Omnipotens sempiterne deus, qui, cooperante coaeterna tibi sapientia, nobis in honorem sanctarum virginum et martyrum tuarum Fidei, Spei et Caritatis atque genitricis earum Sapientiae <hanc sollemnitatem dignaris> donare sollemnem, tribue nobis, ipsis intercedentibus, sanctae fidei, spei et caritatis venerabile donum, <ut, iisdem> virtutibus operando, quae recta sunt, <in terrestribus, aeternum praemium> percipere mereamur in caelestibus.