Omnipotens aeterne pater et domine, qui, ruenti mundo compatiens, unicum filium tuum de sedibus supernis pro nostra salute mittere dignatus es, qui ultro pro nobis omnibus pertulit crucis iniuriam, ut averni procul a nobis efficeret poenam; descendit etiam post appensionem patubuli pie violentus in infernum et, sanctorum animas, quae illic detinebantur, clementer eripiens, secum reportavit in caelum.
Ipsius enim doctrina animatus, hic vir mirificus exstitit olim doctor Hieronymus, qui, fide fortiter armatus, haereticis se obiecit in congressione certaminis, ut catholicis daretur libertas salutis.
Illo igitur interveniente, offerentium nomina apud te, domine deus, adnotentur in libro vitae caelestis, quatenus fidelium animas defunctorum associes et nobis omnibus delictorum omnium veniam praestes.