Omnipotens sempiterne deus, maiestatem tuam supplices exoramus, ut famulo tuo illi abbati atque sacerdoti, quem in requiem tuam vocare dignatus es, dones sedem honorificatam et fructum beatitudinis sempiternae, ut ea, quae in oculis nostris docuit et gessit, non iudicium nobis pariant sed profectum attribuant, ut, pro quo nunc in te gaudemus in terris, cum eodem apud te exsultare mereamur in caelis.