Omnes qui redemptionis ... non habere.

CO
3699
Page number
V. 316

Omnes, qui redemptionis nostrae causam colimus, perditionis operam respuamus, quique diem veneramur munerum, noctem criminum non sequamur; qui putavimus traduci imputandum esse, quod perimus, noverimus redemptori nostro impendendum esse, quod vivimus.
Ad aeternam nobis vitam, quasi quidam pelagus, data est temporalis navigatio, ut inter bonorum et iniquitatis excursum aut peccatum pereat aut peccator, ut aut excurrat fides circumspecta navigium aut incurrat securitas incauta naufragium. Satis est, quod per tot saeculorum spatia genitalium funes traximus peccatorum, quod, in gulae scopulos per iudiciariae arboris stateram vento praecipitante mendacii, libertatis statum inutilis gubernator illisit. Lignum nos decepit in diabolo, lignum reparavit in Christo. Abyssi unda nos mersit, baptismi unda nos redemit.
Pio igitur domini subiciamur imperio, humilia mite iugum colla suscipiant; norunt quippe reficere onera ista portantes. Quibus data est ex liberalitate absolutio, reddatur ex humilitate condicio. Inclina ergo, precamur, Christe Iesu, tibi animas nostras, ut tuum potius, quam nostrum, sequamur arbitrium, quia melius est libertatem per diligentiam quaerere, quam per confidentiam non habere.