Omnipotens sempiterne deus ... muniamur in caelis.

CO
3933
Page number
VI. 105

Omnipotens sempiterne deus, qui es sanctorum tuorum splendor mirabilis quique hodierna die beatum Bonifatium martyrem tuum atque pontificem beatitudinis aeternae gloria sublimasti, concede propitius, ut, cuius merita veneramur in terris, intercessionis eius auxilio apud tuam misericordiam muniamur in caelis.