Omnipotens conditor omnipotens ... propugnante remotos.

CO
3711
Page number
VI. 7

Omnipotens conditor, omnipotens et redemptor, qui ad conversionem gentium et paenitentium reconciliationem duo magna luminaria Pauli litteras et Petri lacrimas posuisti, ut a gratia tua nec illum persecutio, quam amor legis intulerat, nec istum negatio, quam timor mortis exegerat, faceret alienos, da, quaesumus, resipiscere post ignorantiam, flere post culpas, gratiam recuperare post lacrimas.
Asserant apud indulgentiam tuam errantium causas et Paulus, cui non obfuit, quod nescivit, et Petrus, cui non impediit, quod negavit. Potest nos misericordia tua sic sanare, ut vulnera illata non pareant; sic restaurare, ut elisos nos adversarius noster fuisse non gaudeat; sic integros facere, ut fortiores expertos esse debiles non agnoscat.
Valet maiestas tua absolutis nobis etiam conscientiam delere peccati, si poenam noluerit servare supplicii; concordiam conferre unanimitatis et pacem temporis largiri praesentis; in te efficere caritate connexos et a mundi scandalis, te propugnante, remotos.