Hodie nos propina gustu tuae dulcedinis et in crastinum attribue tuae plenitudinem caritatis. | |
3558 | Non obruamur domine ... virtute perficias. |
Non obruamur, domine, quaesumus, quamvis immensis, molibus peccatorum, qui, ubique sanctis tuis deprecantibus, exoramus, ut, malis nostris offensus, praesentes hostias non repellas sed tibi nos placitos sacramenti virtute perficias. | |
3559 | Non praeiudicet quaesumus ... redemptione confirma. |
Non praeiudicet, quaesumus, domine, fidelibus tuis nostra minus idonea deprecatio servitutis sed, merita nostra praevincens, ecclesiam tuam sanctifica, guberna, salva, prosequere et, tibi sine cessatione devotam, perpetua redemptione confirma. | |
3560 | Non retribuas nobis ... miseratione correctos. |
Non retribuas nobis, quaesumus, domine, quae malis operibus promeremur, sed, quos iure corripis, a veritate digressos, protege, tua miseratione correctos. | |
3561 | Non secundum peccata ... exaudiens manifesta. |
Non secundum peccata nostra, deus, iudex bone domus Israel, tribuas nobis. Quis poterit salvus fieri? Et ideo misericordia et veritas occurrerunt sibi, ut, quos debuerat veritas commendare, misericordia reconciliet tibi. Respice itaque, rogamus, omnipotens deus, super haec holocausta, caelestibus altaribus tuis in voce laudis atque confessionis imposita, et, quam bonus es erga filios hominum, preces singulorum clementer exaudiens, manifesta. | |
3562 | Nostra tibi quaesumus ... perducant aeterna. |
Nostra tibi, quaesumus, domine, sint accepta ieiunia, quae nos et expiando gratia(e) tua(e) dignos efficiant et ad remedia perducant aeterna. | |
3563 | Nostrae devotionis munera ... nostram proficiant. |
Nostrae devotionis munera, domine, in honorem sanctae Perpetuae tuis altaribus offerentes, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut et tibi grata semper exsistant et ad salutem nostram proficiant. | |
3564 | Nostrae servitutis obsequia ... nobis excludat. |
Nostrae servitutis obsequia, quaesumus, domine deus, beatus Hugo confessor tuus et pontifex tibi reddat accepta, ne sacramenti caelestis effectum reatus noster a nobis excludat. | |
3565 | Nostris quaesumus domine ... devotio christiana. |
Nostris, quaesumus, domine, propitiare temporibus, ut tuo munere diriga(n)tur et romana securitas et devotio christiana. | |
3566 | Novimus domine quod ... copia benedictionis. |
Novimus, domine, quod pax multa sit diligentibus nomen tuum neque sit in illis scandalum, sicut fatemur fuisse Ioannem apostolum tuum, qui, de pectoris tui arcano vividos alternae dilectionis rivulos hauriens, praedicat omnibus in commune non solum sermone diligere sed opere et veritate. Cuius veridica praecepti sanctione commoniti, te suppliciter quaesumus, filius dei, ut ea nos facias implere, quae praedicat, ea de te sentire, quae ipse sentit, ea veritate et te diligere et a te diligi mereamur, qua ipse vel te dilexit vel a te constat esse dilectus, ut, in pace viventes et pacis gloriam amplectentes, ad te perveniamus, fructibus pleni pacis et copia benedictionis. | |
3567 | Nuntiamus domine quod ... veniam praestent. |
Nuntiamus, domine, quod credimus, nec tacemus, te totis visceribus deprecantes, ut, qui genitrici praestitisti, ut mater esset et virgo, tribuas ecclesiae tuae, ut sit fide incorrupta et castitate fecunda. Atque haec libamina ita tuae gratiae dulcedo sanctificet, ut sumentibus et salutem corporum et delictorum veniam praestent. | |
3568 | O bone Iesu ... ianuam vitae. |
O bone Iesu, domine et redemptor noster, qui, temetipsum caput catholicae formans ecclesiae, aliis donasti, pro te animas perdendo, suo se perungi cruore, aliis praedicationis eloquio luculentius clarere, ut et illis fortium foret in carne concertatio victrix et in istis vacillantium restauratio adiutrix, dum et in illis fortes discunt terga non dare et in istis lapsi in melius reformari contra ludificum anguem. Sublimius enim est in statum lapsos reducere, quam iustos statu suo roborare, quia illi hoc habent, quod non amiserunt, hii vero hoc recipiunt, quod merito perdiderunt. Da ecclesiae tuae hoc promittere in voto, quod, egregii doctoris exstans fulta eloquii bono, nequeat a suo deflecti promisso; da ei hoc tenere semper agendo, quod nequeat culpa submitti quandoque in facto. At nunc, alme tu Augustine et pontifex magne, recordare omnium nostrum ruinas, quas ipse evasisti, domini praeventus misericordia; memor esto omnium pontificum et sacerdotum, quibus ipse sacerdotii exstitisti societate perfunctus; memorare plebium et singulorum omnium defer deo tandem iam necessarium votum. Sic tuo interventu teneant pontifices tui sublimatam apicis in populis arcem, ut neque operis exemplo neque praedicationis oraculo a recto decidant calle. Sit eis quibusque sublimibus loqui pro veritate aucta fiducia, quae prosit utrisque in supernam expedite provehi patriam. Sit presbyteris gravida honestatis processio ac sacrificandi prompta devotio, ut multi, eorum renovati exemplo, ipsi valeant remunerari praemio post futuro. Sit levitis porrigendi calicem cum corporis nitore contentio crebra, ut merito appetant aetherea regna. Sit subdiaconilbus ac ceteris ministrantibus in ecclesiasticis disciplinis adversa tolerandi oblatio, quo possint munerari rite post transitum. Sit clericis ad deum sedula cum castitate sincera servitutis cultura, ne, adstricti reatu, ultimi mulctentur iudicii poena. Sit monachis emortua saecularis voluptas, ut post eis frustrata non sit laboris facultas. Sit regibus et cunctis dominantibus moderata potestas, ut die horrifico eorum coronetur de sublimi fastigio pietas. Sit lascivis petulantibusque munditia carnis, ne pro sordibus excludantur praesentia veritatis. Sic virgines retentent incorruptum pudoris vigorem, ut merito, sequentes ubique agnum, novi revocent cantici laudem. Sit continentibus castitas perseverans; sit etiam coniugatis ad procreandas proles commixtio pura. Sit superbis humilibus supponere colla; sit etiam elatis mentem reprimere tumidam. Sit iracundis intemperantiae repressa ferocitas; sit etiam aemulis insita usquequaque benignitas. Sit sapientibus per te apte sapere; sit etiam nesciis a tenebris ignorantiae resipiscere. Sit paganis amatum unda sacrosancti baptismatis renasci; sit etiam Iudaeis incarnationis Christi mysterium, deposita obstinatione, cognoscere. Sit haereticis plena veritatis cognitio; sit etiam schismaticis catholicae ecclesiae unita complexio. Et, quia omnes, ex traduce protoplasti parentis geniti, in hanc sumus ruinam proniter deflexi et nemo propriis viribus quiverit erigi, nisi, quem gratia subvexerit divini adiutorn, ita sit per te cunctis, mollita duritia, post lapsum iam emendatiorem ad paenitentiam praebere votum, ut et in nullo rependant facinus deploratum et de admissis culpis tua se gaudeant indulgentia obtinuisse precatum. Haud dubium enim nobis est, quin in ista te apud omnipotentissimam Trinitatem sine carnis obstaculo iam obtinere posse, qui, carne obtectus, in saeculo dixisti: “Quamquam de deo sit loqui temere, reticere tamen omnino non necessarium fore”, dictis, eo adiutore, nobis reserasti ianuam vitae. |
|
3569 | O domine Iesu ... arguas humiliatos. |
O domine Iesu Christe, poscentium attende propitius precem, lamentantium intende clamorem, lugentium iam cerne discrimen. Mitescant in latera cladis iacula, quibus vastetur nostra merita terra. Intende pietatem, abroga ultionem, suspende iram, intende clementiam; conterritis fave, humiliatis assiste; non punias per iudicium reos, non in ira arguas humiliatos. | |
3570 | O virtus et ... maiestatem tuam. |
O virtus et refugium spei, salvator noster Christe, filius dei vivi, qui, veniens ad Lazarum suscitandum, spiritu fremis, lacrimas producis, in temetipso quoque turbaris, da nobis, ut, ad evadendos laqueos perniciosae deceptionis, fremitum det in nobis spiritus tuae dulcedinis. Lacrimemus in nobis et effectum a te optabiliter capiamus. Turbemur quoque a te pro te et ita nos in compunctionis et pacis unione connecte, ut per eam pacem, qua tu es, videamus te in gloria, veniamus ad praemia repromissa et laudemus cum Lazaro maiestatem tuam. | |
3571 | Ob arcana mysterii ... et munitionem. |
Ob arcana mysterii tui, Iesu Christe deus noster, a te collata inspiratione poscentes, deficit in contuitu acies, in intellectu visus, in relatione virtus, in narratione sermo. Quis enim apte convenienterque possit edicere supereminentem caritatem, qua nos dignatus es redimere; qua, ut ita dicam, humili compulsus es incarnari descensione; qua electos iussisti apostolos omnibus ad salutiferam nationibus mittere conversionem; qua eminentiores discipulis ceteris Petrum voluisti et Paulum efficere? Sed, quia haec immensa – indignitate vitae et naturae corruptione digne – non possumus replicare, praesentis sollemnitatis officio tuam, omnipotens, inaestimabilem poscimus maiestatem, ut favore gemino apostolorum tuorum, patronorum scilicet nostrorum, acceptum habeas et efficias ratum huius oblatum diei sacrificium, quo(d) sacratissima illa inarbitrabili gratia ita digneris illustrare, ut, omnium percipientium receptum in pectoribus, sit in peccaminum expiationem, in mentis et corporis incolumitatem, in huius periculosissimae vitae custodiam et munitionem. |
|
3572 | Ob honorem passionis ... fidelium populorum. |
Ob honorem passionis famularum tuarum Iustae et Rufinae has tibi, deus pater, hostias immolantes, precamur, ut illarum interventu, quae se tibi vasa mundissima exhibuerunt, hoc tibi oblatum sanctifices holocaustum, praestans supplicibus tuis, ut, quarum mercimonio dudum satiasti inopiam pauperum, harum prece rata tibi efficias vota fidelium populorum. | |
3573 | Oblata confessoris tui ... effectum obtineant. |
Oblata confessoris tui Benedicti honore sint tibi, domine, nostra grata libamina et nostrarum apud te supplicationum effectum obtineant. | |
3574 | Oblata domine munera nova ... nostrorum maculis emunda. |
Oblata, domine, munera nova unigeniti tui nativitate sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. | |
3575 | Oblata domine munera ... <esse |
Oblata, domine, munera sanctifica et, intercedente beata Maria semper virgine, nobis salutaria <esse> concede. | |
3576 | Oblata domine munera sanctifica ... nostrorum maculis emunda. |
Oblata, domine, munera sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis emunda. | |
3577 | Oblata domine quae ... ubique laudanda. |
Oblata, domine, quae tibi offerimus piae devotionis intentu in honorem sanctissimi Aidani episcopi, tua praeclara clementia sanctificet et purificatos nos ea percipere tua faciat gratia, in omnibus ubique laudanda. | |
3578 | Oblata in conspectu ... suavitatis accipias. |
Oblata in conspectu tuo, domine, nostrae servitutis libamina, quaesumus, ut ipse tibi acceptabilia facias et petitiones nostras in odorem suavitatis accipias. | |
3579 | Oblata maiestati tuae ... prodesse concede. |
Oblata maiestati tuae dona respice, quaesumus, omnipotens deus, et ea nobis ad perpetuam salutem mentis et corporis intercessione beati Gregorii pontificis tui prodesse concede. | |
3580 | Oblata munera nomini ... concede sanctorum. |
Oblata munera nomini tuo, domine, nostrae sanctificationi proficere tuorum precibus concede sanctorum. | |
3581 | Oblata munera quaesumus ... universa devicit. |
Oblata munera, quaesumus, domine, tua benedictione sanctifica, quae, te donante, nos illa flamma tuae dilectionis accendat, per quam sanctus apostolus Barnabas tormenta sui corporis universa devicit. | |
3582 | Oblata munera superposita ... meremur averte. |
Oblata munera, superposita altario tuo, domine, sanctificare dignare et, per ea placatus, peccata nostra, quaesumus, in die ieiunii nostri, memor humanae condicionis, absolve et, quidquid eorum retributione meremur, averte. | |
3583 | Oblata nostra domine ... semper acquirat. |
Oblata nostra, domine, semper oculis tuae maiestatis intende et intercessio beati Romani martyris tui opem tuam nobis semper acquirat. | |
3584a | Oblata quaesumus domine ... clementer excipe et per haec nos a cunctis |
Oblata, quaesumus, domine, <munera> clementer excipe et per haec nos a cunctis periculis defende. | |
3584b | Oblata quaesumus domine ... defende periculis. |
Oblata, quaesumus, domine, munera pariter et famulum tuum clementer excipe et per haec a cunctis eum defende periculis. | |
3585 | Oblata quaesumus domine ... emundari mereamur. |
Oblata, quaesumus, domine, munera fidelis populi meritis beatissimi patroni nostri Audoeni tibi reddantur accepta, ut ab omni contagione peccati iisdem, quibus famulamur, mysteriis clementer emundari mereamur. | |
3586 | Oblata quaesumus domine ... illustratione emunda. |
Oblata, quaesumus, domine, munera gloriosa unigeniti tui transfiguratione sanctifica nosque a peccatorum nostrorum maculis splendoris illius illustratione emunda. | |
3587 | Oblata quaesumus domine ... concede perpetuam. |
Oblata, quaesumus, domine, munera suscipe propitius et famulum tuum abbatem nostrum cum grege sibi credito ad vitam pervenire concede perpetuam. | |
3588 | Oblata quaesumus domine ... esse concede. |
Oblata, quaesumus, domine, munera tuae maiestatis virtute sanctifica et beatae virginis tuae Wenefredae meritis salutaria nobis esse concede. | |
3589 | Oblata quaesumus mitissime ... potenter sanctifica. |
Oblata, quaesumus, mitissime deus, clementer adspice munera et precibus beatorum martyrum tuorum Timothei et Apollinaris, quorum fulcimur patrociniis, potenter sanctifica. | |
3590 | Oblata servitutis nostrae ... obtinere consortium. |
Oblata servitutis nostrae munera tibi, domine, quaesumus, annua sancti patris nostri Ethelwoldi episcopi sollemnitas commendet accepta, ut, eius pia supplicatione muniti, cunctorum nostrorum remissionem peccaminum et beatitudinis sempiternae mereamur obtinere consortium. | |
3591 | Oblata tibi domine ... procul recedat. |
Oblata tibi, domine, holocausta ieiunantium coram te suffragiis efficito gratiosa sicque his benedictionem infundas, ut omnes, pro quibus offertur, sanctificando(s) tibi assumas, quo advenientis spiritus sancti praesentia nihil in nobis obscurum vitiosumque remaneat, quo, offensus a reis, procul recedat. | |
3592 | Oblata tibi domine ... praestetur puritas. |
Oblata tibi, domine, libamina tua suscipe misericordia et, sanctis tuis martyribus intercedentibus, quorum instat festivitas, aeterna nobis praestetur puritas. | |
3593 | Oblata tibi domine ... intercessione sanctifica. |
Oblata tibi, domine, munera populi tui pro tuorum honore sanctorum suscipe propitius, quaesumus, et eorum nobis intercessione sanctifica. | |
3594 | Oblata tibi domine ... accepta reddantur. |
Oblata tibi, domine, munera sanctifica et, interveniente beato Lamberto martyre tuo atque pontifice, et nobis salutaria, te miserante, et tibi accepta reddantur. | |
3595 | Oblata tibi domine ... contagione custodiat. |
Oblata tibi, domine, quaesumus, munera spiritus sanctus sanctificet et eorum nos participatio ab omnium peccatorum contagione custodiat. | |
3596 | Oblata tibi munera ... gloriam consequamur. |
Oblata tibi munera, quaesumus, domine, beatus Hugo confessor tuus et pontifex prosequatur et, meritis eius adiuti, per ea gratiam et gloriam consequamur. | |
3597 | Oblatas tibi caelorum ... heredites sempiterna. |
Oblatas tibi, caelorum deus, has hostias ob celebritatem sanctorum Macchabaeorum atque Felicis martyris tui, ea dignatione benedicendo sanctifica, quo et per illos votum nobis tribuas tolerandi adversa et per Felicem felicitate nos heredites sempiterna. | |
3598a | Oblatas tibi omnipotens ... miseratus concede. |
Oblatas tibi, omnipotens deus, ob honorem martyris tui Pontii victimas propitiatus intende et nostrorum criminum indulgentiam nobis miseratus concede. | |
3598b | Oblatas tibi omnipotens ... consequi mereamur. |
Oblatas tibi, omnipotens deus, ob honorem martyris tui illius victimas propitiatus attende, ut, qui, iusti tui memoriam facientes, votivum tibi sacrificium exhibemus, nostrorum criminum a te indulgentiam consequi mereamur. | |
3599a | Oblata tuis altaribus ... peccatorum largire. |
Oblata tuis altaribus munera sereno vultu, domine, quaesumus, intuere et cunctorum nobis propitius indulgentiam peccatorum largire. | |
3599b | Oblata tuis altaribus ... sereno deus vultu intuere ut qui te dominum de suis iustis laboribus honorant offerendo tibi decimas frugum auxisse sentiant suarum substantiam facultatum ac sicut promisisti horrea eorum frumento reple et vino torcularia redundari concede. His quoque postulatus sacrificiis quaesumus ut gratiam vivis et requiem iubeas |
Oblata tuis altaribus <munera> sereno, deus, vultu intuere, ut, qui te dominum de suis iustis laboribus honorant, offerendo tibi decimas frugum, auxisse sentiant suarum substantiam facultatum, ac, sicut promisisti, horrea eorum frumento reple et vino torcularia redundari concede. His quoque postulatus sacrificiis, quaesumus, ut gratiam vivis et requiem iubeas praelargiri defunctis. | |
3600 | Oblati sacrificii domine ... convenienter aptemur. |
Oblati sacrificii, domine, quaesumus, praestet effectus, ut eidem convenienter aptemur. | |
3601 | Oblatio domine tuis ... defendat inimicis. |
Oblatio, domine, tuis adspectibus immolanda, quaesumus, ut nos et ab omnibus vitiis potenter absolvat et a cunctis defendat inimicis. | |
3602 | Oblatio haec domine ... dignos exhibeat. |
Oblatio haec, domine, tibi placeat et intercessio(ne) sancti Augustini doctoris Anglorum nos tibi dignos exhibeat. | |
3603 | Oblatio nos domine ... dignos efficiat. |
Oblatio nos, domine, quaesumus, sacranda purificet ac sui ministerio pariter et participatione dignos efficiat. | |
3604a | Oblatio nos domine tuo nomini dicata purificet ... transferat actionem. |
Oblatio nos, domine, tuo nomini dicata, purificet et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. | |
3604b | Oblatio nos domine tuo nomini dicando purificet ... transferat actionem. |
Oblatio nos, domine, tuo nomini dicando, purificet et de die in diem ad caelestis vitae transferat actionem. | |
3605 | Oblatio quam tibi ... caelestis hereditatem. |
Oblatio, quam tibi offerimus, domine, nos purget ab omni crimine, quo per eius intercessionem, cuius sacram recolimus festivitatem, sumamus patriae caelestis hereditatem. | |
3606 | Oblatio tibi domine ... sinceritate promatur. |
Oblatio tibi, domine, nostra defertur, quae, ut tuo sit digna conspectu, te, quaesumus, largiente, mentis nostrae sinceritate promatur. | |
3607 | Oblatio tibi domine ... procuret aeterna. |
Oblatio tibi, domine, sit nostra semper accepta, quae, angelis tuis sanctisque precantibus, et indulgentiam nobis referat et remedia procuret aeterna. | |
3608a | Oblatio tibi domine ... sanctificata praesidium. |
Oblatio tibi, domine, votiva defertur; precamur, ut pariter ad laudem tui nominis et apostolicae reverentiam dignitatis et ad nostrum proveniat, sanctificata, praesidium. | |
3608b | Oblationem tibi domine ... sanctificata praesidium. |
Oblationem tibi, domine, votivam deferimus, deprecantes, ut ad laudem tui nominis et apostolicae reverentiam dignitatis et ad nostrum proveniat, sanctificata, praesidium. | |
3609 | Oblatio tibi sit ... caelestis apparuit. |
Oblatio tibi sit, domine, hodiernae festivitatis accepta, qua et nostrae reconciliationis processit perfecta placatio et divini cultus nobis est indita plenitudo et via veritatis et vita regni caelestis apparuit. | |
3610 | Oblatione quaesumus domine ... vitae describe. |
Oblatione, quaesumus, domine, huius nostri officii et tui obsequii hunc fidelem ubique populum circumcinge et sanctorum martyrum Iusti et Pastoris munimine in libro vitae describe. | |
3611 | Oblationem domine fidelis ... peccati contagio. |
Oblationem, domine, fidelis populi Iesu Christi filii tui domini nostri sancta dextera benedicat; nos quoque per haec gloriosa beati Ambrosii pontificis oratio liberet a totius peccati contagio. | |
3612 | Oblationem familiae tuae ... supplicationibus offerantur. |
Oblationem familiae tuae, domine, sanctorum martyrum praesidia deputata commendem et, ut tibi grata sint, placentium tibi supplicationibus offerantur. | |
3613 | Oblationem familiae tuae ... praestetur aeterna. |
Oblationem familiae tuae sereno, quaesumus, domine, vultu dignare respicere et petitionibus eorum fave clementer, ut, dono tuae clementiae muniti, et vivi mereantur impetrare praesentis vitae suffragia et defunctis omnibus requies praestetur aeterna. | |
3614 | Oblationem famulorum tuorum ... Iesu Christo. |
Oblationem famulorum tuorum suscipe, omnipotens deus, quam tibi suppliciter deferimus in honorem beati Bonifatii martyris tui sociorumque eius, ut, qui tibi semetipsum obtulit hostiam laudis in odorem suavitatis, eius nos precibus uniri mereamur unigenito filio tuo domino nostro Iesu Christo. | |
3615 | Oblationem nostram quaesumus ... defensio sempiterna. |
Oblationem nostram, quaesumus, domine, misericorditer acceptare et sanctificare digneris, ut eius sanctificatione nobis salus proveniat et defensio sempiterna. | |
3616 | Oblationes et preces ... periculis eruamur. |
Oblationes et preces ecclesiae tuae martyrum tuorum, domine, Sergii et Bacchi commendet oratio, ut et munera nostra tibi reddantur accepta et ab omnibus peccatis et periculis eruamur. | |
3617 | Oblationes in angustia ... magnificabis me.” |
Oblationes, in angustia pro peccatis atque offensionibus famuli tui illius, in hac domo consistentis, omnipotens deus, oblatas, accipe, quia in te confidimus vere prophetam dixisse: “Immola deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua, invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te et magnificabis me.” | |
3618 | Oblationes nostras domine ... suppliciter immolamus. |
Oblationes nostras, domine, quaesumus, propitiatus intende, quas et ad honorem sancti martyris tui Laurentii nomini tuae maiestatis offerimus et pro requie famuli tui illius episcopi suppliciter immolamus. | |
3619 | Oblationes nostras quaesumus ... reddant acceptos. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, beatae Margaretae virginis et martyris tuae tibi commendet pia supplicatio, ut nos et a peccatis expediant et tuae miserationi reddant acceptos. | |
3620 | Oblationes nostras quaesumus ... emundet benignus. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, propitiatus intende, quas in honorem beatae et gloriosae semperque virginis dei genitricis Mariae annua sollemnitate deferimus, et coaeternus spiritus sanctus tuus, qui illius viscera splendore suae gratiae veritatis replevit, nos ab omni facinore delictorum emundet benignus. | |
3621a | Oblationes nostras quaesumus ... delere mereamur. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, propitiatus intende, quas in honorem sanctae Trinitatis nomini tuo consecrandas deferimus, ut maculas peccatorum nostrorum, quae neglegenter gessimus, te propitiante, delere mereamur. | |
3621b | Oblationes nostras quaesumus ... consequi mereamur. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, propitiatus intende, quas tibi in honorem beati Machuti confessoris tui atque pontificis consecrandas deferimus, precantes, ut ipsius meritis et intercessione peccatorum omnium, quae neglegenter gessimus, te propitiante, veniam consequi mereamur. | |
3622 | Oblationes nostras quaesumus ... miserante proveniant. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, propitiatus intende, quas tibi offerimus in honorem domini nostri Iesu Christi et in commemorationem beatae virginis Mariae et beatorum apostolorum et martyrum et confessurum ac virginum tuarum pro pace et sanitate populorum tuorum et prosperitate itineris nostri et incolumitate famulorum famularumque tuarum, quorum commemorationem agimus, et pro animabus omnium fidelium defunctorum catholicorum orthodoxorum, quorum numerum et nomina tu solus, domine, cognoscis, et concede, ut per sacrificium praesentis oblationis ad refrigerium animarum suarum, te miserante, proveniant. | |
3623 | Oblationes nostras quaesumus ... ad medelam. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, propitiatus intende, quas tibi offerimus in honorem sanctorum tuorum martyrum et confessorum vel quorum hodie natalicia celebrantur, ut veniam pro delictorum nostrorum consequi mereamur, et pro incolumitate famulorum famularumque tuarum, qui nobis eleemosynarum subsidia porrigentes donaverunt, tam pro vivis quam et defunctis, seu iter agentibus vel ubicumque commorantibus, quorum nomina tibi soli cognita sunt, ut sacrificii praesentis oblatio mortuis ad veniam, vivis proficiat ad medelam. | |
3624 | Oblationes nostras quaesumus ... plenitudinem gaudiorum. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, propitiatus intende, quas tibi offerimus pro anima famuli tui illius, et, cui donasti baptismi sacramentum, da ei aeternorum plenitudinem gaudiorum. | |
3625 | Oblationes nostras quaesumus ... propitiatione praevenias. |
Oblationes nostras, quaesumus, domine, tua tibi dignatione fac placitas, quia nihil in nobis, quod placare te possit, nisi, deprecantibus sanctis, tua nos propitiatione praevenias. | |
3626a | Oblationes populi tui domine ... placitae tuorum deprecatione iustorum. |
Oblationes populi tui, domine, quaesumus, apostolorum tuorum passio beata conciliet et, quae nostris minus aptae sunt meritis, fiant tibi placitae tuorum deprecatione iustorum. | |
3626b | Oblationes familiae tuae ... deprecatione iustorum. |
Oblationes familiae tuae, domine, quaesumus, beatissimorum sanctorum tuorum confessio beata conciliet et, quae nostris minus aptae sunt meritis, fiant tibi placitae tuorum deprecatione iustorum. | |
3626c | Oblationes populi tui domine ... placita tuorum deprecatione iustorum. |
Oblationes populi tui, domine, quaesumus, beatorum apostolorum Petri et Pauli passio beata conciliet et, quae nostris non apta sunt meritis, fiant tibi placita tuorum deprecatione iustorum. | |
3626d | Oblationes populi tui ... eius deprecatione. |
Oblationes populi tui, domine, quaesumus, beati apostoli tui Iacobi passio beata conciliet et, quae nostris non apta(e) sunt meritis, fiant tibi placita(e) eius deprecatione. | |
3627 | Oblationes populi tui ... causa salutis. |
Oblationes populi tui, domine, quaesumus, confessoris tui Leonardi interventione benignus assume, ut, quod ad laudem tui nominis devoti offerimus, nostrae in perpetuum fiat causa salutis. | |
3628 | Oblationes populi tui ... suppliciter imploramus. |
Oblationes populi tui, domine, quaesumus, placatus intende, quibus et sanctorum martyrum celebramus in honorem tui nominis passionem et nobis indulgentiam suppliciter imploramus. | |
3629 | Oblationibus domine placare ... propitius voluntates. |
Oblationibus, domine, placare susceptis et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates. | |
3630 | Oblationibus nostris quaesumus ... praemia acquirat. |
Oblationibus nostris, quaesumus, domine, propitiatus intende et ob tuorum omnium sanctorum honorem veniam nobis nostrorum tribue delictorum ac christianis omnibus, viventibus atque defunctis, haec sancta praesens libatio et vitae praesentis commoda et futuri regni praemia acquirat. | |
3631 | Oblationibus quaesumus domine ... largire aeternam. |
Oblationibus, quaesumus, domine, precibusque susceptis, intercedente beata Maria semper virgine, his sacrificiis peccata nostra mundentur et ad te nostras etiam rebelles compelle propitius voluntates vitamque nobis largire aeternam. | |
3632 | Oblationis huius domine ... tribue peccatorum. |
Oblationis huius, domine, placare muneribus et, intercedentibus omnibus sanctis tuis, (me et) omnem populum christianum a cunctis defende periculis et animabus famulorum famularumque tuarum illorum et illarum et cunctorum fidelium defunctorum per haec sancta sacrificia remissionem omnium tribue peccatorum. | |
3633 | Oblationis nostrae munus ... tibi praepara. |
Oblationis nostrae munus tua, domine, et benedicat et suscipiat dextera et, supplicante sancto Barnaba apostolo, acceptabile holocaustum nos tibi praepara. | |
3634 | Oblatis domine muneribus ... salubriter percipiamus. |
Oblatis, domine, muneribus, suppliciter deprecamur, ut, qui veram Verbi tui incarnationem fideliter veneramur, veram eiusdem substantiam carnis ac sanguinis, quam per spiritum sanctum virgo mater edidit, in hoc praesenti mysterio salubriter percipiamus. | |
3635 | Oblatis domine ob ... indulgentiam peccatorum. |
Oblatis, domine, ob honorem beati confessoris tui Benedicti, placare muneribus et ipsius tuis famulis interventu cunctorum tribue indulgentiam peccatorum. | |
3636 | Oblatis domine placare ... protectione guberna. |
Oblatis, domine, placare muneribus et famulum tuum illum, quem pastorem populo tuo (prae)esse voluisti, assidua protectione guberna. | |
3637 | Oblatis domine placare ... sufficientis auxilium. |
Oblatis, domine, placare muneribus et opportunum tribue nobis pluviae sufficientis auxilium. | |
3638 | Oblatis domine quaesumus ... tribue delictorum. |
Oblatis, domine, quaesumus, placare muneribus et nos ab inimicis nostris clementer eripe eisque indulgentiam tribue delictorum. | |
3639 | Oblatis hostiis domine ... mereatur intrare. |
Oblatis hostiis, domine, quaesumus, praesenti famulae tuae perseverantiam perpetuae virginitatis accommoda, ut, apertis ianuis, summi regis adventu cum laetitia mereatur intrare. | |
3640 | Oblatis muneribus domine ... salutis augmenta. |
Oblatis muneribus, domine, plebs fidelis exsultet, quia pariter apostolicae gaudia passionis et in eis te praedicare mirabilem confidit ad suae pertinere salutis augmenta. | |
3641 | Oblatis muneribus maiestati ... digne perficere. |
Oblatis muneribus maiestati tuae, domine, devote supplicamus, ut beatus martyr Antoninus gratanter exoptet hoc mysterium nos digne perficere. | |
3642a | Oblatis quaesumus domine placare muneribus et a cunctis ... defende periculis. |
Oblatis, quaesumus, domine, placare muneribus et a cunctis nos defende periculis. | |
3642b | Oblatis quaesumus domine placare muneribus et intercedente ... defende periculis. |
Oblatis, quaesumus, domine, placare muneribus et, intercedente beato Valentino martyre tuo, a cunctis nos defende periculis. | |
3643a | Oblatis tibi domine ... ubertate sustentes. |
Oblatis tibi, domine, libaminibus sacrificiorum, respice humilitatis nostrae ieiunium, ut haec oblata sanctifices et sumentium ariditatem tuae benedictionis ubertate sustentes. | |
3643b | Oblatis tibi domine ... ubertas sustentet. |
Oblatis tibi, domine, libaminibus sacrificiorum, respice humilitatis nostrae confessionem, ut haec oblata sanctifices, quae tibi offerimus pro remissione peccatorum nostrorum vel defunctorum fratrum requie, et ut sumentium ariditatem tuae benedictionis ubertas sustentet. | |
3644 | Oblatis tibi domine ... praebe subsidium. |
Oblatis tibi, domine, fidelium tuorum muneribus intende propitius et, ut nullius irrita postulatio, nullius inane sit votum, gloriosi martyris tui Magni desideratum nobis praebe subsidium. | |
3645 | Oblatis tibi muneribus ... alacriter deferantur. |
Oblatis tibi muneribus, quaesumus, deus pater omnipotens, propitiatus intende, ut, intercedente sancto Zenone sacerdote et confessore tuo, et ab occulta insidiatoris impulsione fragilitatem nostram tueantur illaesam et, angelicis devote manibus suscepta sacratis, ante conspectum gloriosae et tremendae maiestatis tuae in odorem suavitatis alacriter deferantur. | |
3646 | Oblatum tibi domine ... fiat acceptum. |
Oblatum tibi, domine, munus pro beati Saturnini martyris tui passione propitius assume, quod eius intercessione maiestati tuae fiat acceptum. | |
3647 | Oblatum tibi domine ... veniam tribue. |
Oblatum tibi, domine, ob honorem beatae Mariae Magdalenae sacrificium propitius suscipe et, ipsius nos sectatores efficiens, cunctorum nobis facinorum veniam tribue. | |
3648 | Oblatum tibi domine ... et muniat. |
Oblatum tibi, domine, sacrificium vivificet nos semper et muniat. | |
3649 | Oblatum tibi hoc ... temptationis errorem. |
Oblatum tibi hoc sacrificium, deus pater, in huius martyris tui Saturnini sollemnitate serenus accepta et illa invisibili gratia tuae benedictionis sanctifica, ut, sicut idem martyr, participatione tua gratuitus, praesentia sui daemonica fecit simulacra silere, ita nos horum sacramentorum perceptione exstirpemus in nobis omnem diabolicae temptationis errorem. | |
3650 | Oblatum tibi sacrificium ... pius auxilium. |
Oblatum tibi sacrificium benignus assume et, intercedente beato Petro apostolo tuo, adversus omnium inimicorum insidias continuum praesta pius auxilium. | |
3651 | Obsecramus piissime deus ... a tormentis. |
Obsecramus, piissime deus, ut, qui adustum facibus corpus martyris tui Cucufatis ignem copiosum in nullo permisisti contaminare, nec viventes praesentis vitae exurat tribulatio vel quaelibet molestia et defunctos tua miseratio eruat a tormentis. | |
3652a | Observationis annuae celebritate ... effectibus gaudeamus. |
Observationis annuae celebritate gratulantes, quaesumus, domine, ut eorum, quorum actionibus inhaeremus, plenis effectibus gaudeamus. | |
3652b | Observationis huius annua ... effectibus gaudeamus. |
Observationis huius annua celebritate laetantes, quaesumus, domine, ut, paschalibus actionibus inhaerentes, plenis eius effectibus gaudeamus. | |
3653 | Occurrentes domine cum ... saturari convivio. |
Occurrentes, domine, cum coetu totius populi, ut sollemne paschae celebremus initium, nos propitiatus attende, supplicantes humiliter et orantes, ut, qui, ab huius mundi operibus fatigati et corporis amictu sordentes, ad tuam sacratissimam conveniemus cenam, expurgatos nos ab omni cibo malitiae in novam convertas prosapiem, ut cum tua gratia et victu terreno et caelesti pane mereamur in tuo saturari convivio. | |
3654 | Odorem domine sacrificii ... amore concrescant. |
Odorem, domine, sacrificii huius cum gratiarum actionibus suscipe et praesta, ut, quos exaudire et incolumes servare dignatus, es, ab omni in posterum adversitate custodias et in tuo servitio et amore concrescant. | |
3655a | Offerendorum tibi munerum deus ... in devotione praesidium. |
Offerendorum tibi munerum, deus, auctor et dator, praesta, ut, quod sanctis martyribus in persecutione contulit claritatem, nobis fiat in devotione praesidium. | |
3655b | Offerendorum tibi munerum auctor ... in devotione praesidium. |
Offerendorum tibi munerum auctor et dator, praesta, ut, hoc sacrificium singulare, quod sanctis tuis in passione contulit claritatem, nobis tribuat in devotione praesidium. | |
3656a | Offerente famulo tuo ... cuncta dimittas. |
Offerente famulo tuo illo tibi, domine, munera, eum tuo nomine semper glorifica, ut eius vota propitiatus suscipias et peccata cuncta dimittas. | |
3656b | Offerentibus nobis domine ... cuncta dimittas. |
Offerentibus nobis, domine, pro famulis tuis sacerdotibus illis in tuo nomine hostias placationis et laudis, tu eas glorifica, ut eorum vota perficias et peccata eorum cuncta dimittas. | |
3657 | Offerentes deo fratres ... nostrum omnium |
Offerentes deo, fratres carissimi, spiritalia munera, divinam clementiam deprecemur, ut has oblationes, quas in commemorationem sanctorum et pro salute omnium credentium offerimus, plena pietatis suae dignatione suscipiat <et> nostrum omnium preces exaudiat. | |
3658 | Offerentes tibi deus ... praestare defunctis. |
Offerentes tibi, deus, has terrae nostrae primitias, ut dignabili eas iubeas pietate suscipere deprecamur, quo ex his sumentibus peccata dimittas et frugem nostram, noxiis carentem, multiplici copia cumulari concedas. Speciali quoque prece rogamus, ut, placatus his sacrificiis, et gratiam vivis et requiem iubeas praestare defunctis. | |
3659 | Offerentes tibi deus ... capiamus aeternam. |
Offerentes tibi, deus, sacrificium laudis, rogamus, ut et oblata acceptes et oblatores sanctifices, quatenus, libantes ex eis, hereditatem capiamus aeternam. | |
3660 | Offerentes tibi domine ... misericordia consueta. |
Offerentes tibi, domine, hostiam iubilationis, pro delictis nostris pietatem tuam exposcimus, ut placabili pietate petitionibus nostris aurem accommodes, votum nostrum pia dignatione acceptes, tribulationes cordis nostri multiplici miseratione laetifices et, quod in oratione lingua nostra enarrare non sufficit, tu, qui (et) cordis cogitationes agnoscis et renum scrutator es, tribuas. Quae desiderat mens devota, tua suppleat misericordia consueta. | |
3661 | Offerentes tibi domine ... salutem acquirat. |
Offerentes tibi, domine, oblationum vota celebrantesque ieiuniorum festa, supplici corde et prompta voluntate, de tua misericordia praesumentes, rogamus, ut haec hostia, quae a nobis indignis offertur, gratiam in conspectu maiestatis tuae inveniat, benedictionumque tuarum ubertate repleta, dum nostris fuerit percepta visceribus, cunctarum sordium squalores radicitus a nostris cordibus pellat et remedium nostris mentibus corporibusque salutem acquirat. | |
3662 | Offerenti<bu>s famuli<s> tui<s> ... s famuli<s |
Offerenti<bu>s famuli<s> tui<s> munera, piissime deus, pro spiritu famuli tui illius, <ea> pie suscipere dignare et per intercessionem sanctorum tuorum illorum occurrat ei misericordiae tuae donum et animae eius dona requiem gloriosam sanctisque tuis tribue eum esse consortem et aeternam ei concede felicitatem. | |
3663 | Offerentium aeterne deus ... e caelis. |
Offerentium, aeterne deus, susceptans oblationes, effice nos spiritu ferventes et caritate locupletes, quo, unitatem spiritus servantes in vinculo pacis, illius dono iam impleamur in terris, cuius infusionem advenire nobis exspectamus e caelis. | |
3664 | Offerentium deus pater ... impetretur aeterna. |
Offerentium, deus pater, quaesumus, vota suscipito, quo, viventium oblatione suscepta, defunctis fidelibus requies impetretur aeterna. | |
3665 | Offerentium domine suscipe ... fine laetifices. |
Offerentium, domine, suscipe votum nostrumque ieiunium facito coram te esse acceptum, quo, nostra delens peccata propitius, ita defunctis fidelibus refrigerium praestes, ut beatorum consortio eos sine fine laetifices. | |
3666 | Offerentium nominibus recensitis ... resurrectionis absolvat. |
Offerentium nominibus recensitis, fratres carissimi, deum dominum deprecemur, ut dignetur orantibus assistere, adesse quaerentibus, pulsantibus aperire. Offerentium nomina scribat in caelis. Promissionem suam manifestet in sanctis. Misericordiam suam ostendat in perditis. Quia imbecilla est nostrae infirmitatis oratio – quid oremus, sicut oportet, nescimus –, advocemus in suffragium precum nostrarum receptos in caelesti collegio patriarchas, repletos divino spiritu prophetas, apostolos ad officium praedicationis electos, martyres confessionis floribus adornatos, per quos oremus dominum, ut omnes inopia afflictos, tribulatione vexatos, morbis oppressos, suppliciis deditos, debitis obligatos indulgentia suae resurrectionis absolvat. | |
3667 | Offerentium nominibus recensitis ... futurus est. |
Offerentium nominibus recensitis, fratres carissimi, dominum deprecemur, ut eorum oblationes inter sanctorum dona suscipiat, quorum a nobis facienda commemoratio est, ut et nostri memores esse dignentur. Petamus et pro his, qui nos in dominica pace praecesserunt, ut, tartario horrore segregatus, in sinu Abrahae collocatos, resuscitare omnipotens dignetur in prima sua resurrectione, qua futurus est. | |
3668 | Offerentium nominibus recensitis ... qui devota altaribus munera <deferentes |
Offerentium nominibus recensitis, <suppliciter exoramus, ut>, qui, devota altaribus munera <deferentes>, humiliati ieiunio mentis et corporis, a domino deprecentur, pro merito devotae sanctificationis, <quod postulant>, obtineant. | |
3669 | Offerentium nuncupatione comperta ... licta precum revertamur officia sperantes de potentia Trinitatis immensae ut et superstitum confirmet vota et defunctorum laxet ergastula ut vivis praestans gratiam pariter et sepultis et hos exaudiat cum invocaverint et illos quia quondam invocaverunt |
Offerentium nuncupatione comperta, quae etiam dantium accipientiumque personas nota vocabulorum designatione monstravit, ad de<re>licta precum revertamur officia, sperantes de potentia Trinitatis immensae, ut et superstitum confirmet vota et defunctorum laxet ergastula, ut, vivis praestans gratiam pariter et sepultis, et hos exaudiat, cum invocaverint, et illos, quia quondam invocaverunt, non condemnet. | |
3670 | Offerentium pie Christe ... largire lucifluam. |
Offerentium, pie Christe, suscipe vota sanctorumque tuorum nobis concede suffragia et defunctis in pace requiem largire lucifluam. | |
3671a | Offerentium quaesumus domine ... miseratus absolvas. |
Offerentium, quaesumus, domine, vota multiplica et omnes verae credulitatis instrumentis perlustra sicque nobis per hoc sacrificium adesto placatus, ut nos et a peccatis et a periculis omnibus miseratus absolvas. | |
3671b | Offerentium quaesumus domine ... impetremus aeternam. |
Offerentium, quaesumus, domine, vota multiplica et omnes in commune verae credulitatis instrumento perlustra sicque nobis per hoc sacrificium, quod tibi cum voto fidei dedicamus, adesto placatus, ut et viventibus veniam et sepultis requiem impetremus aeternam. | |
3672 | Offerentium tibi deus ... beatitudinis locus. |
Offerentium tibi, deus pater, vota sanctificans, sic ieiunantium precibus adesto, ut defunctis fidelibus aeternae concedatur beatitudinis locus. | |
3673 | Offerentium tibi munera ... propitius intuere. |
Offerentium tibi munera, quaesumus, domine, ne delicta respicias sed intercessorum merita propitius intuere. | |
3674 | Offerentium vota ac ... omnibus christianis. |
Offerentium vota ac sepultorum memoriam horum tibi martyrum, domine, commenda suffragiis, quorum corpora post mortem dignis glorificasti exsequiis. Sit, quaesumus, in hac praesenti celebritate absolutio defunctis et spiritalis laetitia in commune omnibus christianis. | |
3675a | Offerimus domine laudes ... concedendis suppliciter deprecantes. |
Offerimus, domine, laudes et munera, pro concessis beneficiis exhibentes gratias et pro concedendis suppliciter deprecantes. | |
3675b | Offerimus domine laudes ... semper suppliciter deprecantes. |
Offerimus, domine, laudes et munera, pro concessis beneficiis gratias referentes et pro concedendis semper suppliciter deprecantes. | |
3676 | Offerimus domine munera ... ad veniam. |
Offerimus, domine, munera tuorum tibi sollemnitatibus grata sanctorum, tuam clementiam deprecantes, ut, quod ad illorum pertinet gloriam, nobis prosit ad veniam. | |
3677 | Offerimus domine preces ... valeamus acquirere. |
Offerimus, domine, preces et munera, in honorem sanctorum tuorum gaudentes; praesta, quaesumus, ut et convenienter haec agere et remedium sempiternum valeamus acquirere. | |
3678 | Offerimus hostias domine ... et profectum. |
Offerimus hostias, domine, in sancti Laurentii martyris tui hodierna festivitate gaudentes, quae nobis, operante te, domine, et auxilium contulit et profectum. | |
3679 | Offerimus hostias nomini ... et salutem. |
Offerimus hostias nomini tuo, domine, quantum de nostro merito trepidi, tantum de sanctorum suffragiis confidentes; praesta, quaesumus, ut nobis et veniam conferant et salutem. | |
3680 | Offerimus sacrificium domine ... et debemus. |
Offerimus sacrificium, domine, quod pro reverentia beatorum apostolorum Petri et Pauli maiestati tuae iugiter et reddimus et debemus. | |
3681 | Offerimus tibi domine ... efficiatur acceptum. |
Offerimus tibi, domine, fidelium tuorum dona sollemnia, sanctorum martyrum tuorum interventionibus confidentes, ut, quod nos exsequimur minus idonea servitute, illorum potius meritis efficiatur acceptum. | |
3682 | Offerimus tibi domine ... largitate exaudias. |
Offerimus tibi, domine, hostiam placationis et laudis, humiliter implorantes, ut et eam placabili pietate respicias et offerentium preces clementi largitate exaudias. | |
3683 | Offerimus tibi domine ... regione gaudere. |
Offerimus tibi, domine, hostiam placationis et laudis, ut per tuae misericordiae largitatem animam famuli tui illius in lucis aeternae facias regione gaudere. | |
3684 | Offerimus tibi domine ... muniatur auxilio. |
Offerimus tibi, domine, munera et vota in nomine electi martyris tui Sigismundi pro praesenti aegroto illo, (qui cottidiano, biduano, tertiano vel quartano typo vexationis laborat), ut ab eo omnes febrium ardores repellere iubeas et tuo semper (in omnibus) muniatur auxilio. | |
3685 | Offerimus tibi domine ... immortalitatis operentur. |
Offerimus tibi, domine, munera, quae dedisti, ut et creationis tuae circa mortalitatem nostram testificentur auxilium et remedium nobis immortalitatis operentur. | |
3686 | Offerimus tibi domine ... effectibus exsequamur. |
Offerimus tibi, domine, munera, supplicantes, ut, quae subditis celebramus officiis, plenis effectibus exsequamur. | |
3687 | Offerimus tibi domine ... mente iustificat. |
Offerimus tibi, domine, munus, quod, sicut duplici sumentes corde condemnat, ita sincera capientes mente iustificat. | |
3688 | Offerimus tibi domine ... beatitudinis portionem. |
Offerimus tibi, domine, oblationem nostrae servitutis pro animabus famulorum tuorum pontificum, supplicantes, ut cum praesulibus apostolicae dignitatis, quorum sunt exsecuti officium, habere mereantur sempiternae beatitudinis portionem. | |
3689 | Offerimus tibi domine ... indulgentiam operetur. |
Offerimus tibi, domine, placabile munus, (de)precantes, ut, sicut beato Petro apostolo (tuo) in vinculis dedisti constantiam, ita nobis tua gratia indulgentiam operetur. | |
3690 | Offerimus tibi domine ... atque futuram. |
Offerimus tibi, domine, praesentem oblatam, beati Pontii martyris tui sollemnia recensentes, humiliter implorantes, ut nobis prosit ad praesentem vitam atque futuram. | |
3691 | Offerimus tibi domine ... ad regnum. |
Offerimus tibi, domine, preces et munera, suppliciter exorantes, ut intercessione beati Ricardi confessoris tui atque pontificis, cuius translationis sollemnia colimus, a vitiis ad virtutes et a carcere transferamur ad regnum. | |
3692 | Offerimus tibi domine ... remedium sempiternum. |
Offerimus tibi, domine, quae dicanda tuo nomini tu dedisti, suppliciter exorantes, ut, sicut eadem nobis efficis sacramentum, ita fieri tribuas remedium sempiternum. | |
3693a | Offerimus tibi domine ... tuorum precibus adiuvemur. |
Offerimus tibi, domine, quaesumus, preces et munera, quae, ut tuo sint digna conspectu(i), beatorum apostolorum tuorum precibus adiuvemur. | |
3693b | Offerimus tibi domine ... Timothei precibus adiuvemur. |
Offerimus tibi, domine, quaesumus, preces et munera, quae, ut tuo sint digna conspectu(i), beati martyris tui Timothei precibus adiuvemur. | |
3694a | Offerimus tibi domine ... largiente (con)sequamur. |
Offerimus tibi, domine, sollemne sacrificium pro veneranda sancti Georgii martyris tui passione, deprecantes clementiam tuam, ut per haec sacrosancta mysteria antiqui hostis temptamenta, te triumphante, vincamus et aeternae remunerationis praemium, te largiente, (con)sequamur. | |
3694b | Offerimus tibi domine ... largiente lucremur. |
Offerimus tibi, domine, sollemne sacrificium pro veneranda festivitate beati Vigilii martyris tui atque pontificis, suppliciter maiestatem tuam deprecantes, ut per haec sacrosancta mysteria et hostis temptamenta, te triumphante, vincamus et aeternae remunerationis emolumenta, te largiente, lucremur. | |
3695 | Offerimus tibi domine ... provenire concedas. |
Offerimus tibi, domine, sanctorum tuorum Kiliani et sociorum eius natalicia recolentes, sollemne sacrificium, suppliciter implorantes, ut, iisdem intercedentibus, nobis ad augmentum salutis aeternae provenire concedas. | |
3696 | Offerimus tibi preces ... beatis habeamus. |
Offerimus tibi preces et hostias, domine Iesu Christe, humiliter supplicantes, ut, qui transfixionem dulcissimi spiritus beatae Mariae matris tuae precibus recensemus, suo suorumque sub cruce sanctorum multiplicato piissimo interventu meritis mortis tuae consortium cum beatis habeamus. | |
3697 | Offerunt tibi domine ... requie defunctorum. |
Offerunt tibi, domine virtutum, munera et vota, credentes; suscipe, nomini tuo debita, honoris obsequia pro pace ecclesiae tuae, pro commemoratione omnium sanctorum, pro sacerdotum et ministrorum puritate, pro regum pacabilitate, pro sufficientia rerum et temporum tranquillitate, pro perseverantia virginum et continentia viduarum, pro orphanorum tuitione et paenitentium sublevatione, pro salute omnium viventium et pro requie defunctorum. | |
3698 | Omnes qui huic ... fine iucundari. |
Omnes, qui huic tantae assumptionis sollemnitati convenistis et sacrosancta communione mortalia corpora vivificastis, mereamini per interventum sanctae et gloriosae genitricis et hic ab omnibus malis eripi et in futuro cum Christo sine fine iucundari. | |
3699 | Omnes qui redemptionis ... non habere. |
Omnes, qui redemptionis nostrae causam colimus, perditionis operam respuamus, quique diem veneramur munerum, noctem criminum non sequamur; qui putavimus traduci imputandum esse, quod perimus, noverimus redemptori nostro impendendum esse, quod vivimus. Ad aeternam nobis vitam, quasi quidam pelagus, data est temporalis navigatio, ut inter bonorum et iniquitatis excursum aut peccatum pereat aut peccator, ut aut excurrat fides circumspecta navigium aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est, quod per tot saeculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum, quod, in gulae scopulos per iudiciariae arboris stateram vento praecipitante mendacii, libertatis statum inutilis gubernator illisit. Lignum nos decepit in diabolo, lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit, baptismi unda nos redemit. Pio igitur domini subiciamur imperio, humilia mite iugum colla suscipiant; norunt quippe reficere onera ista portantes. Quibus data est ex liberalitate absolutio, reddatur ex humilitate condicio. Inclina ergo, precamur, Christe Iesu, tibi animas nostras, ut tuum potius, quam nostrum, sequamur arbitrium, quia melius est libertatem per diligentiam quaerere, quam per confidentiam non habere. |
|
3700 | Omnipotens aeterne deus ... ubertate vincamus. |
Omnipotens aeterne deus, da capiti nostro abundantiam aquae et oculis nostris sontem lacrimarum, ut, peccati macula abluti, ultrices poenarum flammas fletus ubertate vincamus. | |
3701 | Omnipotens aeterne deus ... aeternitatis attolle. |
Omnipotens aeterne deus, per quem verus sacerdos tuus Babilas, parvulis sibi in passione comitantibus, tribus boiarum ponderibus adicitur, vinculis arctioribus illigatur eculeoque suspenditur, ut eo se tibi in verum sacrificium sacerdos venerabilis exhiberet, quo numerosa tormentorum genera pro tuo, Christe, nomine pertulisset, tu, oblatis tibi sacrificiis benedicens, exemplo Babilae sacerdotis tui carnales a nobis illecebras pelle et suffragio trium infantium gloria nos aeternitatis attolle. | |
3702 | Omnipotens aeterne deus ... dele chirographum. |
Omnipotens aeterne deus, qui, ad martyris tui Felicis solvenda catenarum pondera, in medios fluctus tuum delegasti angelum, nostrorum quoque scelerum benignus dele chirographum. | |
3703 | Omnipotens aeterne deus ... praecipias sociari. |
Omnipotens aeterne deus, qui humano corpori a te ipso animam inspirare dignatus es, dum, te iubente, pulvis pulveri rursum redditur, tu imaginem tuam cum sanctis et electis tuis aeternis sedibus praecipias sociari. | |
3704 | Omnipotens aeterne deus ... gaudiis admisceri. |
Omnipotens aeterne deus, qui, radiantibus beati Benedicti confessoris tui exemplis, arduum tuis imitabile famulis iter fecisti, da nobis inoffensis per eius instituta gressibus pergere, ut eiusdem in regione viventium mereamur gaudiis admisceri. | |
3705a | Omnipotens aeterne deus ... facias aggregari. |
Omnipotens aeterne deus, suscipe propitius preces nostras pro animabus famulorum tuorum diaconorum, ut in lucis regione eas in sanctorum tuorum numero facias aggregari. | |
3705b | Omnipotens sempiterne deus ... regione concede. |
Omnipotens sempiterne deus, suscipe propitius preces nostras pro animabus famulorum tuorum diaconorum et omnium clericorum et locum lucis in sanctorum tuorum regione concede. | |
3706 | Omnipotens aeterne deus ... oberrare permittas. |
Omnipotens aeterne deus, tuae gratiae pietatem supplici devotione deposco, ut omnium malorum meorum vincula solvas cunctisque meis criminibus et peccatis clementer ignoscas et, quia me indignum et peccatorem ad ministerium tuum vocare dignatus es, sic me idoneum tibi ministrum efficias, ut sacrificium de manibus meis placide ac benigne suscipias electorumque sacerdotum ine participem facias et de praeceptis tuis in nullo me oberrare permittas. | |
3707 | Omnipotens aeterne pater ... veniam praestes. |
Omnipotens aeterne pater et domine, qui, ruenti mundo compatiens, unicum filium tuum de sedibus supernis pro nostra salute mittere dignatus es, qui ultro pro nobis omnibus pertulit crucis iniuriam, ut averni procul a nobis efficeret poenam; descendit etiam post appensionem patubuli pie violentus in infernum et, sanctorum animas, quae illic detinebantur, clementer eripiens, secum reportavit in caelum. Ipsius enim doctrina animatus, hic vir mirificus exstitit olim doctor Hieronymus, qui, fide fortiter armatus, haereticis se obiecit in congressione certaminis, ut catholicis daretur libertas salutis. Illo igitur interveniente, offerentium nomina apud te, domine deus, adnotentur in libro vitae caelestis, quatenus fidelium animas defunctorum associes et nobis omnibus delictorum omnium veniam praestes. |
|
3708 | Omnipotens Christe filius ... iubeas liberari. |
Omnipotens Christe filius dei, in die nativitatis tuae propitius ad salvandum in te populum veni, ut benignitate solita ab omni dubietate et metu temporis nos iubeas liberari. | |
3709 | Omnipotens clementissime deus ... hospitari valeamus. |
Omnipotens clementissime deus, cuius filius in aede beatae Marthae hospitari dignatus est, da, quaesumus, ut eius meritis, quae illum placide suscepit, in aede polorum misericorditer hospitari valeamus. | |
3710 | Omnipotens clementissime deus ... valeant pervenire. |
Omnipotens clementissime deus, qui post baptismi sacramentum secundam peccatorum purgationem eleemosynis indidisti, postulationes nostras benignus exaudi et famulis ac famulabus tuis illis, earum largitoribus, in tua misericordia confidentibus, cunctarum propitius indulgentiam largire culparum, ut, te miserante, ad aeternam beatitudinem valeant pervenire. | |
3711 | Omnipotens conditor omnipotens ... propugnante remotos. |
Omnipotens conditor, omnipotens et redemptor, qui ad conversionem gentium et paenitentium reconciliationem duo magna luminaria Pauli litteras et Petri lacrimas posuisti, ut a gratia tua nec illum persecutio, quam amor legis intulerat, nec istum negatio, quam timor mortis exegerat, faceret alienos, da, quaesumus, resipiscere post ignorantiam, flere post culpas, gratiam recuperare post lacrimas. Asserant apud indulgentiam tuam errantium causas et Paulus, cui non obfuit, quod nescivit, et Petrus, cui non impediit, quod negavit. Potest nos misericordia tua sic sanare, ut vulnera illata non pareant; sic restaurare, ut elisos nos adversarius noster fuisse non gaudeat; sic integros facere, ut fortiores expertos esse debiles non agnoscat. Valet maiestas tua absolutis nobis etiam conscientiam delere peccati, si poenam noluerit servare supplicii; concordiam conferre unanimitatis et pacem temporis largiri praesentis; in te efficere caritate connexos et a mundi scandalis, te propugnante, remotos. |
|
3712 | Omnipotens deus pater ... dono perlustret. |
Omnipotens deus pater, qui filium tuum pro nobis omnibus tradidisti, non parcens illi, ut, per illum parceres nobis, ignosce nostris peccatis, ut ieiunium, quod offerimus, fiat tibi victima salutaris. Virtus quoque tua, de caelis descendens, quaesumus, ut et nos ob perceptionem horum sacramentorum purificet et haec ipsa libamina, quae tibi litamus, sanctificationis dono perlustret. | |
3713 | Omnipotens deus pater ... sanctificata sumamus. |
Omnipotens deus pater, qui post oblationem unigeniti filii tui in hostiam vivam Stephanum primum martyrem suscepisti, tu nos ad eius exemplum facito esse victimam placationis et hostiam puritatis, quo, dum ipsi tibi per munitionem spiritus immolamur, haec libamina in ablutionem peccaminum a te sanctificata sumamus. | |
3714 | Omnipotens deus famulos ... et futura. |
Omnipotens deus, famulos tuos dextera potentiae tuae a cunctis protege periculis et, beata Maria semper virgine intercedente, fac eos praesenti gaudere prosperitate et futura. | |
3715 | Omnipotens deus fidelium ... consequi mereatur. |
Omnipotens deus, fidelium tuorum indeficiens conservator, qui hunc diem in gloriosi martyris tui Antonini clarificare dignatus es sollemnitate, exaudi preces supplicantis ecclesiae et praesta, ut, quod devote expetit, eo suffragante, consequi mereatur. | |
3716 | Omnipotens deus misericordiam ... veniam consequamur. |
Omnipotens deus, misericordiam tuam nobis placatus impende, ut, qui contemnendo culpam incurrimus, confitendo veniam consequamur. | |
3717a | Omnipotens deus nos ... clementer mirifica. |
Omnipotens deus, nos, quaesumus, geminato sanctorum martyrum Iusti et Pastoris interventu laetifica eorumque festivo martyrio in tabernaculis iustorum clementer mirifica. | |
3717b | Omnipotens deus nos ... efficiant gloriosa. |
Omnipotens deus, nos, quaesumus, geminata sanctorum martyrum tuorum Iusti et Pastoris intercessione laetifica et iustorum consortes apud tuam clementiam merita efficiant gloriosa. | |
3718 | Omnipotens deus noster ... facias permanere. |
Omnipotens deus noster, tu tribue, ut intercessio beatissimorum patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessurum, virginum et sacerdotum omniumque sanctorum nostrarum profectus sit animarum et cultus, quem illis deferimus ad honorem, nobis proficiat ad salutem, ut intercessione eorum gratiam tuam et pacem in nobis facias permanere. | |
3719 | Omnipotens deus populi ... gloria suscepisti. |
Omnipotens deus, populi tui, quaesumus, preces exaudi, qui beatum Maiolum confessorem tuum virtutis gratia adornasti et eum hodie in caelesti gloria suscepisti. | |
3720 | Omnipotens deus propitius ... clementer attribuat. |
Omnipotens deus propitius cordis nostri adspiciat gemitus et petitionibus nostris suae pietatis aurem inclinet atque, ab omni defensos maerore, nos laetificet, mentem nostram miserationis suae subsidio muniat et remedia gaudii sempiterni nobis clementer attribuat. | |
3721 | Omnipotens deus qui ... respectu perlustret. |
Omnipotens deus, qui illibatum Eulaliae virginis corpus intactum servas a flammis, emitte in his hostiis spiritum sanctitatis, qui et oblata sanctificet et oblatores propitiabili respectu perlustret. | |
3722 | Omnipotens deus qui ... mente sectari. |
Omnipotens deus, qui omnia in numero, pondere et mensura disposuisse fideliter crederis, largire nobis famulis tuis beatum Ioannem confessorem tuum in specie, modo et ordine pura mente sectari. | |
3723 | Omnipotens deus qui ... praeceptis indefessi. |
Omnipotens deus, qui per abstinentiam sacri ieiunii immensa patribus nostris virtutum praemia condonasti, praesta nobis famulis tuis, ut eorum mereamur esse sequipedes, quorum exemplis ad meliora perducti, et carnalibus illecebris maneamus invicti et in tuis iugiter insistamus praeceptis indefessi. | |
3724 | Omnipotens deus qui ... deficiamus adversis. |
Omnipotens deus, qui, quanto nos infirmiores esse praevidisti, tanto sanctorum tuorum Cancii, Canciani et Cancianillae copiosiori munivisti suffragio, da, ut, sub his defensoribus constituti, nec adigamur vitiis nec deficiamus adversis. | |
3725 | Omnipotens deus qui ... carnalium incentiva. |
Omnipotens deus, qui sanctis tuis Fructuoso episcopo, Agurio et Eulogio diaconis tantam virtutum gloriam tribuisti, ut sic eorum corpora, iniecta camino, liquescerent, ne animae doloribus carnis, perarmatae divino spiritu, cederent; sic exusta deciderent ignibus membra, ne umquam silerent praeconum tuorum veracia verba, sicque humanorum corporum exterminata sit species, ne tamen aliquando a confessionis fervore friguerit ignea fides, tu haec oblata tibi libamina, calore sancti spiritus perflans, benedicenda assume eorumque participatione fac nos caritate fervere delictisque frigescere, quo, in divino amore succensis, sit in nobis ignis, qui exurat peccata, non, qui augeat vitiorum carnalium incentiva. | |
3726 | Omnipotens deus romani ... semper exsultet. |
Omnipotens deus, romani nominis inimicos virtute, quaesumus, tuae comprime maiestatis, ut populus tuus et fidei integritate laetetur et temporum tranquillitate semper exsultet. | |
3727 | Omnipotens deus vota ... nos defendat. |
Omnipotens deus vota nostra dignanter suscipiat et nos famulos suos propitiatus intendat, desideria nostra in bonis operibus compleat et ab insidiis inimicorum nos defendat. | |
3728 | Omnipotens domine a ... vivere gratulemur. |
Omnipotens domine, a quo est humilitatis bonum et caritatis studium, da, quaesumus, nobis omnibus caritatis et humilitatis affectum, ut humiles ac pacifici in caritate dei et proximi nos vivere gratulemur. | |
3729 | Omnipotens domine Iesu ... adnotas conscribe. |
Omnipotens domine Iesu Christe, quem animarum et corporum artificem scimus, quem vivorum et mortuorum iudicem confitemur, quem tremere caelestia et terrena et inferna cognoscimus, transfer haec nomina in paginas caeli, quae levitarum et cantorum tuorum officiis recitata sunt; in libro vivorum digito tuo, per quem nos, sicut legem, adnotas, conscribe. | |
3730 | Omnipotens et clementissime ... perfrui mereamur. |
Omnipotens et clementissime deus, pater aeterne, qui nos annua recursione depositionis sancti Udalrici gloriosi confessoris tui laetificas, eius suffragantibus meritis concede propitius, ut ab imminentibus periculis liberemur et aeternis gaudiis perfrui mereamur. | |
3731 | Omnipotens et misericors ... et corporis. |
Omnipotens et misericors deus, / a bellorum nos, quaesumus, / turbine fac quietos, quia bona nobis / cuncta praestabis, si pacem dederis / et mentis et corporis. | |
3732 | Omnipotens et misericors ... fidenter intrare. |
Omnipotens et misericors deus, ad cuius beatitudinem sempiternam non fragilitate carnis sed alacritate mentis adscenditur, fac nos atria supernae civitatis et, te inspirante, semper ambire et tua indulgentia fidenter intrare. | |
3733 | Omnipotens et misericors ... confitentibus pareas. |
Omnipotens et misericors deus, adesto propitius invocationibus nostris et preces populi tui benignus intende; pacem tuam nuntiet nobis purgati aeris serena tranquillitas et obducta caelo taetra nubium caligo discedat; redeant ad suas naturales fluenta mensuras et immodicae effusiones fluminum ab agrorum populatione revocentur – quo enim fugiemus ab ira tua nisi ad misericordiam tuam? –, ut, qui delinquentes verberas, peccata confitentibus pareas. | |
3734 | Omnipotens et misericors ... ordinem recurrentes. |
Omnipotens et misericors deus, apta nos tuae propitius voluntati, quo(niam), sicut, eius praetereuntes tramitem, deviamus, sic integro tenore dirigamur, ad illius semper ordinem recurrentes. | |
3735 | Omnipotens et misericors ... voluisse sufficiat. |
Omnipotens et misericors deus, apud quem voluntas habetur humana pro factis, praesta, quaesumus, ut animae famuli tui illius ad perfectum remedium consequendum paenitentiam desideranter voluisse sufficiat. | |
3736 | Omnipotens et misericors ... pervenire consortium. |
Omnipotens et misericors deus, clementiam tuam supplices exoramus, ut animas famulorum famularumque tuarum omnium fidelium defunctorum, intercedente beata Maria semper virgine cum omnibus sanctis, ad perpetuae beatitudinis facias pervenire consortium. | |
3737a | Omnipotens et misericors ... pietate castiga. |
Omnipotens et misericors deus, cui redditur votum in Ierusalem, per merita et intercessionem beati illius martyris tui exaudi preces famuli tui; memor esto sacrificii sui, pinguia fiant holocausta sua; tribue ei, quaesumus, divitias gratiae tuae, comple in bonis desiderium suum, corona eum in miseratione et misericordia tibique domino pia devotione iugiter famuletur; ignosce ei facinora et, ne lugenda committat, paterna pietate castiga. | |
3737b | deus cui redditur ... peccet confirma. |
deus, cui redditur votum in Ierusalem, imple petitiones servi tui, memor esto sacrificii sui, pinguia fiant holocausta sua, comple in bonis desiderium suum, conserva eum in miseratione et misericordia tua; ut anni sui non deficiant, quodcumque peccavit indulge et, ut amplius non peccet, confirma. | |
3738 | Omnipotens et misericors ... piissime pater. |
Omnipotens et misericors deus, cuius pietatis et misericordiae non est numerus, qui simul cuncta creasti, qui verbum tuum pro redemptione humani generis incarnari voluisti, qui occulta cordium omnium hominum solus agnoscis, miserere animae meae, domine, et delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris, deus, sed erue eam de manu inimicorum et de profundo laci et de luto faecis; ne derelinquas me, domine deus meus, ne discedas a me et ne tradas in manibus quaerentium animam meam sed libera eam de omni angustia, piissime pater. | |
3739 | Omnipotens et misericors ... offensione curramus. |
Omnipotens et misericors deus, de cuius munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur, tribue, quaesumus, nobis, ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. | |
3740 | Omnipotens et misericors ... mentibus serviamus. |
Omnipotens et misericors deus, exaudi preces ieiunantium supplices et misericordiae tuae munus, omni cessante fraudulentia, propitius impende, ut, per coniunctionem pacis omni simultate compressa, securis tibi mentibus serviamus. | |
3741a | Omnipotens et misericors ... semper accepta. |
Omnipotens et misericors deus, famulos tuos placatus intende, qui, recolentes divina mandata, opem indigentibus subministrant, ut, sicut eorum devotio nobis est necessaria, ita sit tibi semper accepta. | |
3741b | Oremus dilectissimi nobis omnipotentem deum ... semper accepta. |
Oremus, dilectissimi nobis, omnipotentem deum pro filio nostro illo, qui, recolens divina mandata, de iustis laboribus suis victum indigentibus subministrat, quatenus haec devotio ipsius, sicut nobis est necessaria, ita sit deo semper accepta. | |
3742a | Omnipotens et misericors ... quorum gaudemus exemplis. |
Omnipotens et misericors deus, fidelium lumen animarum, adesto votis sollemnitatis hodiernae et ecclesiae tuae gaudiis, de beatorum martyrum illorum gloria conceptis, benignus adspira, ut et corda nostra passione sanctorum martyrum igniantur et apud misericordiam tuam eorum iuvemur meritis, quorum gaudemus exemplis. | |
3742b | Omnipotens et misericors ... cuius gaudemus exemplis. |
Omnipotens et misericors deus, fidelium lumen animarum, adesto votis sollemnitatis hodiernae et ecclesiae tuae gaudiis, de beati Bonifatii gloriosa pontificatus ordinatione conceptis, benignus adspira, ut et corda nostra ipsius doctrina igniantur et apud misericordiam tuam eius iuvemur precibus, cuius gaudemus exemplis. | |
3743 | Omnipotens et misericors ... fine gloriatio. |
Omnipotens et misericors deus, hostias placationis pio obsequio deferimus pro famulo tuo illo; deprecamur, ut ei proficiant ad salutem et hoc munus assumptum sit salus omnium animarum, mentium et corporis subsidium et caelestis desiderii sine fine gloriatio. | |
3744 | Omnipotens et misericors ... non perdat. |
Omnipotens et misericors deus, in cuius omnis humana condicio potestate consistit, animam famuli tui illius, quaesumus, ab omnibus absolve peccatis, ut paenitentiae fructum, quem voluntas eius optavit, praeventus mortalitate, non perdat. | |
3745 | Omnipotens et misericors ... tuarum sentiatur. |
Omnipotens et misericors deus, inclina, quaesumus, venerabiles aures tuas ad exiguas preces nostras, quibus ante conspectum maiestatis tuae pro anima famuli tui illius fratris nostri humiliter deprecamur, ut, dum de qualitate vitae eius diffidimus, de abundantia pietatis tuae consolemur et, si ad plenum veniam animae eius obtinere non possumus, saltem vel inter ipsa tormenta, quae forsitan patitur, refrigerium de abundantia miserationum tuarum sentiatur. | |
3746 | Omnipotens et misericors ... et pacis. |
Omnipotens et misericors deus, propitiationis tuae dona multiplica et, cunctis hostibus caelesti virtute compressis, augmentum nobis tribue religionis et pacis. | |
3747 | Omnipotens et misericors ... insidiis maneamus. |
Omnipotens et misericors deus, qui athletam tuum Iulianum tormenta horrifica superare fecisti, concede, ut, qui eius triumphi diem annue celebramus, insuperabiles tua protectione ab hostis insidiis maneamus. | |
3748 | Omnipotens et misericors ... sentiamus patrocinia. |
Omnipotens et misericors deus, qui beatos apostolos tuos Petrum et Paulum atque Andream omnesque apostolos caelesti corona decorare voluisti, praesta, quaesumus, ut, quemadmodum devotam ipsorum frequentamus obsecrando memoriam, ita eorum iugiter sublimia apud te sentiamus patrocinia. | |
3749 | Omnipotens et misericors ... pervenire mereatur. |
Omnipotens et misericors deus, qui beatum Ioannem baptistam tua providentia destinasti, ut perfectam plebem Christo domino praepararet, da, quaesumus, ut familia tua huius intercessione praeconis et a peccatis omnibus exuatur et ad eum, quem prophetavit, pervenire mereatur. | |
3750a | Omnipotens et misericors ... mereamur aeternam. |
Omnipotens et misericors deus, qui beatum Benedictum ad caelorum gloriam, discipulis videntibus, migrare fecisti, da nobis, ut, sicut ille egregius pastor exstitit monachorum, nos quoque, orationibus eius adiuti, illius exempla sectantes, te auxiliante, ad vitam pervenire mereamur aeternam. | |
3750b | Omnipotens et misericors ... et meritis. |
Omnipotens et misericors deus, qui in hoc die beatum Benedictum abbatem ad caelorum gloriam, videntibus discipulis, migrare iussisti, da nobis, ut, sicut ille monachorum egregius exstitit praedicator, ita nos quoque, intercessionibus eius adiuti, exemplis eius gradiamur et meritis. | |
3751 | Omnipotens et misericors ... resurgere valeamus. |
Omnipotens et misericors deus, qui benedictum filium tuum super Lazarum in signum amoris lacrimas effundere voluisti ac mirabili divinitatis potentia eundem Lazarum a mortuis suscitari, da nobis gratia sancti spiritus te cogitare, te amare, te suppliciter exorare cum devotis lacrimis, quibus vitiorum nostrorum sordes abstergere et a morte animae resurgere valeamus. | |
3752 | Omnipotens et misericors ... esse rectores. |
Omnipotens et misericors deus, qui benigne semper operaris, ut possimus implere, quae praecipis, dilectarum tibi ovium adesto pastori, quia tui est muneris tuaeque virtutis, ut et regendi oboedientes et probabiles possint esse rectores. | |
3753 | Omnipotens et misericors ... aeterna sortiamur. |
Omnipotens et misericors deus, qui genus humanum, sub peccato venditum, non auri argentique pondere sed pretioso filii tui redemisti sanguine, esto protector noster et libera nos de laqueo mortis et insidiis diaboli, ut non nobis in cogitatione vel in opere superbia subrepat sed adsit iugis et sincera humilitas, ut non cum peccatoribus et reprobis in interitu pereamus sed sub tua miseratione cum sanctis et electis tuis praemia aeterna sortiamur. | |
3754 | Omnipotens et misericors ... devotis mentibus exsequamur. |
Omnipotens et misericors deus, qui inter cetera potentiae tuae miracula sancti confessoris tui Martini meritum etiam in die translationis sacri corporis illius angelica revelatione populo tuo demonstrasti, praesta nobis petentibus, huius patroni suffragantibus precibus, ut ea, quae tibi sunt placita, digno affectu ac devotis mentibus exsequamur. | |
3755a | Omnipotens et misericors ... perturbatione liberentur. |
Omnipotens et misericors deus, qui meritis et precibus beatissimi Rochi confessoris tui quandam pestem hominum generalem gratiose revocasti, praesta supplicibus tuis, ut, qui pro simili peste revocanda ad tuam confugiunt fiduciam, ipsius gloriosi confessoris precamine, ab ipsa infirmitate et ab omni perturbatione liberentur. | |
3755b | Omnipotens sempiterne deus ... tribulatione liberentur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui meritis beati Sebastiani martyris tui, gloriosissimi quandam generalem pestem epidemiae hominibus pestiferam revocasti, praesta supplicibus tuis, ut, qui pro simili peste revocanda ad ipsum sub tui confidentia confugerint, ipsius meritis et precibus ab ipsa peste epidemiae et ab omni tribulatione liberentur. | |
3756 | Omnipotens et misericors ... precibus sublevemur. |
Omnipotens et misericors deus, qui nobis praeclaram huius diei laetitiam pro beati Kenelmi martyris tui sollemnitate tribuisti, intende serenus vota fidelis populi et concede, ut, cuius hodie festa percolimus, eius semper meritis et precibus sublevemur. | |
3757 | Omnipotens et misericors ... religionis integritas. |
Omnipotens et misericors deus, qui nos ad celebritatem venire huius diei contulisti, praesta, quaesumus, ut tui perceptione sacramenti et securitas nobis optata proveniat et religionis integritas. | |
3758 | Omnipotens et misericors ... gloriosissimae Trinitatis. |
Omnipotens et misericors deus, qui nos recreasti tuis salutiferis sacramentis, da robur utrisque oculis cum devoto profluvio lacrimarum ad cognoscendam ineffabilem caritatem, a qua tuae pretiosissimae lacrimae super Lazarum, super populum Hierosolymitanum et in ligno crucis salutiferae emanarunt, quatenus ex recogitatione tuae circa nos exhibitae pietatis mereamur admitti ante thronum gloriosissimae Trinitatis. | |
3759 | Omnipotens et misericors ... digno servitio. |
Omnipotens et misericors deus, qui nos sacramentorum tuorum et participes efficis et ministros, praesta, quaesumus, ut in iisdem proficiamus et fideli consortio et digno servitio. | |
3760 | Omnipotens et misericors ... peccata sua. |
Omnipotens et misericors deus, qui omnem animam paenitentem et confitentem magis vis emendare quam perdere, respice propitius super hunc famulum tuum illum et per haec sacramenta, quae sumpsimus, averte ab eo iram indignationis tuae et dimitte ei omnia peccata sua. | |
3761 | Omnipotens et misericors ... misericordiam transferamur. |
Omnipotens et misericors deus, qui peccantium non vis animas perire sed culpas, contine, quam meremur, iram et, quam precamur, effunde clementiam, ut de maerore in gaudium per tuam misericordiam transferamur. | |
3762 | Omnipotens et misericors ... pietatis absolvat. |
Omnipotens et misericors deus, qui peccatorum indulgentiam in confessione celeri posuisti, succurre lapsis, miserere confessis, ut, quos delictorum catena constringit, magnitudo tuae pietatis absolvat. | |
3763 | Omnipotens et misericors ... intercessione salvemur. |
Omnipotens et misericors deus, qui sanctis martyribus tuis Mauricio, Exsuperio, Candido et Victori cum sociis eorum coronam martyrii praestitisti, concede, quaesumus, ut eorum intercessione salvemur. | |
3764 | Omnipotens et misericors ... as et iram tuae indignationis quam in his provocavi a me miseratus amoveas teque miserante valeam deinceps quae mala sunt declinare et quae bona sunt iugiter explere et ad aeternam beatitudinem te |
Omnipotens et misericors deus, qui secundum multitudinem miserationum tuarum praeteritorum criminum culpas evacuas, maiestatem tuam suppliciter deprecor, ut, quidquid iniquitatis proprio reatu deliqui vel quidquid vitiorum, fallente diabolo, contraxi, totum ineffabili pietate tua deleas et absterg<e>as et iram tuae indignationis, quam in his provocavi, a me miseratus amoveas, teque miserante, valeam deinceps, quae mala sunt, declinare et, quae bona sunt, iugiter explere et ad aeternam beatitudinem, te ducente, pervenire. | |
3765 | Omnipotens et misericors ... remedia comprehendat. |
Omnipotens et misericors deus, qui subvenis in periculis et necessitate laborantibus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut mittere digneris sanctum angelum tuum, qui famulum tuum illum, in angustiis et necessitatibus suis laborantem, consolationibus tuis attollat, quibus et de praesenti tribulatione consequatur auxilium et aeterna remedia comprehendat. | |
3766 | Omnipotens et misericors ... conferas medicinam. |
Omnipotens et misericors deus, qui subvenis in periculis laborantibus, qui temperas flagella, inclina tuas benignus aures ad nostrae humilitatis preces et hunc famulum tuum illum, qui illius typi fatigatione vexatur, sancti Sigismundi supplicationibus ab omni ardore febrium liberare digneris, ut, dum nobis illius patefacis merita, praesenti aegroto conferas medicinam. | |
3767 | Omnipotens et misericors ... nominis tui. |
Omnipotens et misericors deus, qui subvenis in periculis laborantibus, qui temperas flagella, te, domine, supplices exoramus, ut visitatione tua sancta erigas famulum tuum illum de lecto infirmitatis, emundare digneris et sanum repraesentes ecclesiae tuae sanctae ad laudem et gloriam nominis tui. | |
3768 | Omnipotens et misericors ... sentiamus effectum. |
Omnipotens et misericors deus, qui verbo virtutis suae rerum transmutat substantiam, suum nobis impendat auxilium, ut in his oblatis pro salute generis humani, intervenientibus meritis et precibus beatissimi confessoris sui Edmundi, summi sacramenti sentiamus effectum. | |
3769a | Omnipotens et misericors ... propitiationis custodiat. |
Omnipotens et misericors deus, respice propitius super populum tuum, maiestati tuae subiectum, et, ne nos furor saevientis mortis inveniat, dextera tuae propitiationis custodiat. | |
3769b | Omnipotens et misericors ... sancta perficiat. |
Omnipotens et misericors deus, respice populum, maiestati tuae subiectum, et, ne nos furor saevientis mortis inveniat, sacramentorum tuorum perceptio sancta perficiat. | |
3770 | Omnipotens et misericors ... te dirigantur. |
Omnipotens et misericors deus, respicere dignare super apostolicam dignitatem atque super universos gradus ecclesiasticos, ut, sicut universa a te creata sunt, sic universi in suo ordine a te dirigantur. | |
3771 | Omnipotens et misericors ... tuae sublevetur. |
Omnipotens et misericors deus, spes fidelium, fiducia supplicantium, confer in nobis munera tua et subditum tibi sacerdotem tuere famulum tuum illum episcopum, ut, qui peccatorum meritis aggravatur, praesidio gratiae tuae sublevetur. | |
3772 | Omnipotens et misericors ... resurrectionis laetitiam. |
Omnipotens et misericors deus, unica salus mortalium, te supplices exoramus pro animabus famulorum famularumque tuarum, parentum et benefactorum nostrorum, ut, interveniente beata dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, peccatorum eis largiri digneris indulgentiam et in novissimo die beatae resurrectionis laetitiam. | |
3773 | Omnipotens et misericors ... liberis mentibus exsequamur. |
Omnipotens et misericors deus, universa, nobis adversantia, propitiatus exclude, ut, mente et corpore expediti, quae tua sunt, liberis mentibus exsequamur. | |
3774 | Omnipotens et misericors ... divinitus subministrent. |
Omnipotens et misericors deus, ut tuae maiestati accepta sint munera nostrae servitutis, quae et beatam virginem tuam Austrobertam nobis concilient et aeternae felicitatis gaudia divinitus subministrent. | |
3775 | Omnipotens et mitissime ... benignus exaudi. |
Omnipotens et mitissime deus, qui electos sanctos tuos Georgium, Blasium, Erasmum, Vitum, Pantaleonem, Christophorum, Dionysium, Cyriacum, Achacium, Eustachium, Aegidium, Catherinam, Margaretham et Barbaram specialibus privilegiis prae cunctis aliis decorasti, ut omnes, qui in necessitate eorum implorant auxilium, secundum tuae promissionis gratiam petitionis suae salutarem consequantur effectum, da nobis, quaesumus, nostrorum veniam peccatorum, ipsorum intercedentibus meritis, ab omnibus nos adversitatibus libera ac deprecationes nostras benignus exaudi. | |
3776 | Omnipotens immense deus ... solatio potiamur. |
Omnipotens immense deus, qui, Leocadiae virginis tuae placatus confessione, ad te animam eius arcessiri iussisti, in pace tu nos et pia peccatorum confessione salva et fraternae dilectionis unanimitate iustifica, quo per hanc virginem et confessionis dono a vitiis emundemur et pacis unitate tuae visionis solatio potiamur. | |
3777 | Omnipotens incomprehensibilis deus ... gloriae sempiternitatem. |
Omnipotens incomprehensibilis deus, adesto piis, quaesumus, ecclesiae tuae precibus, quas in hac celebritate sacrae virginis Eormenhildae defert maiestati tuae, per cuius interventum excoque nostrorum rubiginem vitiorum et auge puritatem virtutum nobisque praebe celestem iugis gloriae sempiternitatem. | |
3778 | Omnipotens miserator et ... referat actiones. |
Omnipotens, miserator et misericors deus, fiat acceptum in conspectu tuo hoc sacrificium laudis pro salute famuli tui illius et propitiare omnibus iniquitatibus eius et sana cunctos suos languores et redime de interitu vitam eius, ut, pristina a te restitutus sanitate, gratiarum tibi referat actiones. | |
3779 | Omnipotens mitissime deus ... mereamur accipere. |
Omnipotens mitissime deus, qui sitienti populo fontem viventis aquae de petra produxisti, educ de cordis nostri duritia compunctionis lacrimas, ut peccata nostra plangere valeamus remissionemque, te miserante, mereamur accipere. | |
3780 | Omnipotens mitissime deus ... habitaculum mereamur. |
Omnipotens mitissime deus, respice propitius preces nostras et libera cor nostrum de malarum temptatione cogitationum, ut sancti spiritus dignum fieri habitaculum mereamur. | |
3781 | Omnipotens qui omnia ... inimicorum defendi. |
Omnipotens, qui omnia creasti in victu visibilia atque invisibilia, da nobis in hac festivitate beati Aethelbrihti regis atque martyris ab omnibus periculis inimicorum defendi. | |
3782 | Omnipotens sempiterna Trinitas ... omnium largitori. |
Omnipotens sempiterna Trinitas, deus, qui per Moysen famulum tuum priscis iamdudum temporibus a patribus nostris omnium frugum terrae tuae primitias tibi sollemniter praecepisti offerri, non quo tuam indigentiam expleres sed nostram potius, ut pius et misericors, per hoc devotionem sanctificando monstrares, quaesumus clementiam tuam, ut has frugum nostrarum primitias, quas sancto nomini tuo, mandatorum tuorum praecepta servantes, offerimus, benignus ac placidus suscipere et sanctificare digneris. Parce, precamur, a grandine et ab omni penitus molestia exime atque ad maturitatem propitius dignare perducere, ut cuncti famuli famulaeque tuae immensas referant gratias tibi domino deo nostro, bonorum omnium largitori. |
|
3783 | Omnipotens sempiterne deus ... protectione tranquilla. |
Omnipotens sempiterne deus, a quo solo sancta desideria, recta consilia et iusta sunt opera, da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem, ut et corda nostra mandatis tuis dedita et tempora sint tua protectione tranquilla. | |
3784 | Omnipotens sempiterne deus ab ... tibi mentibus serviamus. |
Omnipotens sempiterne deus, ab hostium nos defende formidine, ut, omni perturbatione submota, liberis tibi mentibus serviamus. | |
3785 | Omnipotens sempiterne deus ... gaudia sempiterna. |
Omnipotens sempiterne deus, adesto propitius invocationibus nostris et hanc oblationem benignus assume, quam tibi offerimus in honorem et gloriam nominis tui et in commemorationem omnium sanctorum seu pro peccatis et offensionibus nostris et pro pace regum vel pro requie omnium fidelium defunctorum, in Christo quiescentium, et pro his, qui se in nostris orationibus humiliter commendaverunt; quaesumus, domine, ut cunctis proficiat ad salutem, et per intercessionem omnium sanctorum nostra, quaesumus, dele chirographa peccatorum et libera nos de manibus inimicorum, ut adipisci mereamur gaudia sempiterna. | |
3786 | Omnipotens sempiterne deus ... ad requiem. |
Omnipotens sempiterne deus, adesto, quaesumus, precibus supplicantium tibi propitius et humilitatis nostrae oblationem attende placatus ac praesta, ut sacrificium hoc, quod offerimus, et nobis omnibus proficiat ad salutem et defunctis omnibus praestetur ad requiem. | |
3787 | Omnipotens sempiterne deus ... et pacis. |
Omnipotens sempiterne deus, aedificator et custos Ierusalem civitatis supernae, aedifica et custodi locum istum cum habitatoribus suis, ut perpetuum sit in eo domicilium incolumitatis et pacis. | |
3788 | Omnipotens sempiterne deus ... obtineatur effectus. |
Omnipotens sempiterne deus, altare, nomini tuo dicatum, caelestis virtutis benedictione sanctifica et omnibus, in te sperantibus, auxilii tui munus ostende, ut hic sacramentorum virtus et votorum obtineatur effectus. | |
3789 | Omnipotens sempiterne deus ... commendet ecclesiae. |
Omnipotens sempiterne deus, annue precibus nostris ea, quae poscimus, et dona omnibus, quorum hic corpora requiescunt, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, luminis claritatem, ut, qui peccatorum suorum pondere praegravantur, eos supplicatio commendet ecclesiae. | |
3790 | Omnipotens sempiterne deus ... est propinquus. |
Omnipotens sempiterne deus, apud quem, cum totius rationabilis pia merita creaturae semper accepta sint, certum est illius magis esse praecipua, quae reliquam spiritalem superat dignitatem, grata tibi sit, quaesumus, nostra festivitas, pro veneratione eius oblata, qui tuae maiestatis arcanis, naturali per tuam gratiam decore servato, devotis semper excubiis est propinquus. | |
3791 | Omnipotens sempiterne deus ... beneficia praemiorum. |
Omnipotens sempiterne deus, apud quem est continua sanctorum festivitas tuorum, praesta, quaesumus, ut, qui sollemnitatem beati Erkenwaldi pontificis agimus, ab hostium nostrorum eruamur nequitia et ad aeternorum provehi concedas beneficia praemiorum. | |
3792 | Omnipotens sempiterne deus ... habere consortium. |
Omnipotens sempiterne deus, apud quem semper est praeclara vita sanctorum et in cuius conspectu maiestatis permanet mors tuorum pretiosa iustorum, clementiam tuam suppliciter imploramus, ut preces nostras et hostias, quas in honorem et venerationem dei genitricis Mariae sanctorumque apostolorum, martyrum, confessurum ac virginum omniumque electorum tuorum tuae miserationi humiliter offerimus, pius ac propitius suscipias, et praesta, ut, qui illorum devotis mentibus in terra veneramur triumphum, eorum quoque in caelo mereamur, te miserante, habere consortium. | |
3793a | Omnipotens sempiterne deus ... tibi complacuit. |
Omnipotens sempiterne deus, auctor virtutis et amator virginitatis, da nobis, quaesumus, sanctae illius virginis tuae placitis tibi meritis commendari, cuius vita merito castitatis tibi complacuit. | |
3793b | Omnipotens sempiterne deus ... gaudeamus in astris. |
Omnipotens sempiterne deus, auctor virtutis et amator virginitatis, qui beatam Etheldredam hodierna die dignatus es ad caeli gaudia deducere, suppliciter tuam imploramus clementiam, ut, cuius sacram sollemnitatem celebramus in arvis, de eiusdem patrociniis gaudeamus in astris. | |
3794 | Omnipotens sempiterne deus ... fine laetentur. |
Omnipotens sempiterne deus, bonam nobis, quaesumus, in prosperis et adversis tribue voluntatem, ut tuis in omnibus parere mereamur praeceptis, et hanc oblationem famulorum tuorum benignus assume, ut, qui brachio tuo reguntur et te solum patrem et dominum confitentur, sentiant se nullis diaboli laqueis posse teneri, quos tua dextera protegit et defendit, sed perpetua exsultatione sine fine laetentur. | |
3795 | Omnipotens sempiterne deus ... pervenire mereatur. |
Omnipotens sempiterne deus, caelestium terrestriumque moderator, qui famulum tuum illum ad regni fastigium dignatus es provehere, concede, quaesumus, ut, a cunctis adversitatibus liberatus, et ecclesiasticae pacis dono muniatur et ad aeternae pacis gaudia, te donante, pervenire mereatur. | |
3796 | Omnipotens sempiterne deus ... aeternam tribuere. |
Omnipotens sempiterne deus, clementiam tuam humiliter imploramus pro famulis et famulabus tuis, qui nobis confessi sunt sua peccata, ut digneris illis indulgere et vitam aeternam tribuere. | |
3797 | Omnipotens sempiterne deus ... salubribus expiando. |
Omnipotens sempiterne deus, clementiam tuam suppliciter exoramus, ut, qui mala nostra semper praevenis miserando, facias nos tibi placitos et piis actionibus et ieiuniis salubribus expiando. | |
3798 | Omnipotens sempiterne deus ... gratiam percipiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, clementiam tuam suppliciter imploramus, ut, intercedentibus beatis apostolis tuis, et vitae praesentis subsidium et aeternae benedictionis gratiam percipiamus. | |
3799 | Omnipotens sempiterne deus collocare ... eum resuscitari praecipias. |
Omnipotens sempiterne deus, collocare dignare corpus et animam et spiritum famuli tui illius, cuius diem illum depositionis celebra(vi)mus, in sinibus Abrahae, Isaac et Iacob, ut, cum dies agnitionis tuae venerit, inter sanctos et electos tuos eum resuscitari praecipias. | |
3800 | Omnipotens sempiterne deus ... amoenitate requiescat. |
Omnipotens sempiterne deus, conditor animarum, qui propter nimiam caritatem tuam non solum misericors sed etiam ipsa misericordia et pietas essentialiter iuste vocaris, exaudi preces servorum tuorum, quas pro famulo tuo illo ante conspectum maiestatis tuae humiliter fundimus, ut non iuxta qualitatem vitae et meritum parvum poscentis sed secundum abundantiam clementiae tuae in paradisi amoenitate requiescat. | |
3801 | Omnipotens sempiterne deus ... perfrui mereatur. |
Omnipotens sempiterne deus, conditor et redemptor animarum, qui animabus sanctorum tuorum aeternae beatitudinis praemium contulisti, praesta, quaesumus, ut anima famulae tuae illius, quam de hoc saeculo migrare iussisti, cuius commemorationem agimus, sanctorum consortio perfrui mereatur. | |
3802 | Omnipotens sempiterne deus confitenti ... pietatis ad veniam. |
Omnipotens sempiterne deus, confitenti tibi huic famulo tuo pro tua pietate peccata relaxa, ut non plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentia tuae pietatis ad veniam. | |
3803 | Omnipotens sempiterne deus ... repraesentari mereatur. |
Omnipotens sempiterne deus, conservator animarum, qui, quos diligis, corripis et, quos recipis, pie ad emendationem coerces, te invocamus, domine, ut medelam tuam conferre digneris in animam famuli tui illius, qui in corpore patitur membrorum debilitationem, vim laboris, stimulos infirmitatum; da ei, domine, gratiam tuam, ut in hora exitus sui de corpore absque peccati macula tibi datori proprio per manus sanctorum angelorum repraesentari mereatur. | |
3804 | Omnipotens sempiterne deus cordibus ... propensius caelestia meditemur. |
Omnipotens sempiterne deus, cordibus nostris benignus infunde, ut, a terrenis intentionibus temperantes, propensius caelestia meditemur. | |
3805 | Omnipotens sempiterne deus ... celebrare et de eorum semper |
Omnipotens sempiterne deus, corona sanctorum et spes certantium, qui hunc diem beatissimorum martyrum tuorum Cyrici et Iulittae matris eius sociorumque illorum martyrio consecrasti, da populis tuis haec festa <devote> celebrare et de eorum semper consolatione laetari. | |
3806 | Omnipotens sempiterne deus ... membra numerari. |
Omnipotens sempiterne deus, creator humanae reformatorque naturae, quam unigenitus tuus in utero perpetuae virginitatis assumpsit, respice nos propitius, ut, filii tui incarnatione suscepta, inter ipsius mereamur membra numerari. | |
3807 | Omnipotens sempiterne deus ... implere possimus. |
Omnipotens sempiterne deus, cui cuncta famulantur elementa, intercedente pro nobis beato confessore tuo illo, exaudi propitius orationem nostram et tribue nobis misericordiam tuam et, quaecumque praecipis, ut agamus, ipse adiuva, ut implere possimus. | |
3808 | Omnipotens sempiterne deus ... fine gloriatio. |
Omnipotens sempiterne deus, cui hostias placationis pio obsequio offerimus pro famulo tuo illo, quaesumus, ut ei prosint ad salutem et huius muneris assumptio sit salus animarum, mentium et corporis subsidium et ad caeleste desiderium sine fine gloriatio. | |
3809 | Omnipotens sempiterne deus ... facias aggregari. |
Omnipotens sempiterne deus, cui numquam sine spe misericordiae supplicatur, propitiare animae famuli tui illius, ut, qui de hac vita in tui nominis confessione decessit, sanctorum tuorum numero facias aggregari. | |
3810a | Omnipotens sempiterne deus ... servet auxilium. |
Omnipotens sempiterne deus, cui potestas est sine fine miserendi, respice propitius ad humilitatis nostrae supplicem servitutem, ut tibi subditas mentes perpetuum defensionis tuae servet auxilium. | |
3810b | Omnipotens sempiterne deus ... nos esse participes. |
Omnipotens sempiterne deus, cui miserendi sine fine potestas est, respice propitius ad humilitatis nostrae supplicem servitutem, ut donum gratiae tuae, quod sumpsimus, nobis et, pro quibus oblatum est, te concedente, proficiat ad salutem, et mentes nostras, semper tibi subditas, perpetuo defensionis tuae conserva auxilio atque caelestis gaudii tribue nos esse participes. | |
3811 | Omnipotens sempiterne deus ... custodiam mandatorum. |
Omnipotens sempiterne deus, cuius bonitate humana natura condita est, da famulis tuis, quos ad tuum servitium nutrire satagimus, cor docibile, bonam voluntatem et vitam immaculatam, ut, in meditatione tuae legis proficientes, caelestis regni participes fieri mereantur per tuorum custodiam mandatorum. | |
3812 | Omnipotens sempiterne deus cuius ... salutis perducere digneris. |
Omnipotens sempiterne deus, cuius est misericordia inaestimabilis, suscipe, domine, oblationes et preces nostras, quas tibi in commemoratione sanctorum tuorum illorum offerimus, et precamur te, domine, ut, sicut illos pietas tua ad sanctam perduxit gratiam, ita famulum tuum illum iubeas ab omnibus sordibus mundari vitiorum et indulgentiam ei concedas peccatorum et ad perfectionem salutis perducere digneris. | |
3813 | Omnipotens sempiterne deus ... terra laetetur. |
Omnipotens sempiterne deus, cuius munere elementa omnia recreantur, reminiscere miserationum tuarum et salutiferos imbres humano generi concede propitius, quatenus fecunditatis tuae alimoniis omnis terra laetetur. | |
3814 | Omnipotens sempiterne deus ... fideliter serviatur. |
Omnipotens sempiterne deus, cuius spiritu totum corpus ecclesiae sanctificatur et regitur, exaudi nos, pro universis ordinibus supplicantes, ut gratiae tuae munere ab omnibus tibi gradibus fideliter serviatur. | |
3815 | Omnipotens sempiterne deus ... religionis augmento. |
Omnipotens sempiterne deus, cuius viae misericordia est semper et veritas, praesta, quaesumus, ut, qui a tua clementia confovemur, crescamus etiam religionis augmento. | |
3816 | Omnipotens sempiterne deus ... reparetur officia. |
Omnipotens sempiterne deus, cura gratia sancti spiritus languores famuli tui illius et sua sana vulnera eiusque dimitte peccata atque dolores cunctos cordis et corporis ab eo absterge plenamque ei interius exteriusque sanitatem misericorditer redde, ut ope misericordiae tuae restitutus et sanatus, ad pristina pietatis tuae reparetur officia. | |
3817 | Omnipotens sempiterne deus ... clamantis edocuit. |
Omnipotens sempiterne deus, da cordibus nostris illam tuarum rectitudinem semitarum, quam beati baptistae Ioannis vox clamantis edocuit. | |
3818 | Omnipotens sempiterne deus ... consortio copulari. |
Omnipotens sempiterne deus, da mihi famulo tuo, de multitudine miserationum tuarum confidenti, correctionem vitae ac morum; lacrimarum fontem ad praeterita ac praesentia necnon futura facinora flenda spemque veniae misericorditer infunde; da mihi etiam in hoc officio semper tibi placitam gerere voluntatem, quatenus, cum dies vocationis meae venerit, ante conspectum divinae maiestatis tuae per omnium sanctorum suffragia veniam consequi merear omnium delictorum atque sanctorum tuorum consortio copulari. | |
3819 | Omnipotens sempiterne deus ... quod praecipis. |
Omnipotens sempiterne deus, da nobis fidei, spei et caritatis augmentum et, ut mereamur assequi, quod promittis, fac nos amare, quod praecipis. | |
3820 | Omnipotens sempiterne deus da ... nobis percipiamus auxilium. |
Omnipotens sempiterne deus, da nobis in festivitate beatae illius virginis congrua devotione gaudere, ut et potentiam tuam in eius transitu laudemus et provisum nobis percipiamus auxilium. | |
3821 | Omnipotens sempiterne deus ... percipere mereamur. |
Omnipotens sempiterne deus, da nobis ita dominicae passionis sacramenta peragere, ut indulgentiam percipere mereamur. | |
3822 | Omnipotens sempiterne deus ... gaudiis sempiternis. |
Omnipotens sempiterne deus, da nobis sanctorum martyrum tuorum illius et illius ita digne merita venerari, quatenus et ab instantibus liberemur periculis et digni efficiamur gaudiis sempiternis. | |
3823 | Omnipotens sempiterne deus ... exerceat actione. |
Omnipotens sempiterne deus, da nobis voluntatem tuam et fideli mente retinere et pia conversatione depromere, ut ecclesia tua, a profanis vanitatibus expiata, non aliud profiteatur verbis, aliud exerceat actione. | |
3824a | Omnipotens sempiterne deus da populis tuis praecipuorum apostolorum ... serviat unitati. |
Omnipotens sempiterne deus, da populis tuis praecipuorum apostolorum natalem diem plena devotione venerari, ut, quorum doctrinis ad confessionem deitatis unius institutus est mundus, eorum suffragantibus meritis, divinae serviat unitati. | |
3824b | Omnipotens sempiterne deus da populis tuis apostolorum tuorum ... serviat unitati. |
Omnipotens sempiterne deus, da populis tuis apostolorum tuorum Petri et Pauli natalem plena devotione venerari, ut, quorum doctrinis et confessione Trinitatis unius institutus est mundus, eorum suffragantibus meritis divinae serviat unitati. | |
3825 | Omnipotens sempiterne deus ... gaudia consequantur. |
Omnipotens sempiterne deus, da populo tuo praesentis diei festivitatem sincero venerari affectu, ut, qui eam sanctorum martyrum tuorum Nazarii et Celsi annua celebritate devotis frequentant obsequiis, eorundem suffragiis caelestis regni gaudia consequantur. | |
3826a | Omnipotens sempiterne deus ... recolimus auxilium capiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, da, quaesumus, nobis sancti pontificis tui Damasi precibus adiuvari, ut, cuius festa recolimus, auxilium capiamus. | |
3826b | Omnipotens sempiterne deus ... eorum auxilium capiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, da nobis sanctorum martyrum tuorum Hermachorae et Fortunati precibus adiuvari, ut, quorum festa praevenimus, eorum auxilium capiamus. | |
3827 | Omnipotens sempiterne deus ... glorificatione gaudere. |
Omnipotens sempiterne deus, da, quaesumus, universis famulis tuis plenius atque perfectius omnia festi paschalis introire mysteria, ut incunctanter pia corda cognoscant, quantum debeant de confirmata in Christo renascentium glorificatione gaudere. | |
3828 | Omnipotens sempiterne deus ... celsitudo pastoris. |
Omnipotens sempiterne deus, deduc nos ad societatem caelestium gaudiorum, ut, spiritu sancto renatos, regnum tuum facias introire atque eo perveniat humilitas gregis, quo praecessit celsitudo pastoris. | |
3829 | Omnipotens sempiterne deus ... clementer exaudi. |
Omnipotens sempiterne deus, dimitte nobis, domine pater, peccata nostra et tribue nobis misericordiam tuam, orisque nostri alloquio deprecatus, nostram humilitatem attende, vincula solve, delicta dele, inimicos averte, daemones fuga, angelos invita, mentem serenam accommoda, rectas vias para, tribulationem et dolorem inspice, angustiam in latitudinem, tristitiam in laetitiam converte, consilium sanitatis in omni re tribue, adversitatem, formidinem et errorem repelle, omnem caliginem et immunditiam purga atque omnia crimina corrige effectumque petitioni largiens, clementer exaudi. | |
3830 | Omnipotens sempiterne deus ... operibus abundare. |
Omnipotens sempiterne deus, dirige actus nostros in beneplacito tuo, ut in nomine dilecti filii tui mereamur bonis operibus abundare. | |
3831 | Omnipotens sempiterne deus ... delectatione laetentur. |
Omnipotens sempiterne deus, ecclesiae tuae concede propitius, ut, mortiferis oblectationibus amputatis, aeternitatis tuae potius delectatione laetentur. | |
3832 | Omnipotens sempiterne deus ... passione laetatur. |
Omnipotens sempiterne deus, ecclesiae tuae votis propitiatus adspira, ut beati Laurentii martyris meritis adiuvetur, cuius passione laetatur. | |
3833 | Omnipotens sempiterne deus ... regeneratione caelestes. |
Omnipotens sempiterne deus, ecclesiam tuam spiritali iucunditate multiplica, ut, qui sunt generatione terreni, fiant regeneratione caelestes. | |
3834 | Omnipotens sempiterne deus ... corda confirmet. |
Omnipotens sempiterne deus, effunde super hunc locum gratiam tuam et omnibus, te invocantibus, auxilii tui munus ostende, ut hic sacramentorum virtus omnium fidelium corda confirmet. | |
3835 | Omnipotens sempiterne deus ... adimplere possimus. |
Omnipotens sempiterne deus, elementa huius mundi salvare digneris; per intercessionem beati Eliae prophetae exaudi propitius orationem nostram et tribue nobis misericordiam tuam et, de quacumque tribulatione ad te clamaverimus, ipse adiuva, ut adimplere possimus. | |
3836 | Omnipotens sempiterne deus ... protectione muniamur. |
Omnipotens sempiterne deus, exaudi nos et miserere nostri, quoniam tribulamur; libera et eripe nos de manibus inimicorum nostrorum et a persequentibus nos et praesta, ut, qui te invocamus, non confundamur sed tua magis semper protectione muniamur. | |
3837 | Omnipotens sempiterne deus ... corde servire. |
Omnipotens sempiterne deus, fac nos tibi semper et devotam gerere voluntatem et maiestati tuae sincero corde servire. | |
3838 | Omnipotens sempiterne deus ... appare claritatem. |
Omnipotens sempiterne deus, fidelium splendor animarum, qui hanc sollemnitatem electionis gentium primitiis consecrasti, imple mundum gloria tua et subditis tibi populis per luminis tui appare claritatem. | |
3839 | Omnipotens sempiterne deus ... precibus sentiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, fons omnium virtutum et plenitudo gratiarum, dignare aedem, sacro baptismati praeparatam, maiestatis tuae praesentia consecrare, ut, qui ubique totus es, etiam hic adesse te in nostris precibus sentiamus. | |
3840 | Omnipotens sempiterne deus fortitudo ... credentium vota perficias. |
Omnipotens sempiterne deus, fortitudo certantium et martyrum palma, sollemnitatem hodiernae diei propitius intuere et ecclesiam tuam continua fac celebritate laetari et intercessione beati martyris Prisci omnium in te credentium vota perficias. | |
3841 | Omnipotens sempiterne deus ... munere consequantur. |
Omnipotens sempiterne deus, hoc baptisterium, caelesti visitatione dedicatum, spiritus tui illustratione sanctifica, ut, quoscumque fons iste lavaturus est, trina ablutione purgati, indulgentiam omnium delictorum tuo munere consequantur. | |
3842 | Omnipotens sempiterne deus ... pietate concede. |
Omnipotens sempiterne deus, hodierna festivitate populo tuo devoto supplicanti beneficia potiora tuae largitatis impende et, quod, mole peccaminum obrutus, non valet obtinere, patrocinante beato Maximo, solita pietate concede. | |
3843 | Omnipotens sempiterne deus ... sancta possimus. |
Omnipotens sempiterne deus, hostilia, quaesumus, arma confringe, ut imperturbatis mentibus agere tua sancta possimus. | |
3844 | Omnipotens sempiterne deus ... esse particeps. |
Omnipotens sempiterne deus, Iesu Christe, domine, esto propitius peccatis meis per assumptionem corporis et sanguinis tui. Tu enim loquens dixisti: “Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet ei ego in eo.” Ideo te supplex deprecor, ut in me cor mundum crees et spiritum rectum in visceribus meis innoves et spiritu principali me confirmare digneris atque ab omnibus insidiis diaboli ac vitiis emundes, ut gaudiorum caelestium merear esse particeps. | |
3845 | Omnipotens sempiterne deus ... esse populorum. |
Omnipotens sempiterne deus, in cuius arbitrio regnorum omnium iura consistunt, protege romani nominis ubique rectores, ut eorum votiva prosperitas pax tuorum possit esse populorum. | |
3846 | Omnipotens sempiterne deus ... dextera comprimantur. |
Omnipotens sempiterne deus, in cuius manu sunt omnium potestates et omnia iura regnorum, respice ad Romanum benignus imperium, ut gentes, quae in sua feritate confidunt, potentiae tuae dextera comprimantur. | |
3847 | Omnipotens sempiterne deus ... adiutricem sentiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, in cuius nomine gloriosa virgo et martyr Dorothea multorum tormentorum genera superavit, te suppliciter exoramus, ut eius interventu cuncta pericula vincamus ipsamque in nostris necessitatibus celerem adiutricem sentiamus. | |
3848 | Omnipotens sempiterne deus ... romana devotio. |
Omnipotens sempiterne deus, in protectione fidelium populorum antiqua brachii tui operare miracula, ut, hostibus nostris tua virtute compressis, secura tibi serviat romana devotio. | |
3849 | Omnipotens sempiterne deus ... maiestatis extende. |
Omnipotens sempiterne deus, infirmitatem nostram propitius respice atque ad protegendum nos dexteram tuae maiestatis extende. | |
3850 | Omnipotens sempiterne deus ... habitator appareas. |
Omnipotens sempiterne deus, insere te officiis nostris et in hac manentibus domo praesentiae tuae concede custodiam, ut familiae tuae defensor ac totius habitaculi huius habitator appareas. | |
3851 | Omnipotens sempiterne deus ... pietatis infunde. |
Omnipotens sempiterne deus, largitor pacis et generis humani formator, da servis tuis veram voluntatem concordiae et indulgentiam tuae pietatis infunde. | |
3852 | Omnipotens sempiterne deus ... gaudeant adfuisse. |
Omnipotens sempiterne deus, maestorum consolatio, laborantium fortitudo, perveniant ad te preces de quacumque tribulatione clamantium, ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse. | |
3853 | Omnipotens sempiterne deus ... regnis caelestibus. |
Omnipotens sempiterne deus, magnifici pontificis et martyris tui Lamberti gloriosa merita recolentibus da veniam de cunctis sceleribus facque eos gaudere in regnis caelestibus. | |
3854 | Omnipotens sempiterne deus maiestatem ... mereamur in caelis. |
Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut famulo tuo illi abbati atque sacerdoti, quem in requiem tuam vocare dignatus es, dones sedem honorificatam et fructum beatitudinis sempiternae, ut ea, quae in oculis nostris docuit et gessit, non iudicium nobis pariant sed profectum attribuant, ut, pro quo nunc in te gaudemus in terris, cum eodem apud te exsultare mereamur in caelis. | |
3855 | Omnipotens sempiterne deus ... mentibus praesentari. |
Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut, sicut unigenitus filius tuus hodierna die cum nostrae carnis substantia in templo est praesentatus, ita nos facias purificatis tibi mentibus praesentari. | |
3856 | Omnipotens sempiterne deus ... benignus absolve. |
Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam suppliciter deprecor, ut, qui me famulum tuum in multis deliquisse confiteor, auxilium gratiae tuae mihi miseratus impendas, et, qui ad immolandas hostias salutares coram omnipotentiam maiestatis tuae per memetipsum quamvis indignus accedo, tu placatus et clemens, quidquid nequam admisi, benignus absolve. | |
3857 | Omnipotens sempiterne deus ... capiamus augmentum. |
Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, ut intercessione beati Taurini confessoris tui atque pontificis, cuius hodie annuam festivitatem recolimus, cum temporalibus incrementis aeternae prosperitatis capiamus augmentum. | |
3858 | Omnipotens sempiterne deus ... paterna correctis. |
Omnipotens sempiterne deus, mentes nostras, quaesumus, ad opera tibi placitura converte, ut correptio tua non sit neglegentibus maior causa poenarum, sed fiat eruditio paterna correctis. | |
3859 | Omnipotens sempiterne deus ... virtute perficiat. |
Omnipotens sempiterne deus, miserere famulo tuo illi et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae, ut, te donante, tibi placita cupiat et tota virtute perficiat. | |
3860 | Omnipotens sempiterne deus miserere ... pietatis ad veniam. |
Omnipotens sempiterne deus, miserere supplici famulo tuo et da, quaesumus, ne plus ei noceat conscientiae reatus ad poenam quam indulgentia tuae pietatis ad veniam. | |
3861 | Omnipotens sempiterne deus miserere ... tibi mentibus serviamus. |
Omnipotens sempiterne deus, miserere supplicum, iri tua protectione fidentium, et per gloriam nominis tui barbarum gentium comprime feritatem, ut, dexterae tuae virtute defensi, liberis tibi mentibus serviamus. | |
3862 | Omnipotens sempiterne deus misericordiam ... sed indulgentiam sentiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam ostende supplicibus, ut, qui de meritorum qualitate diffidimus, non iudicium tuum sed indulgentiam sentiamus. | |
3863 | Omnipotens sempiterne deus misericordiam ... eum resuscitari praecipias. |
Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam supplices deprecamur, ut animam famuli tui, cuius corpori debitum sepulturae officium persolvimus, in sinum Abrahae patriarchae tui iubeas collocari, ut, cum dies agnitionis tuae advenerit, inter sanctos et electos tuos eum resuscitari praecipias. | |
3864 | Omnipotens sempiterne deus ... caelestibus iucundentur. |
Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam supplices exoramus, ut famulum tuum regem nostrum illum cum suis ovibus magna pietatis tuae protectione custodias et ab omnibus huius mundi periculis sempiterna provisione tuearis, ut, gratiae tuae munere defensi, donis semper caelestibus iucundentur. | |
3865 | Omnipotens sempiterne deus ... pericula firmamentum. |
Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam supplices exoramus, ut hoc tuum, domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed fiat intercessio salutaris ad veniam; sit abolitio peccatorum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum. | |
3866 | Omnipotens sempiterne deus ... morte defendas. |
Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam supplices exoramus, ut nobis per intercessionem sancti antistitis tui Martini propitius ac placatus nostra peccata indulgeas et gloriam primae resurrectionis tribuas et a secunda morte defendas. | |
3867a | Omnipotens sempiterne deus ... vitam aeternam. |
Omnipotens sempiterne deus, misericordiam tuam suppliciter deprecamur, ut oblationes populi tui, quas tibi de suis primitiis offerunt, benignus suscipere digneris; tribue eis, domine, in hoc saeculo abundantiam tritici, vini et olei, in futuro autem vitam aeternam. | |
3867b | Misericordiam pietatis tuae ... largiri dignare. |
Misericordiam pietatis tuae supplices deprecamur, omnipotens aeterne deus, ut oblationes populi tui, quas tibi de suis primitiis offerunt, benignus suscipere digneris; tribue eis, domine, in hoc saeculo abundantiam tritici, vini et olei, in futuro autem vitam aeternam; commemorationem quoque facientibus nobis beatissimorum martyrum et confessorum veniam peccatorum largiri dignare. | |
3868 | Omnipotens sempiterne deus ... peccata dimitte. |
Omnipotens sempiterne deus, misericordiarum pater, creator ac redemptor generis humani, qui non vis mortem peccatorum sed, ut convertantur et vivant, exaudi precem meam, qua suppliciter exorare praesumo pro famulo tuo illo sacerdote, et non mea reputes peccata sed eius propitius respice fidem, qui me pro se rogavit intercedere ad tuam clementissimam pietatem. Dignare ei in tuo servitio augere bonam voluntatem et fidem ac propitius peccata dimitte. | |
3869 | Omnipotens sempiterne deus ... adiuvante vincamus. |
Omnipotens sempiterne deus, mundentur, quaesumus, viscera nostra a cunctis carnis delictis, ieiunii attenuatione confecta, et in ipsius ieiunii humilitate prostratis non valeat carnis infirmitas dominari, quia tu, institutor sobrietatis, si vis, potes nostri citius misereri, ut spiritalia cogitemus et concupiscentias carnis, te adiuvante, vincamus. | |
3870 | Omnipotens sempiterne deus ... caritatis augmentum. |
Omnipotens sempiterne deus, mundi creator et rector, qui beatos apostolos nominis tui gloria consecrasti, exaudi populum tuum, cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, ut pacis dono proficiat ad fidei et caritatis augmentum. | |
3871 | Omnipotens sempiterne deus ... proficere salutem. |
Omnipotens sempiterne deus, munera, tuae maiestati oblata, per intercessionem beati Martini confessoris tui atque pontificis ad perpetuam fac nobis proficere salutem. | |
3872 | Omnipotens sempiterne deus ... palma coniunxit. |
Omnipotens sempiterne deus, ne apud iustitiam tuam peccata nostra nos aggravent, germanorum martyrum suffragiis adiuvemur, quos et partus unus et par martyrii palma coniunxit. | |
3873 | Omnipotens sempiterne deus ... propria remeare. |
Omnipotens sempiterne deus, nostras indignas suscipe preces et in his sacris libaminibus, quae precamur, intende et, sicut Moysi et Aaron fuisti propitius in Aegypto, ita dignare famulum tuum illum cum omni exercitu suo liberare de tyrannorum terrore et iube eos cum exsultatione ad propria remeare. | |
3874 | Omnipotens sempiterne deus ... et docendo. |
Omnipotens sempiterne deus, origo cunctarum perfectioque virtutum, da nobis, quaesumus, et exercere, quae recta sunt, et praedicare, quae vera, ut instructionem gratiae tuae praebeamus et agendo tuis fidelibus et docendo. | |
3875a | Omnipotens sempiterne deus ... comminatio potestatis. |
Omnipotens sempiterne deus, parce metuentibus et propitiare supplicibus, ut post noxios ignes nubium et vim procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. | |
3875b | deus sub cuius ... comminatio potestatis. |
deus, sub cuius imperio nihil non verbo regitur, nihil non oratione mutatur, parce metuentibus, propitiare supplicibus, ut post noxios ignes nubium et turbines procellarum in materiam transeat laudis comminatio potestatis. | |
3876 | Omnipotens sempiterne deus ... mente deserviat. |
Omnipotens sempiterne deus, pater domini nostri Iesu Christi, te supplices deprecamur, ut imperes diabolo, qui hunc famulum tuum illum detinet, ut ab eo recedat, et liberes eum, qui credidit in verum liberatorem dominum nostrum Iesum Christum, ut, purgata ab eo omni labe iniquitatis, maiestati tuae pura mente deserviat. | |
3877 | Omnipotens sempiterne deus ... mente servire. |
Omnipotens sempiterne deus, per quem coepit esse, quod non erat, et factum est visibile, quod latebat, stultitia nostri cordis emunda et, quae in nobis sunt, vitiorum secreta purifica, ut possimus tibi domino pura mente servire. | |
3878 | Omnipotens sempiterne deus ... abundantia repleantur. |
Omnipotens sempiterne deus, petimus divinam clementiam tuam, ut faciem totius terrae largioribus imbribus irrigare digneris aurasque salubres tribuas atque ae(g)ris restituas pristinam sanitatem et animae, quae promissiones tuas sitiunt, de tuae semper caritatis abundantia repleantur. | |
3879 | Omnipotens sempiterne ... et pacem. |
Omnipotens , sempiterne deus, placabilis et acceptabilis sit tibi haec oblatio, quam ego indignus offero tibi pro tribulatione et liberatione nostra et pro pace totius christianitatis, ut nos a praesenti tribulatione eripias et pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. | |
3880 | Omnipotens sempiterne deus ... protegente serventur. |
Omnipotens sempiterne deus, populi fidelis institutor et rector, in familia, sacramento tui nominis acquisita, gratiae tuae dona custodi, ut bona, quae, te auctore, percepit, te protegente, serventur. | |
3881 | Omnipotens sempiterne deus ... gloria suscepisti. |
Omnipotens sempiterne deus, populi tui preces exaudi, qui beatum Machutum confessorem tuum atque pontificem virtutis gratia decorasti et eum hodie in caelesti gloria suscepisti. | |
3882 | Omnipotens sempiterne deus ... intercessionibus gaudere. |
Omnipotens sempiterne deus, praesta nobis propitius sanctorum martyrum tuorum Albani sociorumque eius glorioso triumpho solidae fidei nos protegi et eorum tolerantia passionis proficere et intercessionibus gaudere. | |
3883 | Omnipotens sempiterne deus ... patriae mereamur. |
Omnipotens sempiterne deus, pro cuius unigeniti veneranda infantia Infantium innocentium catervas Herodis funesti peremit saevitia quique dedisti eis, ut unicum filium tuum dominum nostrum non loquendo sed moriendo confiterentur, da nobis, quaesumus, ut fidem veram, quam lingua nostra fatetur, etiam mores probi et vita inculpabilis fateatur, quo pervenire ad gaudia aeternae patriae mereamur. | |
3884 | Omnipotens sempiterne deus ... largiente cognovimus. |
Omnipotens sempiterne deus, propensius his diebus tuam misericordiam consequamur, quibus eam plenius, te largiente, cognovimus. | |
3885 | Omnipotens sempiterne deus propitiare nobis famulis tuis per beatorum martyrum tuorum ... muniamur auxiliis. |
Omnipotens sempiterne deus, propitiare nobis famulis tuis per beatorum martyrum tuorum Hermogenis et Fortunati, quorum corpora in Aquileyensi ecclesia requiescunt, merita gloriosa, ut eorum pia intercessione ab omnibus protegantur adversis et caelestibus muniamur auxiliis. | |
3886 | Omnipotens sempiterne deus ... debitam servitutem. |
Omnipotens sempiterne deus, quem, docente spiritu sancto, paterno nomine invocare praesumimus, effice in nobis filiorum corda fidelium, ut hereditatem promissam mereamur ingredi per debitam servitutem. | |
3887 | Omnipotens sempiterne deus ... non praesumit. |
Omnipotens sempiterne deus, qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota, effunde super, nos misericordiam tuam, ut dimittas, quae conscientia metuit, et adicias, quod oratio non praesumit. | |
3888 | Omnipotens sempiterne deus ... infunde pectoribus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ad aeternam vitam , in Christi resurrectione nos reparas, custodi opera misericordiae tuae et suavitatem corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi unigeniti filii tui nostris infunde pectoribus. | |
3889 | Omnipotens sempiterne deus ... meae placeam. |
Omnipotens sempiterne deus, qui, ad imaginem tuam factum, invidia diaboli a paradiso deiectum, unici filii tui domini nostri Iesu Christi sanguine redemisti hominem, exaudi me, toto corde totaque mente te dominum universorum invocantem pro me famulo tuo, in te solum defensorem et protectorem verum deum spem habentem. Mitte mihi auxilium de caelis, te deprecando teque invocando. Da fortitudinem ad inimicum respuendum. Subveni pius, ne consensum praebeam illius suggestioni. Non permittas me, domine, amplius temptationibus concuti, quam sustinere possum. Da mihi sancti spiritus fervorem, ut advenientes cognoscem cogitationes et cognitas a me inimicorum insidias temptationesque repellam, ut tibi in omnibus diebus vitae meae placeam. | |
3890 | Omnipotens sempiterne deus ... reparentur officia. |
Omnipotens sempiterne deus, qui aegritudines et animorum depellis et corporum, auxilii tui super infirmos nostros ostende virtutem, ut ope misericordiae tuae ad omnia pietatis tuae reparentur officia. | |
3891 | Omnipotens sempiterne deus ... resurrectionem Iesu Christi domini nostri blando sermone mulieribus nuntiaret praesta quaesumus nobis ut per venerabile atque gloriosum eiusdem redemptoris nostri sepulcrum a vitiorum sepulcris resuscitari mereamur et felicitatis aeternae |
Omnipotens sempiterne deus, qui angelum tuum de caelo misisti, ut ab ostio monumenti saxum magnum sublavaret et, sedens super illud, testificaret <et> resurrectionem Iesu Christi domini nostri blando sermone mulieribus nuntiaret, praesta, quaesumus, nobis, ut per venerabile atque gloriosum eiusdem redemptoris nostri sepulcrum a vitiorum sepulcris resuscitari mereamur et felicitatis aeternae gaudia consequamur. | |
3892 | Omnipotens sempiterne deus qui ... meritis adiuvemur in caelis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui animae famuli tui Philiberti abbatis atque sacerdotis aeternae beatitudinis praemia contulisti, da, quaesumus, ut, qui eius sollemnia celebramus in terris, eius meritis adiuvemur in caelis. | |
3893 | Omnipotens sempiterne deus ... largire perpetua. |
Omnipotens sempiterne deus, qui arctam et angustam, iussisti arripere viam, famulos tuos, de huius saeculi periculis ad te refugientes, propitius suscipe et delictorum catenam, qua se constrictos esse sentiunt, clementer disrumpe perseverantiamque boni operis et praemia eis largire perpetua. | |
3894 | Omnipotens sempiterne deus ... beatitudinis praemia consequamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatae virginis tuae Austrobertae merita nos in praesenti festivitate venerari voluisti, adesto precibus supplicantium et praesta, ut, cuius temporali celebritate gratulamur, eius meritis et precibus aeternae beatitudinis praemia consequamur. | |
3895 | Omnipotens sempiterne deus ... gressibus imitemur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatam Luciam dirae passionis et virginalis munditiae meritis beatis martyribus et virginibus aggregasti, da, quaesumus, ut, quam festivis honoribus veneramur, fidei et sanctorum operum gressibus imitemur. | |
3896 | Omnipotens sempiterne deus ... feliciter adiungi. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatam virginem Milburgam regali stemmate sublimasti atque Anglorum genti in sollemnitate huius diei gloriosa patrocinia contulisti, concede propitius familiae tuae meritis ipsius a peccatorum nexibus absolvi et sanctorum coetibus feliciter adiungi. | |
3897 | Omnipotens sempiterne deus ... sedem obtinere. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatam Wenefredam virginitatis praemio decorasti, fac nos, quaesumus, eius pia intercessione, mundi huius blandimenta postponere et cum ipsa perennis gloriae sedem obtinere. | |
3898 | Omnipotens sempiterne deus ... praepares voluntates. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatissimum praecursorem tuum Ioannem baptistam ad praeparandas unigeniti tui vias nasci iussisti, praesta, quaesumus, ut intercessionis eius auxilium tribuas et ad implenda mandata praepares voluntates. | |
3899 | Omnipotens sempiterne deus ... es coronam. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beato Bonifatio sociisque eius palmam martyrii contulisti, praesta nobis, quaesumus, eorum meritis indulgentiam, qui eis largiri dignatus es coronam. | |
3900 | Omnipotens sempiterne deus ... perfruamur in caelis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beato David confessori tuo atque pontifici, nondum nato, locum habitationis per sanctum angelum tuum mirabiliter praevidisti, concede nobis propitius, ut eius meritis, quem veneramur in terris, tuo semper adspectu cum ipso perfruamur in caelis. | |
3901 | Omnipotens sempiterne deus ... invenire tutamen. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beato Satyro, inter procellas maris et turbines naufraganti, admirabilem fidei constantiam tribuisti, concede propitius ipsius nos orationum suffragio inter mundana discrimina solidissimum semper invenire tutamen. | |
3902a | Omnipotens sempiterne deus ... tuo intercedente solvatur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum Arnulfum confessorem tuum atque pontificem et pontificatus officio et fidei munere sublimasti, tribue supplicibus tuis, ut, quidquid peccati contagione contractum est in nobis, ipso pro nobis summo antistite tuo intercedente, solvatur. | |
3902b | Omnipotens sempiterne deus ... antistite intercedente solvatur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ecclesiam tuam beati sacerdotis et confessoris tui Ambrosii et pontificatus officio et fidei munere sublimasti, tribue supplicibus tuis, ut, quidquid peccati contagione contractum est, ipso pro nobis summo antistite intercedente, solvatur. | |
3903 | Omnipotens sempiterne deus qui beatum ... intercessionibus adiuvemur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum Gregorium, innumeris virtutibus declaratum, summum pontificem populo tuo ordinari voluisti, concede propitius, ut apud misericordiam tuam meritis eius et intercessionibus adiuvemur. | |
3904 | Omnipotens sempiterne deus ... gratiam largiaris. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum Martialem apostolum tuum ecclesiae tuae sanctae praeesse yoluisti, quaesumus, ut, eius nobis suffragantibus meritis, pietatis tuae gratiam largiaris. | |
3905 | Omnipotens sempiterne deus ... actibus roboremur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum patricium Hibernensium elegisti apostolum tuum, praesta, quaesumus, ut, cuius doctrina fidem sumpsimus, eius intercessione in bonis actibus roboremur. | |
3906 | Omnipotens sempiterne deus ... largiaris peccati. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum Quintinum martyrem tuum tua virtute fecisti victorem, da nobis tuae propitiationis effectum, ut, sicut illi palmam caelestis contulisti triumphi, ita nobis eius intercessionibus veniam largiaris peccati. | |
3907 | Omnipotens sempiterne deus ... sentiamus patrocinia. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum regem Edwardum sanctorum tuorum collegio sociasti, concede propitius, ut, qui gloriosae translationis eius recolimus insignia, ipsius apud te sentiamus patrocinia. | |
3908 | Omnipotens sempiterne deus ... semper ambire. |
Omnipotens sempiterne deus, qui beatum Zenonem confessorem tuum pontificalibus infulis decorasti, fac nos, quaesumus, eius exemplo et magnifico interventu mundi gloriam mente despicere et caelum semper ambire. | |
3909 | Omnipotens sempiterne deus ... concede temporibus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui caelestia simul et terrena moderaris, supplicationes populi tui clementer exaudi et pacem tuam nostris concede temporibus. | |
3910 | Omnipotens sempiterne deus ... devotione vivamus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui Christi tui beata passione nos reparas, conserva in nobis opera misericordiae tuae, ut in huius celebritate mysterii perpetua devotione vivamus. | |
3911 | Omnipotens sempiterne deus ... animis occurramus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui coaeternum tibi filium, hodie pro mundi salute secundum carnem spiritu sancto concipiendum, angelico ministerio beatae Mariae semper virgini declarasti, adesto propitius populo tuo, ut ad eius nativitatem, pace concessa, liberioribus animis occurramus. | |
3912 | Omnipotens sempiterne deus ... nullatenus excidamus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui commemorationem visitationis beatae Mariae matris dei fieri voluisti, praesta, quaesumus, ut per hoc sacrificium, quod sumpsimus, ab eius visitationis gratia nullatenus excidamus. | |
3913 | Omnipotens sempiterne deus ... benignus averte. |
Omnipotens sempiterne deus, qui continuum etiam post fusam ad te precem gemitum Annae, dum eam fecundares, in gaudium convenisti, desiderium famulae tuae illius, ut fecundetur, propitius perfice et ad laudem gloriae tuae ab ea opprobrium sterilitatis benignus averte. | |
3914 | Omnipotens sempiterne deus ... sorte requiescat. |
Omnipotens sempiterne deus, qui contulisti fidelibus tuis remedia vitae post mortem, praesta, quaesumus, propitius ac placatus, ut anima famuli tui illius, a peccatis omnibus expiata, in tuae redemptionis sorte requiescat. | |
3915 | Omnipotens sempiterne deus ... donare sollemnem tribue nobis ipsis intercedentibus sanctae fidei spei et caritatis venerabile donum <ut iisdem |
Omnipotens sempiterne deus, qui, cooperante coaeterna tibi sapientia, nobis in honorem sanctarum virginum et martyrum tuarum Fidei, Spei et Caritatis atque genitricis earum Sapientiae <hanc sollemnitatem dignaris> donare sollemnem, tribue nobis, ipsis intercedentibus, sanctae fidei, spei et caritatis venerabile donum, <ut, iisdem> virtutibus operando, quae recta sunt, <in terrestribus, aeternum praemium> percipere mereamur in caelestibus. | |
3916 | Omnipotens sempiterne deus ... mereamur intueri. |
Omnipotens sempiterne deus, qui corpus gloriosae virginis tuae Katherinae in montem Sinai ab angelis deferri iussisti, concede, quaesumus, eius obtentu nos ad arcem virtutum provehi, ubi visionis tuae claritatem mereamur intueri. | |
3917 | Omnipotens sempiterne deus qui creasti ... inimicorum defendi. |
Omnipotens sempiterne deus, qui creasti omnia nutu tuo visibilia et invisibilia, da nobis in hac festivitate beatae Osithae virginis et martyris tuae ab omnibus periculis inimicorum defendi. | |
3918 | Omnipotens sempiterne deus ... necessitatibus sentiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui curam de omnibus, in te confidentibus, semper habes, praesta, quaesumus, ut per oblationem, quam tibi offerimus, visitationem spiritualem in nostris necessitatibus sentiamus. | |
3919 | Omnipotens sempiterne deus ... gratiosus perveniat. |
Omnipotens sempiterne deus, qui de plebe tua imperii fastigio famulum tuum illum dignatus es sublimare, fac eum humilitatis, iustitiae ceterarumque virtutum bono exuberare, ut a tuae veritatis tramite non recedat et ad te, qui vita es, gratiosus perveniat. | |
3920 | Omnipotens sempiterne deus ... muniamur adversis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui dedisti famulis tuis in confessione verae fidei aeternae Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia maiestatis adorare unitatem, quaesumus, ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. | |
3921 | Omnipotens sempiterne deus ... indulgentia consequi mereamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui dedisti ministris tuis obtinere omnia, quae iuste precantur, suscipe propitius preces nostras, quas pro famulo tuo illo in honorem beati Sigismundi regis et martyris tui deferimus, ut, quod pro eo de totis mentibus obsecramus, celeri indulgentia consequi mereamur. | |
3922 | Omnipotens sempiterne deus ... sumere facultatem. |
Omnipotens sempiterne deus, qui diabolicae simulationis detestaris insidias, tribue, quaesumus, ut nec mentes nostras mortiferis possint vexare nequitiis nec per aliorum subdolas voluntates nocendi nobis sumere facultatem. | |
3923 | Omnipotens sempiterne deus ... adversa formidare. |
Omnipotens sempiterne deus, qui donasti beatissimo regi Edwardo gloriam terrenae potestatis in divinum convertere amorem, tribue nobis, quaesumus, ex eius imitatione pro amore tuo prospera mundi despicere et nulla eius adversa formidare. | |
3924 | Omnipotens sempiterne deus ... iugiter permanere. |
Omnipotens sempiterne deus, qui donasti beato Oswaldo regi gloriam terrenae potestatis in divinum convertere amorem, da nobis, quaesumus, eius intercessione in tui nominis amore iugiter permanere. | |
3925 | Omnipotens sempiterne deus ... agnitione proficiat. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ecclesiae tuae beatum Hieronymum confessorem scripturae sanctae et verum interpretem et tractatorem catholicum tribuisti, concede propitius, ut, eius semper erudita doctrinis, stabili fide in veneratione tui nominis et agnitione proficiat. | |
3926 | Omnipotens sempiterne deus ... commorari mereamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ecclesiam tuam doctrinis variis ac virtutibus sanctissimi confessoris tui Dubricii atque pontificis ad augmentationem sacrae fidei gloriose sublimasti, da nobis, quaesumus, eius precibus et exemplis in beneplacito tuo ita innocenter vivere, ut post huius vitae miserias inter consortes sanctorum tuorum commorari mereamur. | |
3927 | Omnipotens sempiterne deus ... consortia perfidorum. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ecclesiam tuam, in apostolica soliditate fundatam, ab infernarum eruis terrore portarum, praesta, ut, in tua veritate persistens, nulla recipiat consortia perfidorum. | |
3928 | Omnipotens sempiterne deus ... adiuvare digneris. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ecclesiam tuam sanctorum tuorum meritis decorare non desinis, concede propitius, ut beati Laurentii confessoris tui atque pontificis, cuius nos laetificasti miraculis, precibus adiuvare digneris. | |
3929a | Omnipotens sempiterne deus qui ... nobis percipiamus auxilium. |
Omnipotens sempiterne deus, qui eligis infirma mundi, ut fortia quaeque confundas, da nobis in festivitate sanctae martyris Caeciliae congrua devotione gaudere, ut et , potentiam tuam in eius passione laudemus et provisum nobis percipiamus auxilium. | |
3929b | Omnipotens sempiterne deus ... patrocinia sentiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui infirma mundi eligis, ut fortia quaeque confundas, concede propitius, ut, qui beatae Agnetis martyris tuae sollemnia colimus, eius apud te patrocinia sentiamus. | |
3930 | Omnipotens sempiterne deus ... sanguine redemisti. |
Omnipotens sempiterne deus, qui es auctor et artifex omnis creaturae, respice propitius ad preces ecclesiae tuae et da nobis contra hostem nostrum crudelissimum tuae defensionis auxilium, qui circuit, quaerens, quem devoret; non sinas, piissime pater, in nobis illum sua vota complere et imaginem tuam in nobis obscurare; iam enim illi renuntiavimus et tibi domino promisimus; iam per gratiam et potentiam tuam abstracti sumus de faucibus eius; non nos iterum permittas laniari morsibus inimici, quos pretioso filii tui sanguine redemisti. | |
3931 | Omnipotens sempiterne deus ... miserante perveniat. |
Omnipotens sempiterne deus, qui es auctor totius bonitatis regumque consecrator, honorum omnium attributor dignitatumque largitor, tuam ineffabilem clementiam votis omnibus exoramus, ut famulum tuum imperatorem nostrum illum, quem imperialis gloriae culmine voluisti sublimare, sapientiae ceterarumque virtutum ornamentis facias decorari et, quia tui muneris est, quod imperat, tuae sit pietatis, quod feliciter agat, quatenus, de visibilibus hostibus triumphator effectus, et transitorii regni gubernacula inculpabiliter teneat et ad aeterna et infinita gaudia, te miserante, perveniat. | |
3932 | Omnipotens sempiterne deus qui ... salutis perducere digneris. |
Omnipotens sempiterne deus, qui es misericordia inaestimabilis, suscipe oblationes et preces nostras pro salute famulorum famularumque tuarum illorum et illarum; premimur, domine, ut, sicut pietas tua ipsos creavit ad aeternitatis gloriam, ita eos iubeas ab omnibus sordibus mundari vitiorum et indulgentiam eis concedere peccatorum et ad perfectionem aeternae salutis perducere digneris. | |
3933 | Omnipotens sempiterne deus ... muniamur in caelis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hodierna die beatum Bonifatium martyrem tuum atque pontificem beatitudinis aeternae gloria sublimasti, concede propitius, ut, cuius merita veneramur in terris, intercessionis eius auxilio apud tuam misericordiam muniamur in caelis. | |
3934 | Omnipotens sempiterne deus ... percipere delictorum. |
Omnipotens sempiterne deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium erroris sui veniam praebes, miserere supplicibus, parce peccantibus, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gélasienne ) Deus, qui et iustis praemia meritorum et peccatoribus per ieiunium veniam praebes, miserere supplicibus tuis, ut reatus nostri confessio indulgentiam valeat percipere delictorum. ( recension gregorienne ) |
|
3935 | Omnipotens sempiterne deus ... gloria nuntiantis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui etiam in beati Ioannis generatione promenda confessionem sacratae tibi plebis instituis, auge nobis fidei pietatisque constantiam, ut magis magisque fateamur excellentiam nuntiati, cum tanta sit gloria nuntiantis. | |
3936 | Omnipotens sempiterne deus ... adversitatibus eruamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ex abundantia caritatis beatam Mariam, tuo filio impregnatam, ad salutationem Elizabeth inspirasti, praesta, quaesumus, ut per eius visitationem donis caelestibus repleamur et ab omnibus adversitatibus eruamur. | |
3937 | Omnipotens sempiterne deus ... consequi mereatur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui facis mirabilia magna solus, porrige famulae tuae spem gratiae salutaris, ut in veritate tibi auctori perpetuo servire non desinat, et rorem ei tuae benedictionis infunde, ut, quidquid a te pio pastore iuste postulaverit, largiente benignissima misericordia tua, consequi mereatur. | |
3938a | Omnipotens sempiterne deus qui facis mirabilia magna solus praetende super hos famulos ... benedictionis infunde. |
Omnipotens sempiterne deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super hos famulos tuos, degentes in hac domo, spiritum gratiae salutaris et, ut complaceant tibi deus, in veritate tua, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. | |
3938b | Omnipotens sempiterne deus qui facis mirabilia magna solus praetende super famulos tuos ... benedictionis infunde. |
Omnipotens sempiterne deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super famulos tuos spiritum gratiae salutaris et, ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. | |
3938c | Omnipotens sempiterne deus qui facis mirabilia magna solus praetende super famulum tuum ... benedictionis infunde. |
Omnipotens sempiterne deus, qui facis mirabilia magna solus, praetende super famulum tuum illum abbatem vel super cunctam congregationem, illi commissam, spiritum gratiae salutaris et, ut in veritate tibi complaceant, perpetuum eis rorem tuae benedictionis infunde. | |
3939 | Omnipotens sempiterne deus ... intuere obtutu. |
Omnipotens sempiterne deus, qui facturam tuam pio semper gubernas affectu, inclina aurem tuam supplicationibus nostris et famulum tuum, nimia tribulatione laborantem, placito intuere obtutu. | |
3940 | Omnipotens sempiterne deus ... non recedat. |
Omnipotens sempiterne deus, qui famulum tuum illum regni fastigio dignatus es sublimare, tribue ei, quaesumus, ut ita in praesenti collecta multitudine cunctorum in commune salutem disponat, quatenus a tuae veritatis tramite non recedat. | |
3941 | Omnipotens sempiterne deus ... gaudere profectu. |
Omnipotens sempiterne deus, qui, fragilitati nostrae consulens, assidua nos sanctorum celebritate solaris, da nobis, sub patronis talibus constitutis, et perpetua securitate muniri et salutari gaudere profectu. | |
3942 | Omnipotens sempiterne deus ... nominis perseveret. |
Omnipotens sempiterne deus, qui gloriam tuam omnibus in Christo gentibus revelasti, custodi opera misericordiae tuae, ut ecclesia tua, toto orbe diffusa, stabili fide in confessione tui nominis perseveret. | |
3943 | Omnipotens sempiterne deus ... vitae praemia consequamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui gloriosos martyres tuos Hellarum, Dacianum, Felicem, Largum et Dionysium pro immaculatae fidei constantia et agone martyrii coronasti, da, quaesumus, propitius ac placatus, ut omnes, qui eorum passionis sollemnia cum amore colimus, a cunctis mundi perturbationibus liberati, caelestis vitae praemia consequamur. | |
3944a | Omnipotens sempiterne deus qui hanc ... interesse caelestibus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hanc diem honorabilem in beati confessoris tui Romani festivitate tribuisti, fidelium tuorum vota serenus intende, ut, eius interventu a cunctis reatibus absoluti, festis mereamur interesse caelestibus. | |
3944b | Omnipotens sempiterne deus qui hunc ... interesse caelestibus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem venerabilem nobis beati confessoris tui Benedicti festivitate tribuisti, fidelium tuorum vota serenus intende, ut, eius interventu a cunctis reatibus absoluti, festis mereamur interesse caelestibus. | |
3945 | Omnipotens sempiterne deus ... semper exhibeant. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hanc sacratissimam noctem per universa mundi spatia gloria dominicae resurrectionis illustras, conserva in nova familiae tuae progenie sanctificationis spiritum, quem dedisti, ut, corpore et mente renovati, puram tibi animam et purum pectus semper exhibeant. | |
3946 | Omnipotens sempiterne deus ... consequamur et pacem. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hodierna die beatissimum Nicolaum confessorem tuum atque pontificem aetherea regna penetrare fecisti, da, quaesumus, supplicibus tuis digne illius sollemnia celebrare, ut per eius venerandam festivitatem salutem consequamur et pacem. | |
3947 | Omnipotens sempiterne deus ... adiungi mereamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hodierna die membra sanctorum martyrum tuorum Cancii, Canciani, Cancianillae, Chrysogoni, Anastasiae et Prothi nobis famulis tuis revelare dignatus es, concede propitius, ut, qui eorum corporum translationem venerando colimus, ipsorum beatitudini, te concedente, adiungi mereamur. | |
3948 | Omnipotens sempiterne deus ... et meritis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hodierna luce, carnis eductum ergastulo, beatissimum confessorem tuum Benedictum sublevasti ad caelum, concede, quaesumus, haec festa tuis famulis celebrantibus cunctorum veniam delictorum, ut, qui exsultantibus animis eius claritati congaudent, ipso apud te interveniente, consocientur et meritis. | |
3949a | Omnipotens sempiterne deus ... exsultant in astris. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hodiernae diei sollemnia sacrosanctissimi pontificis tui Dunstani obitu festive exhilaras, da, quaesumus, ut tanti patroni praesidiis foveamur in arvis, de cuius societate caelestes cives exsultant in astris. | |
3949b | Omnipotens sempiterne deus ... exsultant in caelis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos hodierna sollemnitate sancti pontificis tui Wulsini festive exhilaras, da, quaesumus, ut tanti patroni praesidiis foveamur in terris, de cuius societate caelestes cives exsultant in caelis. | |
3950 | Omnipotens sempiterne deus ... sublevemur in caelis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hodiernam diem honorabilem nobis beati illius confessoris tui atque pontificis sollemnitate tribuisti, da, quaesumus, ecclesiae tuae in hac celebritate laetitiam, ut, cuius festa pio amore veneramur in terris, eius intercessione sublevemur in caelis. | |
3951 | Omnipotens sempiterne deus ... mentibus sentiamus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui huius diei iucundam sanctamque laetitiam in sancti servi tui Oswaldi sollemnitate consecrasti, da cordibus nostris tui timoris caritatisque augmentum, ut, cuius in terris sancti sanguinis effusionem celebramus, illius in caelo collata patrocinia mentibus sentiamus. | |
3952 | Omnipotens sempiterne deus ... quod docuit. |
Omnipotens sempiterne deus, qui huius diei venerandam sanctamque laetitiam beati apostoli tui Ioannis evangelistae festivitate tribuisti, da ecclesiae tuae, quaesumus, et amare, quod credidit, et praedicare, quod docuit. | |
3953 | Omnipotens sempiterne deus ... protectione conserva. |
Omnipotens sempiterne deus, qui humanam naturam supra primae originis reparas dignitatem, respice pietatis tuae ineffabile sacramentum et, quos regenerationis mysterio innovare dignatus es, in his dona tua perpetuae gratiae protectione conserva. | |
3954 | Omnipotens sempiterne deus ... assistat in caelis. |
Omnipotens, sempiterne deus, qui hunc diem beati Epartii confessoris tui atque presbyteri annua sollemnitate celebrari voluisti, praesta, quaesumus, ut eius meritis et orationibus adiuvemur et proficiamus exemplis et, dum nos supplicamus in terris, ille pro nobis intercessor assistat in caelis. | |
3955 | Omnipotens sempiterne deus ... religionis exordium. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem beatorum apostolorum Petri et Pauli martyrio consecrasti, da ecclesiae tuae, toto terrarum orbe diffusae, eorum semper moderamine gubernari, per quos sumpsit religionis exordium. | |
3956 | Omnipotens sempiterne deus ... caelorum baptista. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem honorabilem nobis in beati Ioannis baptistae nativitate fecisti insignem, quaesumus, ut tuus praecursor, qui inter natos mulierum omnibus maior surrexit, nostram fragilitatem tuae pietati commendet et caris nostris, quorum sunt nomina recitata, ita refrigerium pietatis impetret, ut ibi recipiantur vel ultimi, ubi summus praeeminet in regno caelorum baptista. | |
3957 | Omnipotens sempiterne deus ... evadere mereamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem in sancti Stephani levitae tui honorem dicasti, da, quaesumus, ut, qui tanti margariti, lapidibus confracti, pretiosa fragmenta veneramur inventa, ipsius intercedentibus meritis, aeternas poenas evadere mereamur. | |
3958 | Omnipotens sempiterne deus ... venisse contubernium. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem incarnatione tua et partu beatae Mariae virginis consecrasti quique discordiam vetustam per transgressionem ligni veteris cum angelis et hominibus per incarnationis mysterium lapis angularis iunxisti, da familiae tuae in hac celebritate laetitiam, ut, qui te consortem in carnis propinquitate laetantur, ad summorum civium unitatem, super quos corpus assumptum evexisti, perducantur et inter semetipsos per aeterna complexa iungantur, ut iurgii non pateat interruptio, qui te auctorem gaudent in sua natura per carnis venisse contubernium. | |
3959 | Omnipotens sempiterne deus ... munimine tueamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem celeberrimum contulisti, praesta, quaesumus, ut, sicut hodierna die in imagine sua. Christi filii tui passionem fideliter recolimus, ita ab infestantis inimici iaculis tuo munimine tueamur. | |
3960 | Omnipotens sempiterne deus ... protectione securi. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem per incarnationem, verbi tui et per partum beatae virginis Mariae consecrasti, da populis tuis in hac celebritate laetitiam, ut, qui tua gratia sunt redempti, tua adoptione sint filii. ( recension gelasienne ) Omnipotens sempiterne deus, qui hunc diem per incarnationem verbi tui et partum beatae Mariae virginis consecrasti, da populis tuis in hac celebritate consortium, ut, qui tua gratia sunt redempti, tua sint protectione securi. ( recension gregorienne ) |
|
3961 | Omnipotens sempiterne deus ... et triumphum. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hunc locum, iudaicae superstitionis foeditate detersa, in honorem beati illius ecclesiae tuae dignatus es pulchritudine decorare, praesta, quaesumus, ut illa fides hic fulgeat, quae, signo crucis erecto, mortem subegit et salutem nobis contulit et triumphum. | |
3962a | Omnipotens sempiterne deus ... iussionibus pareat. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ideo delinquentibus occasionem tribuis corrigendi, ut non sit in eis, quod puniat censura iudicii, ob hoc te, pie pater, exposcimus, ut hoc accipias pro sacrificio laudis, quod famulus tuus ille atteritur virga correptionis; sana eum, quaesumus, domine, ab omnibus infirmitatibus, quo, te medicante, et plenitudinem salutis recipiat et tuis semper sanus iussionibus pareat. | |
3962b | Vere sanctus vere benedictus dominus ... virga correptionis. |
Vere sanctus, vere benedictus dominus noster Iesus Christus filius tuus, qui ideo delinquentibus occasionem tribuit corrigendi, ut non sit in eis, quod puniat censura iudicii. Ob hoc te per ipsum, pie pater, exposcimus, ut hoc accipias pro sacrificio laudis, quod famulus tuus ille atteritur virga correptionis. | |
3963a | Omnipotens sempiterne deus ... summa consistit. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in filii tui domini nostri nativitate tribuisti totius religionis initium perfectionemque constare, da nobis, quaesumus, in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae summa consistit. | |
3963b | Omnipotentem sempiternum dominum ... noster ...” |
Omnipotentem sempiternum dominum deprecemur, ut, qui in domini nostri Iesu Christi circumcisione tribuit totius religionis initium perfectionemque constare, det nobis in eius portione censeri, in quo totius salutis humanae perfectio summa consistit, et orationem, quam nos dominus noster edocuit, cum fiducia dicere permittat: “pater noster ...” | |
3964a | Omnipotens sempiterne deus qui in ... intercessionibus adiuvemur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in hac festivitate anniversaria beatum Martinum apostolicum virum, innumeris virtutibus declaratum, summum pontificem et magnum patronum populo tuo ordinari voluisti, concede propitius, ut apud misericordiam paternae pietatis tuae meritis eius et intercessionibus adiuvemur. | |
3964b | Omnipotens sempiterne deus qui hanc ... intercessionibus adiuvemur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui hanc diem festivitate annua beati Martini apostolici viri, innumeris virtutibus declarati, summi pontificis et magni patroni ecclesiae tuae consecrari voluisti, concede propitius, ut apud misericordiam tuam meritis eius et intercessionibus adiuvemur. | |
3965 | Omnipotens sempiterne deus ... ic nequitia contrariae potestatis obsistat sed virtute spiritus sancti operante fiat hic tibi semper purum servitium et |
Omnipotens sempiterne deus, qui in omni loco dominationis tuae totus assistis et totus operaris, adesto supplicationibus nostris et huius domus, cuius es fundator, esto protector; nulla h<u>ic nequitia contrariae potestatis obsistat sed, virtute spiritus sancti operante, fiat hic tibi semper purum servitium et devota libertas. | |
3966 | Omnipotens sempiterne deus ... est Christus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in omnium operum tuorum dispositione mirabilis es, intellegant redempti tui non fuisse excellentius, quod initio factus est mundus, quam quod in fine saeculorum pascha nostrum immolatus est Christus. | |
3967 | Omnipotens sempiterne deus ... confirmavit exemplo. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in omnium sanctorum tuorum es virtute mirabilis, da nobis in beati Clementis annua sollemnitate laetari, qui, filii tui martyr et pontifex, quod ministerio gessit, testimonio comprobavit, et, quod praedicavit ore, confirmavit exemplo. | |
3968a | Omnipotens sempiterne deus qui in sanctis tuis semper ... precibus adiuvari. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in sanctis tuis semper es ubique mirabilis, quaesumus clementiam tuam, ut, sicut illis eminentem gloriam contulisti, sic ad consequendas misericordias tuas eorum nos facias precibus adiuvari. | |
3968b | Omnipotens sempiterne deus qui in sancti tui Quirici ... precibus adiuvari. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in sancti tui Quirici martyris semper es meritis ubique mirabilis, quaesumus clementiam tuam, ut, sicut ei eminentem gloriam contulisti, sic ad consequendam misericordiam tuam eius nos facias precibus adiuvari. | |
3968c | Omnipotens sempiterne deus qui in meritis sancti tui ... precibus adiuvari. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in meritis sancti tui Cuthberti sacerdotis semper es et ubique mirabilis, quaesumus clementiam tuam, ut, sicut ei eminentem gloriam contulisti, sic ad consequendam misericordiam tuam eius nos facias precibus adiuvari. | |
3969 | Omnipotens sempiterne deus ... exsultare sacramentis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in sanctis praecipue laudaris et mirabiliter praedicaris, tribue, quaesumus, nobis hodiernam diem in honorem sancti Sampsonis confessoris tui atque pontificis digne celebrare, qua, membris exutus corporis, caelestibus meruit exsultare sacramentis. | |
3970 | Omnipotens sempiterne deus qui ... gaudere mereamur in caelis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in sanctis tuis semper gloriosus exsistis, maiestatis tuae potentiam supplices exoramus, ut, qui beatissimi confessoris tui Mauri annuam devota mente colimus festivitatem, meritis ipsius apud misericordiam tuam, protegamur et precibus adiuvemur, ut, cuius digna veneratione memoriam celebramus in terris, cum eodem apud te semper gaudere mereamur in caelis. | |
3971 | Omnipotens sempiterne deus ... proficiamus exemplis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in sanctorum tuorum cordibus flammam tuae dilectionis accendis, da mentibus nostris eandem fidei caritatisque virtutem, ut, quorum gaudemus triumphis, proficiamus exemplis. | |
3972 | Omnipotens sempiterne deus ... conversatione caelesti. |
Omnipotens sempiterne deus, qui in terrena substantia constitutos divina tractare concedis, praesta, deprecantibus sanctis tuis, ut eadem consequamur conversatione caelesti. | |
3973 | Omnipotens sempiterne deus ... sequatur universitas. |
Omnipotens sempiterne deus, qui ineffabili sacramento ius apostolici principatus in romani nominis arce posuisti, unde se evangelica veritas per tota mundi regna diffunderet, praesta, ut, quod in orbem terrarum eorum praedicatione manavit, christianae devotionis sequatur universitas. | |
3974a | Omnipotens sempiterne deus ... veritas eloquatur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui instituta legalia et sanctorum praeconia prophetarum in diebus beati famuli tui Ioannis implesti, praesta, ut, cessantibus significationum figuris, ipsa sui manifestatione veritas eloquatur. | |
3974b | Omnipotens sempiterne deus ... dominus noster. |
Omnipotens sempiterne deus, qui instituta legalia et sanctorum praeconia prophetarum in diebus beati baptistae Ioannis implesti, praesta, quaesumus, ut, cessantibus significationum figuris, ipsa sui manifestatione veritas eloquatur Iesus Christus dominus noster. | |
3975 | Omnipotens sempiterne deus ... digna perducat. |
Omnipotens sempiterne deus, qui inter innumera beneficia sanctorum tuorum nos sollemnitatibus praecipue consolaris, praesta, quaesumus, ut ad caelestis operis instituta et recordatio beata nos incitet et oratio iustorum digna perducat. | |
3976 | Omnipotens sempiterne deus ... corporis consequi mereamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui iusta dispensatione tuae pietatis notitiam caelestium haberi voluisti in terris, praesta, quaesumus, ut, qui beati Raphaelis angeli sollemnia celebramus, eius venerandis precibus salutem mentis et corporis consequi mereamur. | |
3977 | Omnipotens sempiterne deus ... procurent substantiam. |
Omnipotens sempiterne deus, qui legalium differentias hostiarum in unius huius sacrificii perfectione sanxisti, respice propitius de throno gloriae tuae et super hoc altare benedictionis tuae munus effunde, ut in eo sic temporales hostiae consecrentur, ut perpetuae vitae sumentibus procurent substantiam. | |
3978 | Omnipotens sempiterne deus ... intueri valeamus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui lumen summae Trinitatis beatae Barbarae virgini et martyri tuae inspirasti, innumera quoque tormentorum genera vincere fecisti, praesta nobis, ipsius meritis intercedentibus, ipsum lumen sic agnoscere, ut post aerumnosas fluctuationes huius sacculi ipsum in caelestibus intueri valeamus. | |
3979 | Omnipotens sempiterne deus ... genitrix mereatur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui maternum affectum nec in ipsa sacra semper virgine Maria, qui redemptorem nostrum genuit, denegasti, concede propitius, ut eiusdem dei genitricis precibus famula tua illa esse genitrix mereatur. | |
3980 | Omnipotens sempiterne deus ... ministrare merear. |
Omnipotens sempiterne deus, qui me peccatorem sacris altaribus adstare voluisti et sancti nominis tui laudare potentiam, concede, quaesumus, per huius sacramenti mysterium meorum mihi veniam peccatorum, ut tuae maiestati digne ministrare merear. | |
3981 | Omnipotens sempiterne deus ... in caelestibus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui mirabili tua potentia sanctis virginibus tuis tribuisti cum virtute castitatis hostem devincere fortem, quaesumus clementiam tuam, ut, ipsis intercedentibus, societatem sanctorum tuorum nobis donare digneris in caelestibus. | |
3982 | Omnipotens sempiterne deus ... mereamur fieri. |
Omnipotens sempiterne deus, qui mirabiliter fulges in electis tuis, quos, te habitatore, glorificare voluisti, da nobis, quaesumus, beati Bertini confessoris tui atque abbatis ita digne sollemnia venerari, ut, eius suffragantibus meritis, templum tuum mereamur fieri. | |
3983 | Omnipotens sempiterne deus ... mereamur esse participes. |
Omnipotens sempiterne deus, qui misericordiae tuae ianuam fidelibus patere voluisti per concordiam unitatis, da nobis famulis tuis fidei, spei et caritatis augmentum, ut per vinculum pacis promissionum tuarum mereamur esse participes. | |
3984 | Omnipotens sempiterne deus ... domino nostro. |
Omnipotens sempiterne deus, qui misisti filium tuum dominum nostrum Iesum Christum de sinu tuo in uterum Mariae virginis, ut homo fieret et homo factus est, passus et sepultus et misisti sanctos angelos tuos, non ut custodirent sed ut testimonium perhiberent verae resurrectionis, te deprecamur, piissime deus, per illorum trium regum orientalium interventum, ut digneris angelos tuos mittere, ut sint circa famulos tuos die ac nocte, ut sint securi in corpore et anima ac rebus omnibus in Christo Iesu domino nostro. | |
3985 | Omnipotens sempiterne deus ... praesentia gaudeamus. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nasciturum ex utero virginali Iesum Christum filium tuum agnosci ab omnibus, sancto archangelo nuntiante, voluisti, da, ut, cuius nativitatem accepimus, eius praesentia gaudeamus. | |
3986 | Omnipotens sempiterne deus ... valeamus perseverare. |
Omnipotens sempiterne deus, qui Ninivitis in satisfactione trium dierum pepercisti et tres pueros de fornace ignis ardentis illaesos eripuisti necnon etiam Danielem de lacu leonum liberasti, custodi nos et salva in tua ineffabili pietate de instanti barbarica dira rabie, quatenus, inde liberati, in gratiarum merita actione atque in debita tibi servitudine iugi devotione valeamus perseverare. | |
3987 | Omnipotens sempiterne deus ... instruamur exemplis. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nobis beati martyris tui illius sollemnia celebrare concedis, praesta, quaesumus, ut, qui eius gaudemus natalitiis, instruamur exemplis. | |
3988 | Omnipotens sempiterne deus ... esse devotos. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nobis in observatione ieiunii et eleemosynarum semine posuisti nostrorum remedia peccatorum, concede nos opere mentis et corporis semper tibi esse devotos. | |
3989 | Omnipotens sempiterne deus ... oblata commendet. |
Omnipotens sempiterne deus, qui non sacrificiorum ambitione placaris sed studio piae devotionis intendis, da familiae tuae spiritum rectum et habere cor mundum, ut fides eorum haec dona tibi conciliet, humilitas oblata commendet. | |
3990 | Omnipotens sempiterne deus ... esse digneris. |
Omnipotens sempiterne deus, qui non tam munerum quam devotae mentis oblatione placaris, exaudi propitius orationem nostram et haec populi tui dona, sicut, Abrahae manibus oblata, Melchisedech tuus sacerdos accepit, ita nunc suscipiendo divinitus rata esse digneris. | |
3991 | Omnipotens sempiterne deus ... mereamur augmenta. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos ab hostibus defendis immeritos, praesta, quaesumus, ut et morum nobis adsit et fidei rectitudo, qua pietatis tuae mereamur augmenta. | |
3992 | Omnipotens sempiterne deus ... requiem sempiternam. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos ad aeternam vitam confessione tui nominis et sacramento baptismatis clementer invitas, votis nostris, quaesumus, praesentiam tuae virtutis intersere et offerentium munera dignanter intende, ut et his sanctificationis gratiam et defunctis tribuas requiem sempiternam. | |
3993 | Omnipotens sempiterne deus ... peccata deleri. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos ad aeternam vitam in confessionem tui nominis baptismatis reparas sacramento, suscipe tuorum munera et vota famulorum, ut in te sperantium et desideria iubeas perfici et peccata deleri. | |
3994 | Omnipotens sempiterne deus ... et corporum. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos ad observantiae huius annua festa perducis, concede propitius, ut piae devotionis affectus substantiam nobis et mentium praestet et corporum. | |
3995 | Omnipotens sempiterne deus ... remedia consequamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos beati illius confessoris tui atque pontificis hodierna festivitate laetificas, tuam supplices exoramus clementiam, ut, cuius sollemnia devotis officiis veneramur, eius piis suffragiis aeternae vitae remedia consequamur. | |
3996 | Omnipotens sempiterne deus ... et meriti. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos donis tuis praevenis dignanter, immeritos, da, ut, tibi gratias referentes, efficiamur et meriti. | |
3997a | Omnipotens sempiterne deus qui nos eorum multiplici facis ... tuitionis augmentum. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos eorum multiplici facis celebritate gaudere, quorum nostrae fragilitati patrocinia contulisti, da, quaesumus, ut illorum saepius iterata sollemnitas nostrae sit tuitionis augmentum. | |
3997b | Omnipotens sempiterne deus qui nos beatorum apostolorum Petri ... tuitionis augmentum. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos beatorum apostolorum Petri et Pauli multiplici facis celebritate gaudere, da, quaesumus, ut eorum saepius iterata sollemnitas nostrae sit tuitionis augmentum. | |
3998a | Omnipotens sempiterne deus ... pacis utamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservari, praesta supplicibus tuis, ut et tranquillitatis optatae consolatione laetemur et ad correctionis effectum dono tuae pacis utamur. | |
3998b | Omnipotens sempiterne deus ... consequi medicinam. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos castigando sanas et ignoscendo conservas, praesta, quaesumus, supplicibus tuis, ut sanitatis optatae consolatione fruamur et ad correptionis effectum tuam mereamur consequi medicinam. | |
3998c | Omnipotens sempiterne deus ... semper utamur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos et castigando sanas et ignoscendo conservas, praesta supplicibus tuis, ut et tranquillitatis nobis optatae consolatione laetemur et dono tuae pietatis semper utamur. | |
3999 | Omnipotens sempiterne deus ... copia suppleatur. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos et sustentationibus annuis et sollemnitatibus consolaris, praesta, quaesumus, ut, quod ex his pro nostrae conversationis qualitate subtrahitur, omnipotentiae tuae copia suppleatur. | |
4000 | Omnipotens sempiterne deus ... valeamus offerre. |
Omnipotens sempiterne deus, qui nos humilitatis formam exemplis unigeniti tui docuisti, ut, quod ille ieiuniorum continuatione complevit, nos per dierum partes et intervalla virium imitemur, da, quaesumus, nostrae fragilitati firmitatem, da infirmis conatibus effectum, ut, exclusis cogitationum carnalium suadelis, placabile tibi contriti cordis holocaustum in odorem suavitatis valeamus offerre. |