Omnipotens deus pater ... dono perlustret.

CO
3712
Page number
VI. 8

Omnipotens deus pater, qui filium tuum pro nobis omnibus tradidisti, non parcens illi, ut, per illum parceres nobis, ignosce nostris peccatis, ut ieiunium, quod offerimus, fiat tibi victima salutaris. Virtus quoque tua, de caelis descendens, quaesumus, ut et nos ob perceptionem horum sacramentorum purificet et haec ipsa libamina, quae tibi litamus, sanctificationis dono perlustret.