O bone Iesu, domine et redemptor noster, qui, temetipsum caput catholicae formans ecclesiae, aliis donasti, pro te animas perdendo, suo se perungi cruore, aliis praedicationis eloquio luculentius clarere, ut et illis fortium foret in carne concertatio victrix et in istis vacillantium restauratio adiutrix, dum et in illis fortes discunt terga non dare et in istis lapsi in melius reformari contra ludificum anguem. Sublimius enim est in statum lapsos reducere, quam iustos statu suo roborare, quia illi hoc habent, quod non amiserunt, hii vero hoc recipiunt, quod merito perdiderunt. Da ecclesiae tuae hoc promittere in voto, quod, egregii doctoris exstans fulta eloquii bono, nequeat a suo deflecti promisso; da ei hoc tenere semper agendo, quod nequeat culpa submitti quandoque in facto.
At nunc, alme tu Augustine et pontifex magne, recordare omnium nostrum ruinas, quas ipse evasisti, domini praeventus misericordia; memor esto omnium pontificum et sacerdotum, quibus ipse sacerdotii exstitisti societate perfunctus; memorare plebium et singulorum omnium defer deo tandem iam necessarium votum.
Sic tuo interventu teneant pontifices tui sublimatam apicis in populis arcem, ut neque operis exemplo neque praedicationis oraculo a recto decidant calle.
Sit eis quibusque sublimibus loqui pro veritate aucta fiducia, quae prosit utrisque in supernam expedite provehi patriam.
Sit presbyteris gravida honestatis processio ac sacrificandi prompta devotio, ut multi, eorum renovati exemplo, ipsi valeant remunerari praemio post futuro.
Sit levitis porrigendi calicem cum corporis nitore contentio crebra, ut merito appetant aetherea regna.
Sit subdiaconilbus ac ceteris ministrantibus in ecclesiasticis disciplinis adversa tolerandi oblatio, quo possint munerari rite post transitum.
Sit clericis ad deum sedula cum castitate sincera servitutis cultura, ne, adstricti reatu, ultimi mulctentur iudicii poena.
Sit monachis emortua saecularis voluptas, ut post eis frustrata non sit laboris facultas.
Sit regibus et cunctis dominantibus moderata potestas, ut die horrifico eorum coronetur de sublimi fastigio pietas.
Sit lascivis petulantibusque munditia carnis, ne pro sordibus excludantur praesentia veritatis.
Sic virgines retentent incorruptum pudoris vigorem, ut merito, sequentes ubique agnum, novi revocent cantici laudem.
Sit continentibus castitas perseverans; sit etiam coniugatis ad procreandas proles commixtio pura.
Sit superbis humilibus supponere colla; sit etiam elatis mentem reprimere tumidam.
Sit iracundis intemperantiae repressa ferocitas; sit etiam aemulis insita usquequaque benignitas.
Sit sapientibus per te apte sapere; sit etiam nesciis a tenebris ignorantiae resipiscere.
Sit paganis amatum unda sacrosancti baptismatis renasci; sit etiam Iudaeis incarnationis Christi mysterium, deposita obstinatione, cognoscere.
Sit haereticis plena veritatis cognitio; sit etiam schismaticis catholicae ecclesiae unita complexio.
Et, quia omnes, ex traduce protoplasti parentis geniti, in hanc sumus ruinam proniter deflexi et nemo propriis viribus quiverit erigi, nisi, quem gratia subvexerit divini adiutorn, ita sit per te cunctis, mollita duritia, post lapsum iam emendatiorem ad paenitentiam praebere votum, ut et in nullo rependant facinus deploratum et de admissis culpis tua se gaudeant indulgentia obtinuisse precatum.
Haud dubium enim nobis est, quin in ista te apud omnipotentissimam Trinitatem sine carnis obstaculo iam obtinere posse, qui, carne obtectus, in saeculo dixisti: “Quamquam de deo sit loqui temere, reticere tamen omnino non necessarium fore”, dictis, eo adiutore, nobis reserasti ianuam vitae.